Gasparis ScioppI, Franci, De arte criticâ; & praecipue, de alterâ ejus parte emendatrice, quaenam ratio in Latinis scriptoribus ex ingenio emendandis observari debeat; commentariolus. ..

발행: 1662년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

FRANCISCI ROBORTELLI, UTINENSIS,

DE ARTES 1Ve ratione corri etendi

AR S hης corrigendi veteres aut res a

nullo ante tradita fuit; sed nunc primum,

a me eae cogitata, nec temere tamen , ve

rum bene, & ratione, sui res ipsa demonstrabit,) consecta. Multa enim adhuc restant, quae ad cerram rationem & artem redigi possvnr. A que utinam ego is essem , qui possem hoc praestare. In eo enim multum operae ponerem. Sed essiciam quod potero. Nec patiar, ulla in re meam a bonis re cupidis discendi adolescentibus operam desiderari. Effeci hoc anth & saepe. Nam de Historica facultate . de Satyra, de Flegia , de Epigrammate, quum nullus apte disseruisset; in iis ego artem Constituere conatus sum, ut facilius percipi possent. Itidem de imitatione , de ratione vertendi, de aliis multis rebus, quum fuit in hoc ipso loco disputandum ; nihil perturbate , nihil confuse , est a me unquam dietiam. Ut jam perspicere quivis possit, non magnarum tantum rerum , sed & harum , quae ad sermonem spectant, artem tradi posse.

Sed jam rem ipsam aggredior , de qua heri Pollia

132쪽

pollicitus fui me disputaturum. Et explico,

ratione possint veterum autorum loca corrigi. Neque inutilis ars dici debet; quod dissicile est praestare id, quod arte traditur. Nam, qui intelligit, perspicit τα καθελον, quibus ars constat, facilli potest ad suum genus quaelibet redigere , & videre, cujusmodi sit illud , de quo judicandum est. Diceret ergo aliquis , & artem militarem esse inutilem, item nauticam , & alias , quae suis praeceptionibus constant, ob hoc ipsiam , quod facilius est , praeis Cepta tradere, quam ipsa arte uti. Id quidem minime verum. Nam ars perdiscenda primum , atque essiciendum , ut velut quendam habitum animo ge ras. Quod diuturno usu , & exercitatione, facithpoteris consequi. Tum demum arte uti licet. Finem si intuearis artis hujus , quam in praesentia tradituri sumus, dicas esse, pristino nitori veteres restituere scriptores. Magnam utilitatem asserunt hominibus , qui veterum libros emendant. inum enim res verbis significentur; rem saepe ignores necessie est , si verba corrupta sint. Ignoratio autem rei quantum damni attulerit , quis est qui non videat, in maximis praesertim disciplinis p Praeclara igitur veterum libros corrigendi professio est. Neque enim in omnibus emendandis est opera ponenda. Suo enim nitori quum fuerint restituti, facilius intelligi possunt, & laepe dictio una emendata notionem retulicujus magnae, quam habemus tectam & involutam,anerit. Sed non quivis id praestare potest; sed ii tantum qui multarum & maxima rum reriam disciplinis fuerint instructi. Quare perridiculi nostra aetate videri possunt, qui, quum nullius rei noticiam habeant, profiteri se librorum correctores audent, quum tamen corruptores potius sint appellandi. Atque uti nam lege aliqua esset in-tordictum, ne omnibus id liceret.

133쪽

Ioo FR. ROBORTELLI, Primum igitur illud statuamus , in hac nostra arte requiri infinitam quandam eruditionem in eo, qui emendatorem se librorum dici cupit. Multa legerit oportet, multa cogitarit, multa audierit, multa triverit usta, recentiores etiam evolverit. Contingit enim si id non fecerit,ut eadem dicat,& scribat,quae alii; ac nova esse putet,quae sunt vetera. Ut qui, M. primum Manium squod praenomen est veterum Rom.) significare , se deprehendisse ac declarasse iactant. Nam P. Consentius Rom. , vir clarissimus, Senator enim fuit,) in sua Grammatice de ea re ita

locutus est e Eademquo pranomina aut uina literasigni eanturivi P. aut duabus,ut Cn.o Sp. aut tribus ut Sis is Man.id es, Manius. quod is M. lima superposit. scribitur. Idque ipsum a nota , non etiam a Gracis , observatur.

Quae verba Consentit ita sunt intellegenda,ut dicat, Graecos historicos, si quando Manium eraenomen scriberent, tribus literis Man. scribere solitos ; non M.; sicuti Romani solebant. Quod adhuc observari potest in Dionis & Dionysii codicibus. Etsi magna etiam ex parte integrum scribitur Ego olim

Mimnermi duos versus protuleram , Conserens Cum illis Horatianis Ep. lib. I : M. Mimnermus uti censet, sine amora forisque Nil es fueundum , vivas in amore jocisque. Extitit superiore anno qui eos sibi ven dicares. Et, quoniam corrupta autorum loca emendantur aut conjectura, aut ex veterum librorum , qui manuscripti sunt, aut impressi, scriptiones de utroquemoda nobis est dicendum. Ac primum de manuscriptis libris. Manu autorum scripti antiquorum si extarent libri,miniis laboraremus. Quam emendatim me enim illi scribebant. Pervaenisse ii videntur ad manus hominum etiam post annos ducentos. Id colinliges ex Plin. lib. I 3 cap. I a. sub finem. ubi ait: Im sunt longinqua monumenta Tiberii Caiique,Gracchorum

134쪽

De Arte ostiea. IOI

manm , qua apud Pomponium Secundum vatem , civem

elariis um, vidi s οβ CC. Jam verti Ciceronis, ac divi Augusti, Vergiliique , saepenumero videmus. Nunc vix ausim dicere , clusnotae libros ullo loco reperiri, post tot secula, post tot bellorum motus, post tot urbium incendia, Mruinas. Extant tamen nostra aetate adhuc Longo bardorum libri, qui quam emendatissimi esse viis dentur. Quum enim pacis & ocii alumnae sint disciplinae, & artes omnes, quae literis Continentur et ostquam illi abhinc opinor annos DCCC in Ita iam vetenissent, imperiumque constituissent, quod diu usque ad Carolum Magnum perduravit, qui eos ex Italia expulit,victo ipsorum Repe Desiderio, qui Ticini commorari solitus erat: rebus compositis , quum summum in Italia esset ocium , excolere ingenium artibus , re disciplinis , caeperunt. Itaque

praeciarissimi quique libri ab illis delcri pii fuerunt Quorum ego quam plurimos vidi, nonnullos etiam habeo domi in mea bibliotheca repositos. Literae multum dissimiles nostris, sed quas facilli internoscas. Mirum dictu, illis esse libris nihil emendatius, nihil purius. Est & aliud librorum genus manuscriaptorum, qui a nostris Italis videntur fuisse descripti. Saepe appositum legas nomen IULII CELSI sub fineῶ librorum ; vel quod librarius is esset, vel dominus potius librorum. Hi omnes in membranis descripti sunt, & facilli dignoscuntur a posterioris aetatis libris. Illi enim lineas superpositas nullas

habent, & accurate omnia descripta sunt. Invaluit enim postea scribendi mos, quo nunc & indocti utuntur , vel occupatissimi homines in foro , vos etiam in scholis. Ob angustiam enim remporis CΟ-gimur interdum ita scribere. Sicuti Plutarchus in Caesare resert , a notariis summorum virorum

excipi solitas orationes in curia, & soro. Quod 1

135쪽

Joa F . Rono RTELLI, Cicerone primum excogitatum fuit. Et ego hac de re alias copiose differui. Graecorum autem libFi tum membranis descripti sunt, tum alio chartarum genere, q uod nostrati non est dissimile. De chartarum generibus lege Plin. lib. I 3. cap. 22. qui ex Varrone narrat, condita in Aegypto Alexandria , extitisse primum chartarum usum, Alexandri scilicet magni temporibus. Antea scriptitatum in palmarum foliis , α quarumdam arborum libris. Publica autem monimenta confici solita plumbeis voluminibu i , mox Sc privata linteis. De libris linteis saep8I,ivius mentionem facit , papyrum chartae usum

praebuisse , & ex eo praeparari solitas glutino superposito , subjectas praelis ; & turbidam Nili aquam vim habuisse glutini. Quod etiam scribit

Plutarchus in libro aaversus Colotem EpicurCum.

Ibidem de nominibus ipsarum multa legi possunt. Augusta in epistolis. praeterea Liviana,Claudia, em- p .rctica , Fanniana , ab ossicina Fannii, qui amisphitheatricam recurare solebat, & tenuare. Taeniolica , amphitheati ica , a loco confecturae ita dicta. Varronem refellit Plinius, &, ante Alexandri aetatem chartas in usu fuisse , ostendit testimonio librorum Numae, qui, Coss. Cethego , &Tam pilo, reperti sunt in arca , & effossi post DXxxv annum. Hermogenis vetustissimum ego librum habeo a cujus chartam si spectest crassitudinem admireris, & levorem, in quo glutinum perspicitur. Eumenes Pergami Rex membranas primus dicitur invenisse, quum bibliothecam pararer, Ptolemaeus Aegypti Rex chartas suppriineret Membranis postea uti caeperunt plurimi Romae, qui elegantius scribere soliti sunt. Hinc Horatius :

136쪽

Et illa est, quam Catullus regiam vocat. Eras hae solita inter m ; is Palimpsestus dιeiis , a re ipsa , nec ut fit in Palimnso. ait idem Catullus De Pa- Iimpsesto locus est apud Plutarchum, in libro, qui

λί. . Ibi de Dionysio tyranno loquitur, & lituras palimpsesti cum vitiis illius regis consert, quae animo adhuc adhaerescebant, quod aboleri & eradi non potuissent a Platone , qui illum instituere conatus erat. Haec ego de generibus chartarum dicere volui, ut intelligatis omnem illarum usum, & antiquitatem. Quare perridiculus est is, qui nupem rime , editis quibusdam insulsi hominis Graeci lusibus , Anacreontis odas esse scribit, hoc utens argumento , quod in cortice essent descripti. Ut hac ratione scilicet nobis imponeret.

Quantum vero sit tribuendum antiquis αὐτογρα- φλοις, Videte. Refert Athenaeus, Ptolemaeum Aegypti Regem , qui bibliothecam illam insignem inis

struxit omni librorum genere , ab Atheniensibus postulasse ut sibi αὐr γραφον Sophoclis darent. Sed, pernegantibus id Atheniensibus , frumentum interdixit Rex, ne ex Aegypto in At icam exportarent. Ita coact sunt Athenienses , αὐτονωφιν Sophoclis civis sui ad Regem mittere. Nunc redeo unde digressus fui. Horum librorum auxilio utendum est. Quisquiliae autem librorum,& nugae, rejiciendae. Sunt enim involucris apti scombrorum , pleni lituris & inficetiarum, ut Catullus ait. Sunt qui colligant hujusmodi quisquilias; seque & amicos decipiunt, insciriane dixerim , an calliditate. Castigavi ego , & quidem jure , ni fallor, quendam , qui nuper Horatium emendare

G frustra

137쪽

frustra conatus est.Nam,ubi libro tertio odarum alta ad Faunum scribens : Vacat ocioso cum bova pagus emendat sic,& legit, eat otioso cum bove patasM.quauin Italia pardi uspiam sint. Nam Plinius, lib. 8 Cap. 17, in Afriea & Syria tantum nasci scribit. Et tamen manuscriptum,& antiquissimum vocat librum,ad is Patavio missiim a quodam Lusitano. Proserat, quaeso,tibrum ipsum , ut videamus qualis sit. Vix risum tenebimus ; sat scio. Sunt igitur hae quisquiliae librorum prorsus amandandae.

Dixi de primo genere emendandi. Altera est emendandi ratio. Quae nititur conjectura di vel quum destituti sumus Praesidio optimorum libro rum a vel quum optimi libri etiam interdum depravati sunt. Dormitant enim interdum librarii, &errant in scribendo. Si destituti sumus , judicio opus

est magno, auditores. Periculum enim est, ne lab mur , & conjectura nos fallat. Non est igitur recedendum longe a vestigio, quod apparet aliqua ex parte, verae te letionis. Exemplum fuerit apud Ciceronem in oratione pro P. Sestio. Ubi haec fiant verba. Mudio literarum se subito dedidit, nihil a te juvabantuν anagno , libellis e pro vino oppignerabantur. Sunt qui ex conjectitra emendant illud is te per Atia. Sic: Nia hil Atia juvabant Anagnosta. Fuit enim Atta epigrammatum scriptor , ut Sestit anagnostes Atta diceretur. Ego sic: Nihil te juvabant anagnosta. Hae conjecturae sunt primi generis. Quibus quantum sit credendum, videtis. Non enim confirmantur testimonio ullo ;tantum metimur illas nostro sensu & ingenio. Est tamen interdum firmior in hoc genere conjectura.

Ut illa nostra apud Quintilianum , lib. 8 cap. a. de

perspicuitate , sub initium. ut ilia, qui in actione, Ibariem Κνbas herbasse se solo , nequaquam intellegenter ἀicebat, nisi, irridens hanc uvinitatem , Cassius Severuι, starium illum direre velis , rixisset. Camerarius adnotat

138쪽

adnotat locum hunc , dc ait : Herbasse habent pleraque exemplaria. Quod tamen additum, mirum in modum adjuvat loci intellectum. Ego, quid

adjuvet, non video. Legendum igitur : qui in actione, Ibericas herbas aquassa sesis , &c. Nam Quintilianus agit de iis , qui reformidant omnia verba, quae sunt in usu. Iberieas herbas is dicebat; nos narium. Et, aquare solo , quod nos , recidere , aut secare. Nunc libet heic paulisper, velut in medio cursu, Consistere, & breviter repetere, quae hactenus dicta sunt, ut reliqua facilius intellegantur. Quum de ratione corrigendi veteres auctores esset a nobis instituta disputatio , vellemusque certam artem ordine Vobis de ea re tradere,ut ad suum veluti caput quoddam, & sontem, omnia redigi possent; Primum dictum est de fine hujus artis,qui est,ut pristino nitori,

& elegantiae vetusti scriptores reddantur. Ad hoc au- εtem efficiendum multis adjumentis opus esse docuimus. Quorum alia in eo ipso insunt,qui profitetur,semaculas abstergere posse ex veterum libris. Alia ex

tra posita esse intellexistis. Nam , ingenium habere bene subactum & excultum, multis esse instructum disciplinis perlegisse antiquos grammaticos, qui

veterum loquendi rationem observarunt, evolvisse ipsos autores diligenter, antiquitatis totius notionem habere ; interiora haec sunt, in animoque ejus sita, qui hoc profitetur. At, bonam habere libro rum copiam antiquorum, ingentem possidere chartarum lupellectilem ; extrinsecus haec posita sunt,& copiarum , non virtutis. Nam etiam indoctis& malis haec suppeditare posIunt. De utroque genere adjumentorum a nobis est dictum, & nonnulla etiam addi ita , quae propius rem insem attingunt.

Nam illa est a nonis primum facta distributio, unde nostra fluxit disputatio, & caput artis hujus est

constitutum. Iam vero emendationes, quae certae

G s sunt,

139쪽

1o6 FR. ROBORTELLI, sunt, antiquis codicibus confirmantur triplici modo; notione antiquitatis, notione scriptionis antiquae , notione locutionum , & Verborum antiquorum. Nam totidem etiam corrumpuntur modis ;ignoratione scilicet antiquitatis, ignoratione scristionis veterum , ignoratione locutionum , ac ver

orum

Ignoratione antiquitatis; ut apud Ciceronem in Epist. ad Atticum, lib. 6. Calius libertum ad me misit , ct literab accurate scriptaG de ciυitatibus. Multi cibyratιbus emendant; nec intelligunt, ibi Ciceronem loqui de aediliciorum illo vectigali, de quo in lib. Ep. ad Q Fratrem Epist. I. est facta mentio. Ubi ait ; Eueritur , ta , quod edixeris ne ad ludos pecuinnia decernerentur , HS CC sibi eripuisse. Notione antiquitatis corrigi potest , & reponi vera lectio. Apud Sex. Pompeium. vici Iugarii. Ubi militigari corrupte legitur. Locum vide , ubi de Servilio laculoquitur. item in dictione Iugarius vicus; ut docte postea animadverti adnotasse Petrum Victorium, lib. 22. cap. 2I, & emendatum in lib. Varronis,

edito Romae. ab cruditissimo & amplissimo viro Ataronio Augustino. Sed de vico Iugario lege apud Livium, lib. . secundi belli Punici. Notione lo-

Cutionum , ac verborum antiquorum ; ut jam diu nos emendavimus apud Catullum in coma Berenices. Anne bonum oblita es Deinus, quod regium adepta es conjugium, quod non fortior aut sit alis. Pro, aliis. Nam , abs, alid , dicebant veteres. Et, ἀψιι, pro

audeat.

Ignoratione rationis vetorum , in scribendo labi aliquis potest. Ut lapsus est Sigonius ; qui putat, apud Livium ubique legendum , Crustomerium, Cru pomerinos, Attendite, quia inquit, apud Halicar-

scribi. Imperitus hic ignorat , Graecos certam

140쪽

De Arte Critica IOI

rationem secutos in dictionibus Rom. vertendis. Longum esset si singula nunc vellem persequi. Sed quatenus ad rem propositam spe tat, quotiescunque erat Latina dictio vertencia in Graecam, quae literam haberet u longum, vertebant in .i,. Si autem ti breve fuisset, in . . Hinc videas apud eundem , dici Rusulos , Curi lios. Quod autem in Crustumerii nomine u sit breve, Virgilii testimonio probatur. Ait enim et Ardea , Crustumerique, is turrigera Antumna. Et, Numa. Vel gilius idem, libro i X. Serrais

uoque, Numcique.

Etiam ignoratione notionis veterum in scribendo saepe peccarunt librarii. Quare tali notione possunt loca emendari quam plurima. Ut quum ego illud ex Asconio erratum sustuli, in oratione in compe

litores , pag. 66. Piso autem, quum hac dicerentur, perierat in Hi stania , misim a Senatu per honorem legationis, ut avus suiu ablegaretur. Haec verba perturbata

erant. Quum igitur scirem , hunc ab urbe fuisse ablegatum per speciem legationis nam etiam Salustius rem narrat ;ὶ deprehendi erratum librarii, sic. Vcteres scribebant, ab ur. pro , ab urόe. Id non intelligens librarius, ab tis scripsit. Alius, adin, putans , aliquid deesse. Alius , avus suus. Ignoratione etiam locutionum, & vetusti se monis , peccari solet. Ut apud Livium in Epit. lib. Lum. Ubi de agraria lege a Gracchis lata loquitur. Sigonius locum, se corrigere putans , depravavit. Verba sunt haec Livii : auoniam eos ad

cupiditatem amplam modo sperandi incitaverat, legem se promulgaturum ostendit. Nam est legendum : amplum modum. Modus enim de agris dicitur , ut mensura. Horatius : Hoc erat in votis , mod- πνi non ita magnus. Et Plin. lib. XVIII. cap. 2 : Bina tum jugera pop. Rom. Diis erant, nullamque majorem modum attribuit.

Idem

SEARCH

MENU NAVIGATION