장음표시 사용
101쪽
74 ANNALiuM GENUENs Iu Mtitare consueverant, alio commearent, proopterea quod graviora vectigalia iis in aspe ritatibus rerum mercibus fuerant imposita, decem viris adhibitis , qui vectigalium rationem accurata perpensione cognoscerent, data opera est, ut ex ejus pecunia summae, quae portorii nomine exigebatur , tolerabilis decessio fieret : praeterea cum .annona quotidie ingravesceret , magnaque parS civitatis a mercatoribus frumentariis , pisto ribusque suo tantum commodo servientibus nimis acerba Venditione premeretur , curavit Senatus tanquam magnus quidam
paterfamilias , ut media in urbe aedificia exstruerentur in quibus suppeditato exhorreo publico frumento conficeretur panis, in quo e X aequitate & officio pretium longe remissiori aestimatione praescriptum ;eique venditioni & muneri nonnulli probati viri praefecti sunt. Ita quaestuariorum avaritiae via , quam sibi latissimam patefecerant , occlusa est , & tenuiorum inopiae commodum subsidium publicis opibus
His sere diebus duo in urbe fures deprehensi , de quibus nullam mentionem fa- ne facerem , nisi callide excogitatum furti genus in lucem proferendum Videretur. Sunt tota urbe magna impensa & diligentia
102쪽
gentia frequentes ducti cuniculi , in quos
immundae proluvies dilapsae subtercurrentibus aquis in mare seruntur. Illi ita se ex composito comparabant , ut spatio recte prius oculis & conjectura dimensio , alter se in locuplete taberna sisteret, opportuna & probabili aliqua de causa ibi sermonem quaerens , alter per cuniculum ingressus usque eo subreperet, quoad illo pede terram desuper feriente signum acciperet, eoque admonitus locum notaret. Nocte vero concubia , cum occlusis tabernis omnes se domum reciperent , fures conjuneti locum mira solertia suffodiebant, atque iis rebus, quae commodae Viderentur , ita rursus affabre & concinne occludebant , animadverti fraus ut minime posset. Res aliquot menses non sine magno nonnullorum civium
detrimento in occulto fuit , & frustra custodes persaepe positi : tandem Lugduno, quo furta magna eX parte provehebant , maleficii indicia allata , auctores deprehensi poenas sceleri debitas capite persolverunt, cuniculorumque ostiola eX eo tempore cratibus ferreis obsepta sunt. 3Sexto decimo kalend. februarii , euro atque africo flantibus , tanta, tamque horrida maris tempestas coorta est , ut aequalem in ora Ligustica , similemve unquam suisse,
103쪽
6 ANNALIuM GENUENs Iu Mfuisse , non sit auditum. ΜΟIes , quae por tum essicit, tota fluctibus disrupta est, eorumque incursu murus ad carcerem portui proximum dejectus, tabernae, in quas fera procellae vis prorumpere potuit , nonnullae procubuere. Ad Calvorum pontem eX OLficinis marmorariis grandia saxa disturbata , alioque devoluta murus item , qui Sarzanae plateae latus muniebat, magna ex parte prolapsus duae quoque naves onera Tito in portu collabefactae ac depressae sunt Ea tempestate saeviente subiit cura Patres, ut pii Sacerdotes cineres corporis Divi Ioannis Baptistae ad portum veniam a coelestiis bus exposcentes afferrent : id ubi factum est , tanquam Spiritus Dei summas undas perlaberetur , sensim tumida aequora conis quievere . Hoc in quam partem accepturi sint ii, qui ad naturam, occultasque ipsius causas omnia referunt, non laboro: perspicua res est , de qua loquor , & saepe alias omni inspectante civitate clarissima significatione testata ut qui tam praesentem vim divini Numinis non toto pectore accipiat, omnique assensione tacitus veneretur,
is non dicam impie, sed plane stulte facere judicandus sit . Qua tempestate Urbanus Secundus Ponti sex Μaximus nobilissimum eXercitum Hierosolymam misit, quo Chri
104쪽
L 1 AER SECUNDUS. 77ssi sepulerum ex Saracenorum manibus Vindicaret, classis Genuensium , quae ea in expeditione Ionge insignem operam praestitit , hos cineres ex Stam ira Lyciae oppido Genuam transtulit. Sequitur annus XXXII. quo Andreas A. C.
Doria Melphium oppidum , quod est in I 3 Apuliae finibus , a Caesare dono accepit , ab eoque Princeps est appellatus . Caelarhis temporibus cum Ferdinando fratre insuperiorem Germaniam contenderat , eo consilio , ut Sullano Solimano , qui ingentibus copiis Austriam urgebat , sese Oppo. Deret; atque ut facilius administratio belli Procederet , omniumque voluntates & studia sibi , quibuscunque rebus posset, adjungeret , Lutheranorum causae facilem se Praebuit , omnemque eorum cum Pontifice MaXimo controversiam in futurum Concilium reiecit. Quamobrem singulari totius Germaniae consensione cumulate , quae Petebat, consecutus est; maXimoque, & fortissimo exercitu celeriter comparato , iis additis auxiliis, quae Alphonius Avalus e TItalia adduxerat, adversus Solimanum pro fectus est. Dum haec in Germania geruntur , interea Genuas Caesaris jussu apparatui maritimo Andreas Doria intentus classem CO-gebat
105쪽
gebat ; nam cum e Constantinopolis portu
maximam triremium vim in altum evectam , quae oram Italiae depopularetur , fama percrebuisset , necessario huic quoque bello occurrendum existimavit . Μο-vit e portu Doria ad xv I. kalend. Julii, secundaque navigatione usus Neapolim , atque inde Messanam paucis diebus advectus est : XL. naves, totidemque triremes
eo coactae sunt , in quibus aliquot fuere Clementis Pontificis Maximi, & quatuor
equitum Hierosolymitanorum: his Bernardus Salviatus , illis Antonius Doria praefectus erat: milites classi impositi sunt circiter quinque millia : Italis praeerat Hieronymus Tutavilla, Hispanis Hieronymus ΜendoZa , omnibus vero Andreas Doria praepositus summam imperii administrabat. Haec classis ita instructa atque parata VII. kalend. septembris Μesiana solvit, & r . idus Sphragiam insulam , quae nunc vulgo Sapientia vocatur , incolumis pervenit: ibi cum certior est et factus , hostilem classem longius provectam Hellesponti fauces petiisse , de oppugnanda Corone consilium iniit . Acrita est eminens promontorium
Peloponnesi, quod ad Austrum illustri prospectu in altum procurrit , vulgo Caput Galli vocant . Hoc ubi praeterveetiis fueris
106쪽
ris , introrsus secundum promontorii latus cursum flectenti , & circiter X. millia paD. suum naviganti, Corone occurrit: urbs prominenti in rupe posita , quae fluctibus alliditur ; qua vero spectat in Septentriones , altius assurgit : haec urbis pars , qua est a terra aditus , arcem habet , cum montis dorso , tum firmissimis muris obseptam , egregieque munitam qua vero prominet in mare , insulaque appellatur , praeruptis cautibus succingitur. Nunciata per Erasmum Doriam loci dissicultate , qui quatuor triremibus ad omnia diligenter exploranda antecesserat , nonnulli eam oppugnationem dissuadebant , ut qui aut irritam , aut certe longam futuram arbitrarentur. Sed tamen re deliberata , locus ille animi, in quo virtus habitat , omnibus concaluit. Itaque cum accessissent propius , praemiis
propositis iis , qui primi muros ascendi Dsent , distributis pro si tu locorum copiis ,
. urbem eX omni parte circumsederunt. EX- posito e triremibus majore militum robore , Hieronymus Tutavilla in ea parte Italos collocavit , quae spectat in orientem ;Hispani mediocri intervallo disjuncti collem occupaverunt; tota vero classis ab Austro sese explicuit. Circumsessa igitur hunc in modum Corone , undique omni vi tor
107쪽
go AMMALIuM GENUENSIUMmentorum oppugnari coepit. Turcas, qui urbem tenebant , non pavor , ut in re non opinata , non tumultus incessit, sed sum ma omnium voluntate atque constantia aloppugnandum se comparaverant. Ab aurora pugnae principium factum erat , jamque in vespertinum tempus inclinabat dies, α nostrorum impetum hostes accrrime fustinebant. Tum vero Aurius in appellandis , cohortandisque suis pondere verborum addito , & spe uberiore proposita , alacriores nonnullos ad subeundum rupes enecit , qui per saxa & cautes , qua minus praeceps aditus videbatur , in muros , qui erant ab ea parte humiliores , ascenderunt. In iis primus fuit Lamba Doria , egregiae virtutis adolescens , explicatumque vexillum perspicuo affixit loco : hunc quidam Cor-1us , & duo Nauarchi cum duobus signis , multique deinde subsecuti sunt : hostes emunitionibus repulsi in arcem confugerunt. Ita ea pars urbis , quas insula dicitur , capta est , atque ibi vallis & aggeribus Doriani se communierunt , murumque arcis
suffodere , & cuniculum ad hostem agere instituerunt. Interea Graecus quidam , qui Naupacto literas afferebat , capitur , e quibus cognitum est , maXimam manum comparari, quae hostibus propediem sub
108쪽
Lia ER SECUN Dus. 8 Isidio si adfutura. Rus internuncii caput arrecta in hasta praefixum est , ingensque clamor factus , ut id hostes cognoscerent, confestimque adhibita est diligentia , ut Theodorus Spinuta , nonnullique alii Centuriones suis cohortibus idoneo loco non Ionge ab urbe vias obsiderent , atque arborum truncis impedirent , ut iis , qui tabsidio adfuturi credebantur , adeundi facultas adimeretur. Ei operi dum intenti essent,
atque equites circiter centum ad urbem procurrere secundum mare animadverti Dient , regressum illis intercluserunt , qui
mox circumventi, cum a tergo & a fronte premerentur , Omnes fere interfecti sunt.
Multorum capita hastis affixa formidolo. sum spectaculum obsessis praebuerunt ; qui cum omnem sibi auxilii spem praecisam viderent , rebus suis dissisi non tulere diutius obsidionem , pactique , ut sine detrimento liceret abire , eX arce incolumes eX. cestere .
Auria biduum ibi commoratus , rebusque omnibus , quae ipsius diligentiam
requirere Videbantur , accurate compositis , Hieronymum ΜendQZam cum praesidio mille & quingentorum militum loco praefecit : inde in sinum Patrensem proficiscitur. Urbem Patras cum oppugnare agri F gre-
109쪽
grederetur, oppidani statim se dediderunt: Erasmus Doria cum praesidio ibi relictus. In faucibus sinus Corinthiaci duo se castella at tollunt, quae, brevi spatio maris interis jecto, adversiis frontibus opposita utrunque latus tuentur : moX ad haec oppugnanda contendit. In altero magnus nostrorum adis ventu incesserat timor , ideoque nullo negotio in Auriae ditionem venit : viri cum uxoribus & liberis incolumes dimissi , arx vero funditus eversa est. Qui alterum oppidum , quod ad Naupactum vergit , obtinebant , extremam pati fortunam parati, sese ad id defendendum pertinacius obfiromarunt. Cum muros nostri ascendere conarentur , & contra adversi hostes , mulieribus etiam operam suam egregie navantibus , acerrime resisterent , multi praecipi. tes acti, & vulnerati, confecti sunt. Haec igitur pugnae ratio cum maximum detriis mentum nostris afferret , majoribus tormentis rem gerere Visum est opportunius , quorum assiduo concussu muri magna parte dejecta , aditus ad irrumpendum patefactus est. Tum vero clamor auditus infirmorum miserabili voce salutem implorantium , sed ardens iracundiae furor misericordiam non recepit : non aetate confectis , non mulieribus , non infantibus furor ille peper
110쪽
LIRER SECGMDv s. t pepercit ; & arx ipsa penitus eversa. His rebus gestis , cum consilium iniret Doria , quemadmodum Naupactum eX pugnare posisset, secundi rerum eventus, ut victoriae cur sum non omitterent , suadebant . Contra durum anni tempus jam enim inhorrue
rat hyems & oppidi situs, quod in praerupto atque aspero colle positum , omnem aditum dissicilem habet , ne id tentaret, dehortari videbantur. Haec cogitanti nunciatum est , Naupactios magna in laetitia esse , id quod etiam ex ignium significati
ne cognitum est , quod fama tota regione percrebuerat , Soli manum , qui , ut supra dicebamus , in Austriam concesserat , Omnem exercitum dimisisse, jamque ipsius adventum appropinquare: quae res causa fuit, ut eo abjecto consilio, celerius opinione sua in Italiam redierit. Genuam X. kal. februarii pervenit, omni civitate ipsius laudes &facta celebrante. Caesar item ex Germania hostili metu liberata Bononiam reversus est. Nam cum Soli manus gravissima detrimenta accepisset, & in oppugnatione Guntii , quod oppidum est in finibus Pannoniae , invictos defensores non sine acerbissimo multorum interitu expertus esset, adverso marte perculsus inceptum deseruit reoque, unde spe elatus venerat, dolore fra-