장음표시 사용
81쪽
laudem , ad decus , atque ad communem hominum utilitatem , patriamque in primis conservandam nati, & suscepti sumus; nec quicquam omnino est dignum hominis praestantia , & quod in coelum nobis aditum paret ; immo vero quod bonum ducendum sit, aut privatim alicui , aut publice civitatibus , nisi sit cum virtute Conjunctum. Cetera terram subeunt , & Crassis occultata tenebris in foedum interitum cum pecudibus obruuntur. Sed ne provehar longius , redeo ad institutum meum. Cum, Republica constituta, proXimum opus sit , diligenter , ut conservetur , providere ; cumque nondum fatis esset adhibita solertia in eam partem , quae rem militarem attingit, praestetque , ut securitas A. C. adsit , principio anni , qui est insecutus , I say. Senatui visum est necessarium , ut duces
belli deligerentur , qui idoneis urbis locis distributi ad repentinos tumultus , si qui
forte inciderent , sine ulla trepidatione evestigio accurrere possent. Eorum singulis centum viri ex flore juventutis attributi sunt. Duces decem & septem fuere : Andreas Spinuta , Ioannes Baptista Palla vicinus , Ioannes Baptista Lercarius , Hector Fliscus , Μelchior Doria , Nicolaus Cri-maldus , Philippus Cattaneus , Andreas
82쪽
Imperialis , Adamus Centurionus , Viniscentius Saulius Rapallus , Vincentius Ne-gronus Μerellus , Bartholomaeus Lumelli nus Pasianus, Ioannes Ulasmarius Rovere tus, Octavianus Iustinianus Μonelia, Hieronymus Francus Iulia , Leonardus Interianus Passagius xvii. Ges ). Cum igitur ad Curiam frequenti Patrum consessu excepti universi convenissent, breVi Oratione, quam Baptista Grimaldus Linus habuit, de scripto de suo ipsorum officio & studio com moniti sunt, Reique publicae nomine suum cuique ex belli ducibus vexillum traditum est , jurejurando dato, quo singulorum virtus ad munera praeclare obeunda acrius confirmaretur , Omniumque patriae praestanda magis obstringeretur fides. Haec vexilla , inquit ille , virtuti vorae traduntur , o cives, ut reliquis ciυibus, ut patriae terrae,
O parentibus praesidis , decorique futuri Atis. suotiescunque θήc prae oculis vestris posita
conspicientur , toties erit vobis de libertate pugnacissime defendenda cogitandum, quae iisdem sane rebas retineri solet , quibus etiam parari , concordia , jure aequabili , atque armis . Concordia conjunctissimi sumus ; leges tem conditae , atque prxscriptae sunt ; relin- qu batur , ut ab armis certum nobis ipsis δε- mi in posterum auxilium consitueremus : id
83쪽
s6 ANNALIUM GENUENsIUM nobis manus vorae conficiant , oportet ; quibus pro communi salute rerum bellicarum cura
permittitur. Scipionis sententia, plus animi inesse inferenti periculum , quam propulsanti: ea profecto non es usquequaque vera exis manda, nisi cum ii , qui periculum inferunt ,
imparatos offendunt eos quos adoriuntur. Etenim improvisus ille terror mentem hominibus
eripit, mayraque Hi quisque fingit , quem ob
rerum inscitiam pavor occupaverit . At qui discunt nihil extimescere , oe qaaecunque impendent , antecepta animo diligenter explorant , ita ut ad audaciam consilium , ad providentiam armorum usum atque exercitutionem adjungant , bi bene praeparato animi robore omnes venientes impetus facile frangunt . suocirca vorum o , nullum pericutam , antequam inciderit , non incidere posse arbitrari , atque ad illud praeclare fusinendum vos comparare. Vigilandum es , perinde ac si semper bostiles urgeant insidiae , vobis praesertim , quibus patrium es , per res ais
peras atque arduas virtutem quaerere . Ita
coetu dimisso, omnis illa juventus opportu na atque idonea rebus gerendis novitatis amore accensa , bellicis studiis sub his ductoribus se exercere coepit , interdiu saepe per convalles & planiora loca armati innumerum eXire , Ordines habere , signa se
84쪽
Lia Est fg uu Dus. 67 qui , atque omnia belli simulacra referre :noctu, juxta ac si hostes adessent, stationes obire , vigilias agere , & Iaboribus omnibus assuescere, quos poscit disciplina belli Coe virtutis. Interea, quoniam qui sibi finem aliquem proponunt, non solum ea debent summo studio parare, quae ad propositum finem pertinent, Verum etiam amovere contraria, censuit Senatus, ut arx Castelleti , de qua superiore libro latius
commemoravi, funditus everteretur. Nam
munitissima ejusmodi propugnacula eorum quidem rationibus, qui vel pauci, vel soli
dominantur , maXime conducere; in civitate vero liberorum hominum, in qua omnibus inter se aequo jure vivendum sit, nimium persaepe obesse judicavit. His rebus consectis , cum Genuenses Caroli summi Imperatoris egregiam erga se voluntatem eXploratam haberent , remultae justaeque causae hortarentur , Cur ejus sibi amicitiam & patrocinium adjungerent , de communi consilio Sinibaldum Fliscum Legatum ad eum in citeriorem Hispaniam mittunt. Is, audita legatione, Sinibaldum cum civitatis nomine, tum
quod ipse vir fuit & majorum dignitate,& sua ipsius virtute, fortunaque ornatissimus, singulari comitate compleXus est, ho
85쪽
1 ninemque aliquot ibi menses summo in honore habitum ita dimisiit , ut pollicitus sit, se pro Genuensium Republica conservanda, eorumque commodis studiosus adaugendis, nullum unquam laborem recusa
Per idem tempus cum duodecim triremes de quibus supra commemoravi jam propemodum essent ad navigandum paratae, ut deduci possent, totidem cives egregia virtute cogniti , qui illis pretessent , curarentque, ut OmnibuS rebus instruerentur, delecti sunt . Verum paucis postr diebus , cum hujus rei magna esset in exspectatione civitas, nocte intempesta repente ignis adhaesit , omnesque cum ea simul contignatione , quae navalibus tegumento fuerat , incensae sunt: id casus ne , an alicujus consi. tum tulerit quoniam plane non constat
nihil habeo quod affirmem, Philippo Doriae urbis Praefecto in primarii templi propylaeis magna frequentia consessuque totius Senatus quae res summa cum religione, caeremoniaque confici solet ab oberto Cat taneo Lazario Duce vexillum publicum traditum est, utpote cui ob praeclara ipsius merita rei bellicae summa permittebatur . Et ipse Andreas Doria, tametsi conscientia xecte factorum contentus , non aliud sibi
86쪽
Lia ER SECUNDUS. 39 virtutis praemium quaereret, tamen passus est, pedestrem e marmore statuam ad Cu riam sibi collocari, neque aedium donationem recusavit, quae Auriana in regione de
creto publico illi facta est, cum inscriptione, PATRIAE LIBERATORI: tum ut judicio , grataque Voluntate suorum civium memori mente perfrueretur , tum quod sciebat, hujusmodi honorum & monimentorum eXemplo, ut Virtus trahat homines, ad verum decus, eosque, qui vegetiore animo sunt , ad aliquod opus illustrius excitet , & tanquam splendore quodam arri4 piat ad amorem studiumque de Republica bene merendi.
Iis diebus Augustinus Spinula, vir bellicis laudibus clarus , cum firmo exercitu trans Apenninum ad oppugnandum Novium contendit . Id oppidum , quod sub Cenuensium ditione fuerat antea , origa uxor Petri Campofulgosi, audaci atque elato animo mulier , Gallorum praesidio eo tempore tenebat. Cum Puteolos perveni Cset, qui locus est Noviensibus finitimus, parum abfuit, quin in hostium insidias inciderit . Tempus erat antelucanum , iique duce quodam Belli sorte intra silvas , loco fraudi maxime opportuno, se Occultarant, eo consilio, ut cum Spinulae copiae in eam
87쪽
6o Au MALIuM GENU Ens Iu M partem processissent, qua necessario iter sacere oportebat , subito eX omnibus parti bus sese ejicerent, inopinantesque & in Io- cum iniquum progressas adorirentur. Verum re per eXploratores patefacta , quos dolos in alios praeparaverant, eis ipsi circumclusi sunt : aliqui ex illis interfecti ;pauci capti, in quibus fuit Belli fortis; reliqui fuga sibi salutem petiere . Cum ad
oppidum accessisset, oppugnationemque pararet , qui in eo se continebant, facta pactione, ut sua omnia conservarentur , illi se dediderunt . Horum deditionem Ova tenses, qui a Genuensibus defecerant , statim secuti sunt. Sed jam ad alium rerum ordinem transeat oratio.
Carolus Caesar, qui altissima quaeque spectans in apertum sibi cursum ad gloriam dies noctesque toto ferebatur animo, Barcinone consederat , eoque praeter egre
gium comitatum, quo pro amplitudine Imperii semper ornatus esse solet, multi insuper clarissimi viri Hispaniarum principes illum erant secuti. Cumque constituisset in Italiam velle navigare, Andream Doriam, cujus virtuti & felicitati summe confidebat , ad se accersi iusserat . Itaque Doria delectis ex Genuensi nobilitate quadringentis viris cum xv. triremibus rebus Omnibus
88쪽
L1BER SECUN Dus. 6 rinstructissimis eo prosectus est . Sane ineptus sim , si illius diei, illius congressionis
splendorem , atque insignem Comitatem, qua a Caesare ipse tum exceptus sit , oratione completiti velim . Tacita cogitatione id sibi quisque subjiciet , secumque reputabit , fuisse illum Ionge gratissimum
utrique , omnibus jucundissimum ; quanquam ex Hispanis non defuere , qui , cum id dissuasionibus obtinere non potuissent , ne in Italiam tenderet, illud tacitis consiliis aggressi sunt persuadere , ut cui ductori , & quibus hominibus se committeret, etiam atque etiam deliberaret : Doriae voluntatem, qui nuper a Rege Gallorum discessisset , tanta subito in re tanquam eX ora tam judicare, valde esse periculosum: regem ipsum, per cujus fines navigandum esset , anae iis irarum curis excubare & meditari , qua maxime ratione posset ulcisci dolorem suum : magnum imminere ab illius clasme periculum , quam Μassiliae habere ferebatur paratissimam : postremo nOVas oras, & gentes, nova loca, atque incognitos portus adeunti, omnia illi esse magnopere circumspicienda. Cum haec atque hujusmodi multa Caesari ad timorem, fuspicionemque proponerentur , kal. augusti, quo eX omnium animis omnem dubitatio
89쪽
nem atque ancipitem deliberationis diss- cultatem eximeret , pene solus praetoriam triremem conscendit , & celsa in puppi cum Doria sermonem conferens, remorum pulsu paulisper pelago aperto invectus est, eodemque die, cum videret idoneam esse ad navigandum tempestatem , solvit, & quos ipse ad profectionem delegerat , omnes statim naves conscendere , ac se sequi jussit. Septimo die Savonam attigit : eo obviam missi sunt octo viri , qui Reipublicae Genuensis nomine Caesarem salutarent, ultroque ei osterrent omnia , quaecunque ab universa: civitatis facultate in ipsius amplitudinem & commodum proficisci possent. Hi fuere Baptista Lumellinus, Francus Fliscus, Ansaldus Grimaldus, Augustinus Ρallavicinus , Baptista Spinula, Thomas Doria, Augustinus Ulasmarius,& Bernardus
Iustinianus . EX eo loco majorem copiarum partem Placentiam praemisit , mox placido mari , caeloque admodum sereno Genuam pervenit. In portum ingredienti plausu maximo, incredibilis est illi ex omni parte gratulatio significata, inde in Senatoriam Curiam ascendit : ascendentem magnifico rerum visendarum apparatu , Dux , & Senatus, magnaque omnium ordinum frequentia celebravit . Classis , qua
90쪽
Lia ER SECUN Dus. 63 advectus est, unius & triginta triremiurn fuit; navium, quas Onerarias Vocant, trium& triginta; armatorum vero copia , quos tum ibi circum se habuit, ad quatuor millia hominum . Legati confestim ad eum undique convenerunt, atque hic multarum rerum componendarum, pacandique Italiae status inita sunt primordia , quae concordiae consiliis aucta , non ita multo post partim Placentiae , partim Bononiae auctore Caesare ad eXitum perducta sunt. In Iegationibus audiendis Florentinorum durior fortuna fuit . Hi popularem statum temporibus adjuti in civitatem introduXerant,
illis ejectis , qui Clementis Pontificis Μaximi nomine principatum tenuerant, petebantque , ut eam sibi civilem vivendi rationem retinere liceret . Verum Caesar ad eorum postulata aures prorsus obstruXerat: nam cum non mediocri dolore affectus es set ob calamitatem insignem , quam urbi Romae Borbonius inveXerat , cuperetque,
quibuscunque ossiciis posset , Pontificis incommoda sarcire, proximis diebus ejus Legato Omni confirmatione receperat, se in pristinum statum pontificem restituturum. Huc accedebat , quod justissimis de causis