Io. Laezii Rupellani De poeticorum studiorum vtilitate. In Orationem M. Tullij Ciceronis pro A. Licinio Archia poeta. ..

발행: 1560년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

IN ORAT. CIC. PRO ARCHIA. 37

tamen solius adminiculis illud sunt amplissime consecuti, ad quod alij ne adspirare quidem

potuerunt.Inter caeteros Platonis,extat Dialogus breuis quidem sed eruditus, incerti auctoris,quo disputatur nu virtus possit doceri. Cuius quaestionis solutio & pia & vera attexitur. Virtutis possessionem maxime rem diuinam esse,bonosque viros eodem pacto fieri,quo vates& fatidici, hoc est, no natura, aut disciplina,sed inspiratione quadam & inflammatione Deorutales existere. Ideoque &praestantes viros diutinos appellamus, quod Homero familiarissimuest, Quo allusit Cicero,quum dixit nullum vnquam magnum virum fuisse sine afflatu diuino.

Ex hoc esse hunc numeroJ Naturae bonitas nisi studio & disciplina regatur parum prodest. Vt maxime fertilis ager, nisi cultoris ars & industria accesserit, fruges vel nullas vel inutiles producit. Ideoque veteres illi praestantissimi ac plane diuini homines Scipio Aphricanus, C. Laelius

eius amicissimus, L. Furius,quii nacti essent vehementes & heroicos naturς motus ad virtute, eos putauerunt esse doctrina cultuque regedos& confirmandos. Cato ille maior vir grauissimus fortissimusque si in natura iudicasset satis esse ad percipiendam colendamque virtutem momenti, nihilque ad hanc rem humaniorum artium studia prodesse,nunquam se ad ea tanto

animi studij que impetu contulisset. Nam & eu legimus in extrema senectute Gr cis literis operam nauasse,immo & Latinas pene senem didi

92쪽

cisse. Sic autem studia sua comemorat in libro de Senectute, Septimus mihi originu liber est

in manibus, omnia antiquitatis monumeta colligo, causarum illustrium quascunque defendi, nunc quam maxime conficio orationeS.Ius augurum,pontificum ciuile tracto,multum etiam Graecis literis utor:Pythagoreorumq; more CX-ercendae memoriae gratia, quid quoque die di Xerim, audiuerim, egerim, comemoro vesperi. Hς sunt exercitationes, hec curricula metis.H Calle.fuit vero &erudit',&argutus, sed, vituloquebarur,antiquior fuit eius sermo, & Quaedahorridioraverba,quq si coposueris& quin commetaris, numerosq; addideris neminereperiesque anteponas, Catoni.De eo sic Cic. in Bruto,

Quis illo grauior in laudado 3 acerbior in vituperado8in senteths argutiorPin docedo edisseredoq; shbtiliorΘRefertae sunt orationes amplius centu quinquaginta,quas quide adhuc inuenerim,&legerim,& verbis & rebus illustrib'licet ex ij seligas ea quae notatione & laude digna

sunt,omnes oratorie virtutes in eis reperietur. Ia vero Origines eius que flore aut quod lumeeloquetiae non habet3 C5stat igitur qua studiose Cato veteresq; illi heroes natura putarui adiuuandam & excolendam .Neque sanh conceda Alexandrum Macedonem plus naturae debere, quam Aristotelis aut Homeri, quem mutu prς-ceptorem habuit, institutioni. Nec Traianum mansuetudinem illam & clementiam moderationemque morum magis ex naturet indole qua

93쪽

Plutarchi consuetudine & informatione imbibisse. Phoenix etiam apud Homerum Ilia. I. di cit se Achilli a patre datum praeceptorem no solum dicendi,verumetiam faciendi.sic enim ait,

Recte enim iudicabat senex ille Peleus excelletem hanc filij sui naturam egere tamen ductore aliquo dc formatore , ut tandem aliquado viressisas exereret. Naturae bonitas sine disciplina facile languescit &extinguitur, vel etiam plerumque in contrariam partem conuertitur.

quodsi non hic tantus fructus octenderetur, c lex bis udise delectuti o

lapeteretur tamen, Pt opinor,hanc ansemi remissionem humanisimam ac liberalissimam iudicuretis 2 cum caeterae neque temporum sunt, neque aetatum omnium, neque locorum. Haecsudia adolescentia alunt ,senectutem oblectant ecudas res ornant, aduersisperfugium auolatium praeben delectant domi, non impediunt

2 foris,

94쪽

IO. LAETII COMMENT.

foris pernoctant nobiscum, peregrinam tur,rusticantur. quodsi ipsi haec neque attingere, ne sensu noItrogustare pos

senim: tamen ea mirari deberemus, etiacum inali' laideremus. quisnoctrum ta

animo agrest ac duro fuit, διχοφ j

morte nuper non commoueretur s quicuesset senex mortuus, tamen propter e cellentem artem ac Penumtem, sidenatur omnino mori non debuise. Ergo illi corporis motu tantum amore bi cono ciliarat a nobis omnibus, nos animorum incredibiles motu celeritatemque ingentorum negligemus'

Quod i non his tantusJ E tiam si tantarum rerum commoditatem haec studia non continerent,tamen quod maxima ex eis delectatio colligitur, sine qua animi nostri forensium rerum asperitati ferendae non essent, magni sunt facienda dii Penterque excolenda. Quis enim est tam barbaro feroque ingenio qui non hanc animaduersonem humanilsimam &liberalisiima, in qua aliquid operae & temporis collocetur,digna puteti Cetterarum rerum audia non omnium sent

95쪽

IN ORAT. CIC. PRO ARCHIA. 39

locorum, temporum, personarum: est ubi noceant , est quum non Helectent, sunt quos non deceant: at istanusquam intempestiua, nusqua: molesta,uusquam indecora. Omnes decent, Omnes oblectant,omnibus prosunt. Adolescentiam fouent, regunt,instruunt, &ad tutem Senectiatis portum tranquille perducunt. Malae illius artatis molestias & incommoda mira quadam suauitate leniunt,mitigant,sopiunt. Opu' lentis & quorum venti sunt ex voto secudi nutilum potest esse maius fortunae ornamentu. Rebus aduersis nullum certius refugium, deploratis solatium potest excogitari. A foro & concione arceris3domi oblectant, una rident, moerore excutiunt,nauseam abisunt,tempus decipiunt.

foris inter peregrinandum,rusticandu, spatia dum quid minus incommodum magisque ex peditumZcuius comitis, conbulatio iucundior& quietior, cuius rei certior promptiorq; Vsus. Quis noLirum tam animoJ Si Roscius agilitate corporis,& gesticulationum dexteritate tantum morem a nobis omnibus sibi conciliauerat, ut quum extrema aetate defecisset, tamen dignus iudicaretur propter artis venustatem & excelletiam in quem mors iuris nihil haberet:certe lo-

se iustius & honestius huius Archiae incredibules animi motus,singularemque ingenij celeritatem nos rebus optimis institutos decet admirari, & omni beneuolentiae officito; genere prosequi.Tanto enim Roscio praestantior est hic Licinius, quanto animus praestat corpori. Verum hac

96쪽

hac tempestate, quae est illius inscelicitas, que- admodu plurimi turpissimis istis voluptatibus

irretiti solius cortioris curam habentes, animas pro sale, ut ait ille obtinent: ita maior est hi strionum , mimorum , huius que farinae hominula gratia & auctoritas,quam doctorum eruditorumq; virorum. Quam iudiciorum de prauatione olim sunt grauissime insectati Phialosophi . Thebis nullum est ingratiam Pindari nobilissimi Poetae monumentum eximetum, at Cleonis cuiusdam caloris in medio foro e tabat statua, eaq; valde honorifico epigrammate ornata. legitur illud apud Athenarum lib. I. Caeterum Roscius ille, tuit histrio mire agilis, tantaeque artis & excellentiς, ut in quo quisque artificio excelleret, is in suo genere Roscius diceretur . Itaque non luduit Ciceronem ad hac similitudinem huius nistrionis oratoriam la dem dirigere,in elegatissimis illis libris de Oratore. Extat & pro Roscio Comaedo oratio Cic.

st uoties ego hunc Archiam nitidi Iudices 'tar enim Penni benignitater quoniam me in hoc n ouogenere dicendi tadiligenter attenditis) quoties ego hunc vidi, cum sit enum scri sisset nusiam magnum numerum optimorum 2 ersuti dehis

97쪽

: IN ORAT. CIC. PRO ARCHIA. Ao

his ipsis rebus quae tum agerentur dice. re ex tempore' quoties reuocatum eanderem dicere commutatis Perbis,atquestulentiys me Pero accurate cogitates scri

psisset,eusic iniripi bari, Pt ad laeterulaudem peruenirent. Hunc ego non dili gam non admireri non omni ratione deis

fendendum putem'

Quoties ego hune trebiamJ Solet Cicero ubi parenthesi,quam interpositionem vocamus, orationem abruperit,ad idem verbum quo in principio usus est reueri ut docuit Lauaentius Valala. Est autem obseruanda etiam ratio illa qua fas est lib. a. ad Att. Cum essem in Tusculano erit hoc mihi pro illo tuo, cum essem in Cer mico veruntamen quum ibi essem. &c. Dicere ex temporeJ Promptitudo ista facilitasq; quamplurimos effundendi versus impraemeditate non multum alioqui laudatur a viris eruditis. est enim certa ferme perpetuaque maloram Poetarum nota. Nec potest aequo animo ferre hanc gloriam Horatius, exactiss imus poetico rum studiorum censor, ideoque eum carpit de

irridet.

Qui pedi ιus quid clauderesinis. Hoc tantum contentus amat siri Use ducenni

98쪽

. ente cibum d/ersus,totidem coenatus :Vetrusiis ualefuit Casii rapia eruentius amne Ingenium. Lucilium quoque Satyricum salse reprehendit, sui in borasse ducentos Vi magnum ejus dictabasans pede in o. Sed nec Suffenus ille Catullianus hac laude C ruit,ide enim plurimos faciebat versus nulloq; id negotio, adeo ut no multis diebus millia aut decem aut plura perscr serit. Sed enim me cum legas dum bellus in rbanus

Onus, γnus caprimulgus,autfossor Rursus idetur, tantum abhorret ac nutat.

Idem infaceto est infacetior rure. Noster vero Archias ab horum infantia & leuitate alienissimus, non solum plurimos verum etiam optimos versias ex tepore fundebat, idq; posite & ad id de quo agebatur accomode, quod sane non nisi maximi fuit ingenh: immo interturbatus, vel ut repeteret sollicitatus, diuersis omnino rerum,uerborum,& sententiaruluminibus res easdem explicabat.Magna quidelaus &solida, raraeque & admirandae ingenij celeritatis. Cicerone quoq; legimus subito quodam scribendi calore una nocte quingentos Versiis effudisse. Sed locus hic me admonet Vt pr tam non indoctissimi cuiusdam viri cuius nomini parco,ut soleo in taxandis aliorum erroria

bus) vanitatem, qui scripsit nullum unqua fuic de doctum hominem, cui valde in promptu fuerit colloquendi disserendique ratio, ideoq; nul

99쪽

IN ORAT. CIC. PRO ARCHIA. At

Iam pr lectionem sibi tanti esto,ut cogitationis aliquid illi velit tribuere,nec si sit loquendum,

cum viris summis, & in maximo coetu verbum

se ullum praemeditari velle, tam libenter ineptEquam apte sententiam suam expressurum. Nec veretur studiosos hortari ut si natura sint facundi,dedita opera loquantur incompositE. Mirari satis nequeo quae intemperies homine egerint alioqui non inelegati & bardo ingenio vitam ineptum & ridiculum scriptis cosignaret. Quid enim multus usus,continua exercit

tio assidua lectio, longa studiorum aetas prod tit si manet eadem dicedi quae fuit incipietibus d cultas 3 Perijsse profecto fatendum erit omnem eum laborem, quem studijs impendimus, si semper haesitandum est& inhsdem labora dum. Quid8Num Cicero,Hortensius, Demosthenes alij que praestantes oratores, si quid ex tempore sit dicendum, si rerum innovatio aut

insperatus casias orationem immutare compulerit, ut Ciceroni in nobili illa oratione pro Milone accidisse aiunt,num inepte & incomposite animi sui concepta explicabul8 Si Caesari, si Scipioni, si Duci cuipia tuerint aut adhortandi milites,aut collaudandi,aut reprimendi,aut Cociliandi nunquid inepta & inani oratione utetur Nescio unde istud homini in mentem venerit. Longe melius Fabius qui sic multo ac fideli stylo formari orationem praecipit, ut scriptorum colorem etiam quae subito estusa sunt, reddant, ut cum multa scripserimus etia multa dicamus.

100쪽

At,inquit ille,dum rerum talium voluptate anficimur,imperfectiores oportet simus in altero. Nemo pari cura res duas unquam tractauerit. Verum,6 bone vir, ne fabio quidem videtur ille dicere,qui non disposite,ornate, copioseque dicit. Neque enim tumultuarij au t fortuiti sermonis contextus per se est in precio, quum iu gantibus etiam mulierculis superfluere eum via cieamus .Pectus est quod disertos facit,& vis iuia concitatioque mentis. Ad haec ingenio industriaque consequemur ut illud ipsisna quod in

se rationem non habet,in ratione versetur,ut

rudite disputat Quintilianus lib. I o.Inst. Orat. qui in hoc genere multum celebrat AntipatruSidonium, Sed & Conradum Goclenium doctissimum hic quodam bonarum literaru professorem multum laudis hac extemporanea diacendi facultate fuisse consecutu,intelligo. Porro quod pleterique non aeque sint expediti & fuelices in scribendo, ac dicendo dicit illud Cicero ingeniosis quidem & argutis, sed no satis doctis & eruditis contingere, ut ipsi Galbae quem

fortasse vis non ingenij solum,sed etiam animi,& naturalis quidam dolor dicentem incendebam ,essiciebatque ut & incitata.& grauis,& vehemens esset oratio: dein cum ociosum stylum

prehenderat, motusque omnis animi tanquam ventus hominem desecerat, flaccessebat oratio,

quod ijs qui limatius dicendi consectanturg .nus,accidere non solet,propterea quod prucien' .lia nunquam deficit Oratorem, qua ille utens G . eodem

SEARCH

MENU NAVIGATION