Delle opere di Jacopo Bonfadio parte seconda

발행: 1747년

분량: 329페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

mensibus suis ipsius copiis passus sit Florentiam oppugnari, atque in ejus potestatem venire , a quo pridem ad motum fortunae se subtraxerant. Caesar V III. kal. septemb.

Genua discessit, Placentiam, & mox Bononiam profectus est . Nec quicquam praeterea hoc anno publice actum occurrit mihi , quod memoriae prodendum esse videa

Α. C Anno insequenti ad VI. id. febr. no-Is3O. ctu octo triremes, de quibus supra dixi,

incendio consumtae, placitumque est Sena. tui, ut aliae aedificarentur. Caesar jam Bononiam ad Clementem Pontificem Μaximum pervenerat , eX spectabatque ex Germania literas, quibus certior fieret de Rege Romanorum creando quid statueretur.

Haec res aliquot illum dies obscura spe incertum, suspensumque habuit: ubi vero incertam spem Venit Ferdinandum fratrem ita esse a cunctis suffragiis paratum, ut, quin ipse Rex declararetur, non esset dubitandum, voluit, ut per Pontificem Μaximum Romani sibi Imperii Corona imponeretur . Id actum est in Divi Petronii templo ad VI. kalend. martias. Ad hujus tantam celebritatem diei , ad quam ex omnibus paulo notioribus Italiae locis ornatissimae legationes convenerant , Reipublicae

92쪽

blicae Genuensis nomine, Francus Fliscus& Nicolaus Iustinianus eo profecti sunt, ct his Io: Baptista Lercarius tertius Legatus additus, qui paucis ante diebus publicae .rei causa eos antecesserat. Hujus in nobilissima contentione pulcherrimum factum non videtur silentio praetermittendum. Exiturus Caesar ex primo sacrario, in quo iisse vestimentis ornarat, quibus indutum sacro caeremoniarum ritu in medium eum pro cedere oportebat, jussit, ut praeirent ora. tores, qui aderant, re cum aequum videretur, ut Senenses, utpote Genuensibus inferiores, antegrederentur , id audacter recusarunt. Orta eX utraque parte controverin, praesectoque caeremoniarum honorem

Senensibus adjudicante, nimirum qui esset in eam partem Voluntate propensitor , ibitum Lercarius contra disseruit , demonstravitque sententiam, quam is dixerat , vim potius habere ossicii, atque amici erga Senenses animi, quam auctoritatem hominis recte judicantis : habere a Caesare rescriptum , quo Ferrariensibus & Florentinis hoc ipso honore fuerant antelati : cum Senensibus nullam illis unquam contentionem fuisse , ut qui deteriori jure censerentur.

Tum Caesar, cum dirimendae controversia locus opportunus non Videretur , primus

E ipse

93쪽

ipse egressus est; Legati permiste subsecuti . Erat illis deinceps in supremum templi sacrarium ascendendum, ubi praecelso in solio , celeberrimo conventu Pontifex sede bat. Cum Lercarius eo introgressus, a Ferrariensi Legato ascensu prohiberetur, resque esset in controversam adducta , pronunciavit Pontifex , ut Ferrariensis loco cederet: eo cedente , ecce hic iterum unus ex Legatis Senensibus eam in sedem irrumpere conabatur: tum Lercarius loco superior hominem commotiori animo & voce monet, quod alienum esset, ipse sibi praeripiendum putaret : cum ille projecta audacia contra inclamans se magis attolleret, manum in ejus mentum obnixe conjicit , facileque detrudit : cum accessisset alter , atque utraque manu Lercarii veste correpta, eum deturbare summa vi niteretur , vestem ille quidem conscidit, sed dextro reluctantis pede acerrime concussus, retro cum gemitu projicitur: ita, utro. que repres B, probe perfecerat , ut duo seniores, quos collegas habuit , quieti considerent . Cum clamarent adversarii, Senas vetustate antiquissimas esse, iniquum videri, si per eos, quibus saepe fuerat imposita servitus, de Senensium dignitate quicquam derogaretur , ad haec ille respondit , raro

94쪽

LIBER SE CuNDus. 6 admodum esse animadversum, quin magna civitates magnas item mutationes perpessas fuerint: Genuenses quidem non externa vi

fuisse subactos, sed laborasse dissensione ci vili ; quocirca si aut a Rege Gallorum, aut ab aliis , qui civitati praeessent , accersiti sunt , cum ii non domini, sed pro ducibus

fuerint, vel alterius civium factionis propugnatores & patroni , quod de servitute objicerent, id esse falsum. Generis autem vetustatem se quidem Senarum urbi non adimere; at si utriusque urbis originem extiterarum monumentis repetere Vellent, fore, ut se minime anteponerent: porro si res gestas, si nominis gloriam, si potestatem, ct in Pontificiam Sedem utriusque civitatis antiqua studia & merita conferrent, facile eos cognituros , nullum illis ab aequitate dari non modo controversiae, sed neque dubitationi locum : & tunc quidem quod Caesar Italiam teneret, quod summi Imperii coronam acciperet, postremo quod eo conventu, eoque loco sederent , id esse Genuensium opibus acceptum referendum. Is dies illi sane pulcherrimus atque honestissimus fuit, cum omnes ei summat laudi darent , quod non solum manibus pedibusque adversariorum impetum fregi siet, sed eo sum etiam argumentationibus sedata gra-E 2 vique

95쪽

68 AMMALiuM GENUENsIUM vique oratione respondisset; ma Xime tamen

nitebantur adversarii fustragatione & gratia Ioannis Piccothominei , qui tunc aderat , Sacri Senatus principis. Refertur ad Pontificem. Is, quod illi essent ad Caesarem Legati, ad eum reiecit. Defertur res ad Caesarem, qui medio in templo substiterat : decrevit , ut aut inter se causam componerent, aut loco eXcederent : cum res nullo pacto conveniret, priores Senenses

digressi ad eos qui stabant , ibi constitere :Genuenses in partem, qua propius Pontificem erant accessuri, conversi sunt, ubi sub ipsius oculis fuere . Tum Lercarius, ita ut

exaudiretur , haud satis aequum fibi videri , inquit, s non esset Genueis sium Legatis apud

Pontificem locus. Eo permotus Pontifex innuit , ut subsisterent, eisque , quo sessum irent, ipsius mandato honorifica assidentium consurrectione Iocus est datus . Ita Lercario non ab initio consilium & virtus , non constans animi propositum ad extremum defuit : suam quoque seniores collegae omnium judicio laudem tulerunt , quod juniori omnem altercationem reliquissent, &, tanquam res minime dubitanda esset in contentione posita , taciti ea, demque semper constantis oris aequabilitate perstitissent ; quae res visa est eo,

96쪽

Lia ER SE CuNDUs. 63rum gravitati fuisse maXime Consentanea. Caesar , rebus Italiae compositis , in Germaniam ad conVentum agendum profectus est. Premebat infestis armis Panno. niam Turca; hujus rei summam rationem habendam existimabat: vigebant Lutheranorum pertinaces de religione controversae; eorum quoque turbulenta consilia sedare magnopere studebat. Sed cum res varia dissidentium altercatione eX traheretur,

re valde difficilem explicatum haberet altera, altera nullum, ubi parum profici posise intellexit, conventu soluto, Aqui ranum se contulit, ibique quod summis votis optarat, ut Ferdinandus frater Rex crearetur, perfecit. Sed iis relictis, quae altioris historiae sunt, ad meum me pensum Tein

Μense malo Andreas Doria, qui tummam rerum maritimarum Caesaris nomine tenebat, ad majorem Balearem insulam concesserat. Erat ei triremium XXIX. ClaD sis parata, eo nomine ut in Africam trajiceret, & Careadino Μitylenaeo, cui Barabarossae cognomen fuit , damnum aliquod inferret, si posset. Inde noctu cum solvis.set, idoneam tempestatem nactus, paulo ante lucem ad continentem proxime Circellum pervenit: quod oppidum moenibus cir-E 3 cum

97쪽

cumseptum domiciliis & vicis succinctum est, eX altera parte mari alluitur, ubi sinus inflectitur , intra quem sinum biremes &naves longae numero ad X v I. se continebant, quas Careadinus eo commeatus causa

ex Algerio miserat. Cognito ab hostibus nostrorum adventu, & de more suo inter se significatione facta, Andreas Doria, qui omnem Careadini classem eo in sinu latere arbitrabatur , suos paratos in acie & sub armis esse jussit; oppidani , orta jam luce, nacti interim spatium , vicinos in montes confugerunt: qui vero fuerant in loci praesidio collocati , & qui e biremibus desilie

rant numero ad Ccc. hi se ad propugnandum compararunt. Litus proximum nostri occupavere , & mccc. militibus expositis,

Christophoro Pallavicino, & Erasmo m. riae negotium datum , ut locos diligenter cognoscerent , & oppidum oppugnarent . Cum paulum processissent , levi praelio patentibus in campis cum hostium parte commisso, eos in fugam dedere; cohortibus vero distributis , & Erasmo cum earum parte eo loco relicto, qui, ne hostilis manus adoriri a tergo posset, custodiret, Pallavicinus ad oppidum contendit. In subur-bio sessae inventae , in quibus captivi ad octingentos pro tempore impositi asserva

98쪽

L13ER SECUN Dus. 7 bantur : omnes soluti sunt ; deinde magno impetu oppidum oppugnatum & captum, perpaucis vulneratis. Turcae amisso oppido in arcem confugerunt. Verum illud profecto est, in virtute militari non solum magnitudinem animi requiri, sed etiam timorem : illa facit, ut Vincamus ; hic vero vigilantibus curis ad omnia circumspiciendaeXcubanS cavet, ne parta nobis victoria emanibus elabatur. Nimirum victoria ma-Nimam Cum fortuna cognationem habet, variae, facileque commutabiles ambae, ambae e bello ortae, atque altera alteram consequitur: illa tamen, generosa quadam nobi litate superbior , accuratissimam diligentiam amat & vigilantiam ; nam ubi animum remiseris, aut paulum dejeceris oculos, ea tanquam indignans e tuis castris ad adversarios repente avolat. Cum in arcem

confugissent hostes , nostri , quod abesse apericulo viderentur, libere ac sine timore, partim etiam praedabundi, vagabantur: id cum illi animadverterent , unde occultus erat eX arce exitus taciti egrediuntur , &cum iis conjuncti , qui se eX fuga receperant, additis praeterea nonnullis equitibus Arabum , nostros ita remissa cura incompositos , & inter eos , qui e fossis fuerant erepti , magnopere impeditos , repentino E incur-

99쪽

incursu adoriuntur. Quo factum est , ut cum subito malo oppressi , sui colligendi

facultatem non haberent , perturbati ad proxima litora , & ad salutem contendere coacti sint. Desiderati circiter cccc. ceteri Andreae Auriae diligentia servati, qui de classe omni genere tormentorum , & quacunque ratione potuit, hostibus obstitit , suosque in tutum reduxit; mox abductis novem biremibus ex iis , quae in proximosnu , quem diximus , stationem obtinebant , in Hispaniam contendit: inde aucto triremium numero in Carieram insulam , quae est inter Baleares & Africam sita , profectus est eo consilio , ut cum Carea dino , quem ibi esse fama perceperat, praelium committeret. Verum eo non invento, cum non satis idonea videretur maris tempestas , Genuam reversus est hal. julii. Sed

jam ad res urbanas redeundum.

Hoc ipso anno in proximis montibus, qui ad Porciferam Vallem pertinent , duae arces exaedificatae , & quod Casellatium

Vulgo vocant , magna eX parte vetustate collapsum , refectum est : renovata item compluribus locis urbis moenia , quae Vitium fecerant. Pridie kalend. januarii Hieronymus Furnius Iurisconsultus , & Hieronymus Grimaldus Ceba Oratores in GaIliam

100쪽

Liaga s gens Dus. Illam missi, qui Eleonorae Austriae in frequentissima celebritate ipsius in Lutetiam adventus, Reipublicae nomine, honorarium ossicium tribuerent ; id quod optime prae

stiterunt.

Initio anni sequentis Baptista Spinula Α. QDux renunciatus est , vir & ingenio , & X 33

rerum usu maxime spectatus . Calamitosus hic annus fuit : calamitatis causa bellum , quam foedissimam pestem Reges &Principes , perinde quasi vitam in terris beatam sibi caeterisque invideant, nimium saepe e sedibus suis , id est ab orci fauciabus evocant : exit illa quidem sane libenater, & diris ultricibus , discordia , luctu ,

atque egestate comitantibus, omnes aerumnas mortalibus affert , non solum vastitautem terris adducens, sed horrendis tenebris vel solis ipsius radios nobis interstinguens. Hujus igitur teterrima vi, quae Italiam late perVaserat , inhorruerant tempora , &Genuensium fortunae cum privatae tum publicae , valde erant attritae': jacueranx nonnullae artes , multorum fides concidearat , & mercatura, qua omnis eorum ratio praecipue nititur , admodum refrixerat . His incommodis Senatus diligentia , qua cunque ratione fieri poterat , occurrebatur : & ne mercatores , qui Genuam ventitare

SEARCH

MENU NAVIGATION