Delle opere di Jacopo Bonfadio parte seconda

발행: 1747년

분량: 329페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

1οι ANNAL 1uM GENUEMs Iuumonent , ut civili communitate consociati in concordiae sinum, honorum omnium ma-Xime foecundae matris , cogitationes actionesque nostras conjun fissima voluntate dirigamus 3 Pulchritudo Vero , atque ordo ,& non enarrabiles eorundem luminum Cur sus assidue clamare profecto videntur , Dei templum esse totum hoc quod circumspicimus: hominis mentem in terram ex altissimo domicilio ad tempus esse demissam , ut hic quoque divinae administrationis munere eXornetur locus , atque hic interim in mediam templi sedem summum & principem

rerum omnium auctorem pietate colat, ad eumque referatur. Μiseri qui haec non vident ; miserrimi , qui cum videant , non

agnoscunt tamen: Vos autem, quorum Causa hunc scribendi laborem suscepi , attollite oculos, diligite inter vos,& concordiam colite , ut instituistis ; detque unusquisque operam atque enitatur, ita se in civitate gerere, ut eX Optimis ejus studiis& praeclare fatiis perversi homines exempla potius petant recte vivendi , quam ut poenae metu, quae ob aliqua illis admissa scelera luenda sit, a maleficiis deterreantur. Sed ne Annalium scriptor ad tradenda praecepta delabar , neu in re nimis aperta videar velle philosophari,ad id regrediar quod est instituti mei. Initio

132쪽

L 1 AER TERT ius. i e 'saltio hujus anni , cum Baptista Lu- Α. C. mellinus biennium suum magna eum laude 333- confecisset , Christophorus Grimaldus Roscius , Vir summa prudentia atque integritate , medicusque in primis maxime honoratus & nobilis, Dux ad Rempublicam regendam ingressus est , celebrique Senatus frequentia magnifice laudatus. Est autem hoc in more positum, ut non solum Duces, verum etiam ii , qui ad Senatoriam amplitudinem ascendunt , publice ornentur laudibus , & de institutis civilibus admonean Itur , ut Rempublicam capessentes , ea sibi consilia meminerint esse proposita, quae ad concordiam speehent , rectaque sint , &ad ea , quae sunt virtutis munera , quibusdam quasi gloriae stimulis excitentur : quae res etiam cssicit , ut plerique Iurisconsulti ad Iurisprudentiam bene dicendi studium Conjun Xerint , multique quotidie succre scant, qui in hujus industriae curriculo non mediocri cum laude versentur . In exitu fere januarii, Pauli Pontificis Μaximi nomine , Pantaleo Niellus eques Hierosolymitanus ensem, inauratumque ga lerum , amplissimi honoris causa , Andreae Doriae dono attulit. Ea munera ex ritibus Pontificiis consecrata Regibus , maximis

que Dynastis dari solent , illustri eorum

signi

133쪽

sionificatione virtutis cum pro Christi religione & nomine constantissime semper fuerint ad propugnandum parati, ut ejusmodi insignibus admoniti ad eam laudem magis etiam corroborentur. Iis, qui secuti sunt, mensibus omnes Senatus curae in duo potissimum studia conversae sunt; primum , quo tutior urbs esset ab insidiis , quas incerti saepe casus afferre solent , data est opera , ut diligentius communiretur . Itaque ab ea urbis parte maritima , quae Vergit in Carinianum , muri vel male cohaerentes , Vel quorundam malitia occultis suffossionibus praevii, grandibus saxis obstructi , accurateque refecti sunt. Quinque praeterea idonei duces delecti, quorum virtute & consilio ea , quae ad opportunum urbis praesidium pertinebant , pro tempore administrarentur. Illud secundo loco studium accessiit, ut stipendium armandis triremibus decerneretur , quibus Caesari classem undique ab amicis civitatibus tum Conquirenti opem conferrent. Africanum

ea tempestate bellum is apparabat , quod sane bellum , tametsi a principio professus sim, me duntaxat res Genuensium perscripturum , non praetermittendum videtur; cum, si ducum praestantiam, si copiarum navalium usum, hominumque robur,

134쪽

numerumque respiciamus, magna eX parte eorum opibus susceptum , administratum , confectumque fuisse constet.

Cum igitur Caesar in Hispania consedisset , & cum animo suo saepe cogitaret Careadinum Μitylenaeum victricia Sullani Soli mani in Africam explicuisse arma , Tunetumque nobile oppidum occupasse ,

minaci flammae occurrere, eamque , priusquam latius succensa Vagaretur , opprimere sibi conandum existimavit. Excitabat ad hoc illum insita quaedam animi magnitudo , & communis anXia cogitatio periculi , quod ab inquieta tam propinqua α' valida , atque infesta nomini nostro gente Siciliae , Italiae , Hispaniaeque maritimis populis jam jam imminere praevidebatur. Con silio igitur per Aloysium Avitam cum

Andrea Doria, qui tum Genuae erat, Communicato , Omnem in ejus belli apparatum Curam intendit. Summa totius administrationis in Italia Dorice permissa: trium vero mensium spatium eo in apparatu consumtum. Rebus omnibus , quae erant imperatae , summo studio perfectis , cum jam terrestres copiae, quae ex Gallia cisalpina Germaniaque exspectabantur, ad finitima litora portui Veneris convenissent , eo profectus Doria, navibus onerariis triremibusque

135쪽

1o8 ANNALIUM GENUENs Iuu Genuensium eum in locum coactis, dedit operam , ut eaS Conscenderent , Neapolimque , ac in Siciliam cursum tenerent , Alphonso Avalo duce; eo consilio, ut reliqua parte classis assumta , quae in iis locis fuerat imperata , in Sardiniam navigarent ,& ad Caput Pollae ita Caralis promontorium vocant consisterent , quo, Caesar

erat Venturus.

His rebus constitutis Genuam reverintitur , & cum triremibus suis Barcinonem ad Caesarem contendit. Eo pervenit kalendis mali , qui dies Doriae maXime honoratus , Caesari laetissimus , illi vero civitati longe omnium pulcherrimus illuxit. Post ejus adventum, tametsi instituta profectionis consilia ad eXitum properarent, tameniis rebus perficiendis, quae ad expediendam Hispaniae classem pertinebant , & praesidiis, quae nondum Omnia Convenerant, eX-

spectandis , tot tributi sunt dies , ut totus is mensis effluxerit. Signo profectionis dato , cum etiam tum plerisque incertum esset quo tenderet , dextra parvo simulacro Christi sublato, ad Hispaniae principes conversus , cum hoc, inquit, ituri estis , ct mecum, qui ejus Aquilifer sum; ipsoque in Auriana nobilissima quadrireme insidente , laeti

idonea cum tempestate solverunt. ΜοX cum aqui-

136쪽

L 1 AER TERTI Us. Io qaquilonibus africo decertante maximis turbinibus & fluctibus conflictati sunt. Ad Meleboden insulam quarto die cum pervenissent , inde asperi maris laborum obliti , quod cum reliqua Italiae & Siciliae classe Alphonsum Avalum adesse, & Caralis promontorium tenere nunciatum esset , eo secundis auris adnavigarunt. Ornatissima conjuncta classis , & egregius praeclarae gentis exercitus spectaculum Caralitanis praebuerunt, quale omni seculorum memoria nunquam Sardinia vidit. Hic videretur operae pretium omnem illum belli apparatum sigillatim recensere , & quassi instructam navalem aciem oculis subjicere legentium , vel ut nobilium ducum nomina in histo riae lucem proferrem , Vel ut satisfacerem iis , quos summum percurioso judicio singula cognoscendi studium tenet. Sed haec distinctius & apertius ex aliis cognoscentur, qui in perpetua rerum universarum historia contexenda studiose cuncta complexi sunt : nos ea summatim percurremus. Triremes fuere Xc. in quibus XV. Andreae Doriae, ad quem, secundum Caesarem, rerum summa respiciebat, Antonii v. , Reipublicae Genuensis XLI. quanquam tres duntaxat suis ipsa sumtibus armaverat, duae

137쪽

ino ANNALIUM GENUENsIUM galae, tres Pontificis ΜaXimi, I v. equitum Hierosolymitanorum , reliquae ex Caesaris provinciis imperio aut gratia comparatae. Naves vero Onerariae , in quibuS XXXVII.

Genuensium, XXm. Regis Lusitaniae, qui Aloysium filium miserat , una in primis maxima equitum Hierosolymitanorum ,&quae reliquae eX Caesaris provinciis convenerant , CCX. numerum eXplevere. Praeter

has erant biremes , aliaque minora multorum navigia , qui spem praedae sortunamque consectabantur. Exercitus eo fere militum equitumque numero fuit, quo consularis olim Romanorum: legiones erant Hispanorum duae, partim Veteranorum ad quatuor millia , qui dimissi a superioribus bellis cum praefectis suis in Italia consederant, partim eorum , qui proxime in Hispania

fuerant conscripti. Erant ex Germania advI. millia , quos Maximilianus Petraplanus evocarat, Italorum ad IV. millia, quorum quingentis praeerant Neapolitani duo fratres Sanguineti ; reliquis tres aequas in partes distributis Augustinus Spinula, Ioannes Carret tus , & Hieronymus Tutavilla :late vero eX omni prope regione excitata nobilitas , quae convenerat , & Hispaniae principes , quos Caesar secum traduxerat , classem omnibus ornamentis summaque

138쪽

L18ER TR Retrus. 11 tque rerum omnium dignitate complebant .

Facta igitur re divina idibus junii ,

universi exercitus conspiratione, auris ad spirantibus , Caesar solvi iubet: intensis in alatum velis, eoque die & nocte , quae est insecuta , navigatione consumtis , eum attigerunt locum , qui Farinae portus appellatur; inde in Carthaginiensem sinum delati ad Caput, quod vocant, Carthaginis in ancoris constiterunt. Eo die , quo procedendum, & quid cuique agendum consilio inito , locoque idoneo eXplorato , quo tutus

commodusque in terram esset egressus, admonentur omnes , ut se in posterum diem comparent. Interim Antonius Auria ad arcem cognoscendam cum quatuor triremibus progressus est. Est Euripus aperto in litore sinus Carthaginiensis non natura, sed manu factus , patens in latitudinem passus

circiter XXX. in longitudinem vero ccccc.

qui ex angustis faucibus, quibus mare incuris rens latissimum in stagnum influit, Guletae nomen accepit. Abest directo itinere a Tu-neto paulo amplius X. millibus passuum ,

quod oppidum, leviter surgente in colle in adversa parte stagni pulcherrimo prospectu , sese attollit. Ad hujus Euripi latus, quod

vergit ad occidentem solem, classis tuendas causa, quam in stagnum introd erat, quadrata

139쪽

ris AN MALIUM GENUENfruudrata forma solum passuum circiter Ccccc. amplamque turrim, quae erat in eo spatio, complexus Careadinus , id ingenti vallo muniri jusserat , atque intra cum locum multitudinem aeneorum cujusque generis tormentorum , maXimumque Turcarum praesidium collocaverat. Ipse septus armis,& novo regno sublatus, Tuncti sedebat,unde tantae classis horribilem adventum miratus , simul cum ceteris rei magnitudine &novitate perculsis, dicitur contremuisse animo ; & si nulla interposita dubitatione acimora e vestigio nostri ad vim atque ad arma descendissent, credibile est, quod postea ex captivis est cognitum , nullo prope negotio hostem fixisse profligaturos. Postridie mane eXercitu exposito , &quorundam Barbarorum equitatu facile repulso , qui in aliquot eX nostris maturius , quam praeceptum erat, e navibus egressis impetum fecerat, aciem instruit; & proximo in colle magnam diei partem Commoratus, cum de ratione belli gerendi inter peritissimos ambigeretur , & proposita essent consilia duo , erant enim sententiae , quae Tune tum prius oppugnandum censerent tutius esse existimavit Guletae oppugnationem aggredi. Hoc fuscepto consilio in planum litus descendit, & castris idoneo lo

140쪽

Lia ER TERTI Us. IIIco positis, atque, ut erat tripleX eX numero nationum acies , mediocribus intervallis separatim copiis collocatis , adversus repentinos hostium incursus munitiones institui iubet. Interim nulla intermittebatur dies, quin esset contra Numidarum multitudinem prosiliendum , qui per notas campestresque regiones ad praelium effusi , magnisque clamoribus & ululatibus late furentes , audacissime nostros adoriebantur . Genus illud est hominum non minus aspectu foedum atque horribile , quam feritate pertimescendum ; qui quanquam ad pugnam veniunt vestitu ad talos usque de-

1luenti , inermi metore , ac plerique nudi ,

vastumque clamorem profundentes , nulla praecepta ducis accipiunt , neque ordinem aut disciplinam ullam militarem agnoscunt tamen vix credibile est , quam audacter in armis sint, quantaque animi confirmatione prielio contendant : ita eos naturalis furor quidam incendit , & admirandae vis celeritatis adjuvat , cui maxime confidunt. Augebantur in dies hostium copiae, &instar undarum , quae cum gemitu ingent tirati maris ad litora franguntur , obstantes

nostrorum catervas concutiebant. Vario satispe certamine pugnabatur, ut, qui superiores discederent , incertum esset judicium :H majo-

SEARCH

MENU NAVIGATION