Io. Laezii Rupellani De poeticorum studiorum vtilitate. In Orationem M. Tullij Ciceronis pro A. Licinio Archia poeta. ..

발행: 1560년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

IN ORAT. CIC. PRO ARCHIA. 32

stuare quis tandem me reprehendat, aut quis mihi iuresucceseat, quantum caeteris ad sinas res obeundo, quantu ad 'sos dies ludorum celebrandos,quanta ad aliaου Poluptates,s adimam requieri animi corporis conceditur temporis: quantum alij tribuunt tempestuis con uiuise,quantum denique aleae, quantum

pilae, tantum mihi egomet ad baecstudia recolenda sumpsero' Atque hoc ideo mistu concedendum est magis, quod ex bis sudiis haec quoque crescit oratio et faκcuitas quae quantatainque in me est inamquam amicorum periculis defrui quasi cui leuior didetur,illa quidem certequae fimma fiunt, ex quo fonte tauria entio. 7 am nisimultorumpraeceptis, mul

tisque Iuris mihi ab adolescentia hasis , libit esse m*itu magnopere expete dum, nisi laudem atque honestatem tu

omnes cruciatus

ea autem persequenda

82쪽

corporis,omnim pericula mortis atq; exislij parui sis ducenda: nunquam me pro salute P Ira in tot ac tantas dimicatio. nes, atque in hos profligatorum hominuimpetus quotidianos obiecisseni.&dpl ni omnes sunt lubri,plenasapientum Po-ces lena exemplorum laetustas, quae imicerent in tenebris omnia , nisi literarum lume accederet.stuam multas nobis imagines,non olum ad intuendum,Perum ei iam ad imitandum , seritissimorum lau

rorum expressatascriptores Graeci o Latini reliquerunt' quas ego mihi em per in administranda'pub proponens,

a nimum s mentem mea ipsa cogitatis nebvnmsi excessentia onformabam

diligentia&assiduitas viscribit etiam Cicero lib. 3.de Orat.his verbis,Sed ut homines labo-

talos aut ad tesseras conferunt, aut etiam nouu

83쪽

IN ORAT. CIC. PRO ARCHIA. 33

sibi ipsi aliquem excogitant in octo ludum,sic illi a negocijs publicis tanquam opere, aut temporibus exclusi, aut voluntate sua feriari, totos

se alij ad Poetas,alij ad Geometras alij ad Musiacos contulerunt,alij etiam,vi Dialee ci, nouusibi ipsi studium luciumque pepererunt. atq; Inhs artibus quae repertae uini Vt puerorum mentes ad humanitatem fingerentur,atque Virtute, omne tempus atque aetates suas coruumpserui. Haec ille.Ita Catonem, qui uticensis est dichias, ferunt,dum Senatus cogeretur,in curia Grqcos

libros lectitasse, ne illud ipsum temporis, quod exiguum alijs videbatur,une fruge literaria et beretur. Augustiam quoq; Caesarem refert Suetonius in difficultatibus illis Mutinensis belli, quibus grauissime obsessiis non selum imperqVerumetiam vitae periculum subierat, nihilominus quotidie legisse,scripsisse, & declamasse,immo & librum Heroicis versibus conscripsisse asserunt. Cicero vero sui ipse in Academicis scribit dum illum ambitio,dum honores,dum causae, dum Reipublicae non solum cura,sed quςda etiam procuratio multis officijs implicitum&constrictum tenebat, haec humaniorum artium studia inclusa habebat, & ne obsolescerent, renovabat,cum liceret, legedo. Quum vero esset fortunae grauissimo percussi is vulnere, & administratione Reipublicae liberatus , doloris medicinam a Philosephia petebat, &och oblecta tionem hanc honestissimam iudicabat. Poetica autem facultate maxime eu fuisse delectatum,

F quum

84쪽

. IO. LAETII COMMENT.

quum ip1e satis testatur hac oratione, tum pli tarchus in eius vita aperte confirmat, ubi & e ius Poema quod Pontius Glaucias inscribitur multum celebrat, vertit & Arati Phaenomena cuius fragmentum hodie etiam superest. Scria

psit & libros tres versibus de suo consulatu, de ad Caesarem Poema libris aliquot comprehensum,nisi forsan sint illi ipsi de consulatu. Seruiaus quoque in Buccolicis citat versum ex Ciceronis elegia quae Thalemastis inscribitur . Sunt &alia eius Opera Poetica quae feriatus a publicis negocijs lusit,quoru passim in suis scriptis mctionem facit. Mirari autem hic satis no possum quid sibi voluerit Martialis quum sic ait, Carmina qua cribis Muses cir Apolline nullo

Laudari debes,hoc Ciceronis babes. Quanquam non ea est Martialis in hoc genere auctoritas ut non dicam Ciceroni sed nec cu

uis alteri possit suo iudicio Poeticae facultatis

gloriam cletrahere. Haec quoque crescit oratisJ Quantum prosit Poetarum lectio Oratori antea breuiter diximus. Increditis est in illis rerum varietas, summa

plicandi copia, magna evagandi libertas. Nihil in Republica & ciuili societate dici potest & fingi,nihil ad officiorum & functionum diuersitatem,nihil ad naturae explicationem, quod non ad viuum exprellerint,ab his igitur doctrina veraque rem Omnium cognitio petenda est,quod in Cranto dicere no dubitauit Plato . Cuius vexo orationis maior est suavitas quam poeticae8

, unde

85쪽

IN ORAT. CIC. PRO ARCHIA. 3

unde maior potest delectatio & voluptas peti quam ex illoru narrationibusὶ quid plus ad e

cutiendum taedium, reficiendosque & recreandos hominum animos virium habet)In mouendis ve ro hominum animis, & quocunque Voluerint, flectendis tanti sunt artifices, ut in hoc genere pene seli regnare videantur. Quis est taferreus & saxeus,&, ut loquitur Persius,cornea fibra qui non commoueatur oratione illa Sinonis, aut cui lacrymas no excutiat expostulatio illa dc querimonia morientis Didonis p cui non indignationem pariat execratio Priami filiu Achillis qui Polydoru ante ei' ora interfecerat)deuouentis ΘA Poetis igitur Orator docedi,delectandi,mouendi, quibus tota eius vis continetur,ratione haurit. De hac re sic disputat Quint. lib. I o. Plurimum dicit Oratori conferre Theophrastus lectionem Poetarum, multiq; eius i dicium sequuntur, neque id immerito: namq; ab his &in rebus spiritus & in verbis sublimiatas, & in affectibus motus omnis, & in persenis decor petitur , praecipueque velut attrita quotidiano actu forens ingenia, optime rerum talium blanditia reparantur, ideoque in hac lectione Cicero requiescendum putat.

Quas cui uuior Piritur J Quod si,inquit, leue

hoc videtur & exiguum, minimeque noc nomine tanti faciendam Poesim, quod inde confirmetur, augeaturque nostra eloquentia: at certe

ex hae video me fontibus haurire ea quae sunt maiora, nempe rectam consiliorum in adminia

F a stranda

86쪽

stranda Republica rationem quam illorum ex praeceptis & institutionibus totam collegi. Sutenim & Graecorum & Latinorum scriptis fortissimorum prudentissimorumque hominum e pressa simulacra, non ut ea ociosi & discincti stupentesque intueamur, sed ut tantarum virtutu cogitatione animos nostros ad omnem Virtutere honestatem excitemus. Ea est enim vera & solida ratio legendae historiae ut virtutum vitior que quamplurima colligamus exempla,& in horum actiones, consilia, mores, euentusq; in tuentes vitam recte instituamus. Multum sane

haec in legenda antiquitatis historia, reuocassis. que in mentem veteru imperijs, solertia & pria vatim prodest & publice. Sic & a viiijs deterre

torum virorum exitus animo cogitamus,longe

prudentius rationem consiliorum nostrbrii inimus, &in rebus gerendis suscipiendisque multum confirmamur.Illud vero maximu est quod nusquam melius relucet singularis Dei prouidentia quam in hac imperiorum transsatione. L. Lucullum scribit Cicero quum exercitui Romano contra Mithridatem praeficeretur, rei militaris'planh rudem fuisse, tantam tamen prudetiam lectione historiae,huiusque peritorum hominum congressit sibi conciliasse,ut bellicosissimi Regis omniumque suorum testimonio,nulli Imperatorum veterum bellicae fortitudinis gloria esset secundus.

87쪽

IN ORAT. CIC. PRO ARCHIA. 33

stuaeret quis iam,quid, isti ipsiseum.

mi iri, quorum Pirtutes literis proditae sunt sise dosiriua,quam tu essera laudibiu, eruditi fuerunt' Disscite in boo de Omnibus confirmare ed tame es certum quid respondeam. Ego multos bo, mines excellenti animo ac diirtute fuisse, cone doZbina, naturae ipsius habitu prope diuino perseipsos oe moderatos et graues extit kse fateor. Etiam illud a iungo saepius ad laudem atque Dirtute, naturam e dod trina, quam sine natura qualuisse doctrinam,atque idem ego co

lendo, cum ad naturam eximiam atque

illa trem accesserit ratio quaedam, cosormatios doZIrinae, tum illud nescio quid praeclarum ac singularesolere existere. Ex hoc esse hunc numero, quem patres

desissimos bomines c, continetissimos:

88쪽

ex hoc sertissimum ruirum, itin istis temoporibus Lelissimum Catonem istums

nem. qui profesto si nihil ad percipienda

colendamque irtutem literis adiuuarentur, nunquamse ad earum studium contulissent.

s neret-Sequitur altera occupatio, nuilli praestantissimi viri quoru simulacra sunt nobis ad imitandum proposita, hac ipsa doctrina fuerint eruditi,an solo Natur et ductu ad honestatem & gloriam contederint. Ad virtutem enim vel disciplina informamur,vel ipsa Naturae bonitate ducimur. Vtrius autem maior sit energia dc efficacia, multis magnisque Philosophorum altercationibus iamdiu agitatum est. Sunt quγda naturae ita cotortae dc deprauatae,v t nulla doctrina, nulla institutione, nulla consuetudine possint mollescere, & a feritate illa de ferocia ad masuetudinem & humanitatem traduci. Tales fuerunt Nero, Caligula, Heliogabalus, & caetera antiquitatis monstra. Contra Heroica sunt alia dc praestantia ingenia quae sua sponte ad decus & honestatem rapiuntur: celeresque & admirandos ad omnem honestatem habent naturae impetus.Institutionem vero parum in hanc partem habere momenti illud satis docere videtur,

89쪽

IN ORAT. CIC. PRO ARCHIA. 36

ui & stolidi reperiatur,ut de Scipionis,& Quinti Fabh filijs legimus. Extat & apud Val. Max. caput, de hs qui a claris parentibus degeneraue runt. Cuius rei fidem quoque facit vulgatum illud prouerbium, ανδεῶν κρωων τέκνα πλατα. quod

Homerus lib. Ody. 2. eleganter expressit. Galenus quoque in libello, Quod mores animi sequantur temperamenta corporis,ait filios Hippocratis adeo fuisse vecordes & stupidos, ut de eximie stollidis υποκρατους τοῖς ἔξεις prouerbialiter diceretur. At illis institutio &disciplina non defuerat, quemadmodum nec Cleopnanto Themistoclis filio, nec Parato &Xantyppo quos erudijt Peticles,nec Lysimacho qui Aristidem praeceptorem habuit. Quid igitur Natura repugnabat, quam licet expellas furca tamen usque recurret. Alij vero educationi primas tribuunt, quod nulla videatur esse tam fera & barbara natura quae studio non maluescat, & velut cicuretur, quod venuste dixit Horatius,

Inuidus,iracundus nersorinosius,amator. immo adeo ferus est, non mitescere postit, Si modo culturae patientem praebeat aurem.

Quod si ad naturam eximiam atq; illustre accesserit ratio & conformatio quaedam doctrinς, tu illud nescio quid praeclarum ac singulare solet existere . hoc quoque sic expressit summus illo Poctarum Philosophus,

Fortes creantur fortious bonis,

90쪽

Io. LIEZII COMMENT. Progenerant apultae columsam.

Doctrina sed dum promouet insitam, cultus pectora roborant: Vtcunque defecere mores , Dedecorant bene nata culpae.

Interrogatus aliquando Simonides qua potissimum ratione ad tantu virtutis processisset, Natura , respondit: sed Naturam studiose adiuui. Quintilianus haec duo ita coniungit,Vt tame naturae maius velit esse momentum, maxime vero cum in mediocribus naturis ex aequo concurrunt:nam qui sunt in aliquo genere absoluti res, eos plus debere institutioni & disciplinae quam Naturae non diffitetur. Denique natura materiae,artem formae comparat.Haec fingitiss-la fingitur.Nil ars sine materia,materiae etiam sine arte pretium est. Sed haec eleganter & acute lib. 2. cap. 2o. ab eodem explicatur. Hic vero perte dicit Cicero in ea se esse sentetia ut putet sepius ad laudem atque virtutem naturam sine ' doctrina quam sine natura valuisse doctrinam, Multa possimi in hanc sententiam veterum Romanorum exempla adduci. Tullij Hostilij tota

ferme adolescentia in pecore pascendo fuit occupata.Qu.Cincinnatus ab aratro ad Dictat ram est auocatus. Tullium Seruium ex obscuro& seruili genere ad regiam maiestatem euerit fortuna. Varro ex macellaria patris taberna ad consitatum conscendit. At illis omnibus ingenua & liberalis educatio , qua nobilium animi ad virtutem solent informari defuerat. Naturiu' tamen

SEARCH

MENU NAVIGATION