Delle opere di Jacopo Bonfadio parte seconda

발행: 1747년

분량: 329페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ANNALIuM GENUENs Iu MRebus ita compositis , temporis opportunitate Genuensium alacritatem & studium incitante , ad ea quae erant reliqua , se converterunt. Ovada est oppidum transiugum Apennini positum, non omnino Contemnendum, quod Trottorum familia Alexandrina jam aliquot annos occuparat : ad hoc oppidum eX pugnandum Bartholomaeus Spinula cum eXercitu profectus est , cui Oppidani rebus diffisi statim se dediderunt . Id cum audisset Antonius Guascus , veritus , ne idem exercitus ad oppugnandum Gavium quod oppidum antea Genuensum fuerat ) contenderet , Paulum Elmium Jureconsultum Genuam misit , qui suo nomine de ejus oppidi deditione cum

Senatu Genuensium ageret , Commodamque , si posset , conditionem super ea re constitueret : sed Grechetus Iustinianus , antequam nuncius Guasci Genuam pervenisset , Gavium aggressus nullo fere negotio coepit. ArX Vero, quae oppido imminet, difficilem oppugnationem habebat, ut quae & loci natura munita, & positis praesidiis , copiosoque commeatu firmata a Guasco tenebatur. Itaque cum Genuenses de dimittendis copiis cogitarent , facile per Paulum Elmium res eX utriusquc partis commodo ita composita ost, ut Guascus

72쪽

stus Gavium , arcemque , & omnia ipsius jura vacua liberaque Rcipublicae Genuensium traderet , acceptis eX aerario Divi Georgii aureorum nummum quindecim millibus . Hunc in modum res transacta est. Gavienses Hieronymo Furnario IuriCconsulto , & Ioanni Baptistae Lercario , Reipublicae Genuensium nomine id exposcentibus, vitae sanctissimo jurejurando confirmarunt , se perpetuo mansuros in fide. Custos loci Antonius Spinula Canetus institutus est. Rebus terrestribus explicatis , ad statum patriae , atque ad omnium salutem pertinere visum est , ad res quoque maritimas studium transferre , scilicet ut

stabilitae libertatis vires omni ratione communirentur. Itaque duodecim triremes aedificandas Curavere , quae hyeme confediae

sunt.

Interim Gallorum exercitus , qui ab oppugnatione Genuae, ut supra demonstratum est , infecta re in citeriorem Galliam se receperat, & Ale uadriae in hybernis se collocarat, mense decembri, Μonitiano &Vallicerchio ducibus , ad novum rei militaris opus se accinxit. Audierant ex fama ipsa , multorumque indicio cognoverant , Genuenses, omnibus copiis dimisiis, studium belli remisisse , otiumque agitare. Quare

73쪽

oblata spe vel Genuae potiundae , vel Andreae Doriae comprehendendi , quem ma-Xime oderant , atque in suburbio Fasciola. no habitare probe norant , ii duo duces celeritate itincris , atque opportunitate tem poris freti, cum fatis firma manu delectorum militum sub primam vigiliam Alexandria egressi , Lelmum , quod Spinularum oppidum ab urbe Genua circiter viginti millia passuum distat , prima luce

pervenerunt . Ibi tantisper commorati , dum se ex nocturno labore reficerent, Genuam contendunt, & ne de clandestina eorum profectione quicquam enunciaretur , quoscunque obvios habent , Comprehendunt , secumque perducunt : eX plerisque interim eadem certius cognoscunt , quae primo intellexerant, exercitum Genua discessisse, omniaque ibi improvisa atque imparata. Quare alacres, & fiduciae pleni ,

atque ad Omne genus immanitatis ardentes , tanquam ad paratam praedam subia tis tendebant animis: Verum fortuna, qua pridem etiam minus prospere usi erant , eorum consilia & spes frustrata est ; nam cum jam Genuam appropinquarent, is dies fuit ad XIV. kal. Januarii, eX montanis horminibus unus,& item alter, eorum agmen ex alto loco conspicati rem celeriter ad

74쪽

Lias R P Rivus. 47 Doriam deferunt. Ille ubi de improviso Gallos infestis signis ad se tendere videt , ab animi virtute auXilium petens , qua Gallis ad suas aedes iter erat, transversariis tignis , opportunisque munitionibus pro tempore objectis, viam obsideri jubet, eique munitioni nonnullos ex iis , quos circum se habebat , praefecit ; quibus adversariorum impetum acerrime sustinentibus , supellex interim, quae erat carior , periculoque eX posita, intra urbem est: importata. Erant tunc aedes Doriae moenibus urbis prope conjunctae , quae moenia ex humilibus ,

debilibusque in eam postea altitudinem &firmitatem exstructa sunt, ut hostibus terrori , ceteris autem ea contemplantibus admirationi esse possinti: ipse, cum vehementius pugnaretur , & civitati timeret , intra portam se conjecit, eaque occlusa, &ferreis repagulis obfirmata, summa vi pro- Pugnans, Omnem spem , quam magnifice Conceperant , hostibus adimit. Dum haea in ea parte geruntur, cives improviso malo

trepidare illi quidem , sed tamen virtutis

memores arma capere , alius alium adhortari , & catervatim ex omnibus partibus , uti eos locus aut casus conjungebant , ad hostium vim repellendam concurrere. Quare Galli , cum nonnulli eorum vulnerati

75쪽

48 ANNALIUM GENUEMs Iuricecidissent, roburque propugnantium redintegratum , pertimescendumque videretur, direpto Fasciolano , excitatoque in Auriae sedes incendio , fuga sibi consulentes sub vesperum discedunt, eodemque, quo Venerant itinere , AleXandriam revertuntur. Sane haud erat dissicile Genuensibus eruptione facta illam hostium aciem profligare , si in eam deliberationem incubuissent. Ceterum audacia , quae ex Consulto suscipitur , plerunque eorum , quos aggressa est , consultationem ancipitem reddere solet , praesertim.si adsit celeritas. Itaque hoc in primis hostibus saluti fuit,& illa praeterea ratio , quod Genuenses , qui diuturnis malis attriti, non eX audacibus facinoribus famam quaerere , sed ex providentia cauti, incommoda subterfugere studebant, veriti sunt ne majora hostium

76쪽

ANNALIUΜ GENUENSIUM

AB ANNO MD XXVIII.

Lia ER SECUNDUS.

HAEn mihi in praesentia tractanti ,

& vetera Genuensium facta cogitatione complectenti , venit in mentem addubitare, num hujus aetatis homines satis eorum laudibus respondeant , qui hac in urbe superioribus seculis floruerunt . Exstant monimenta rerum, quas Genuenses gesserint abhinc annos paulo supra quingentos; nam superiora aut injuria temporum interiere, aut Scriptorum negligentia non sunt tradita literis . Gus igitur antiquitatis memoriam si repetamus , natura es instituto veteres illos cives eo potissimum spectasse comperiemus , ut ad praeclara facinora & ad laudem omni studio contenderent. Domi probitate inter se atque industria certantes moderatis fortunis, quas obtinebant , ita utebantur , non ut D ava-

77쪽

so ANNALIuM GENU EusIUM avaritiae, aut ambitionis instrumenta , sed ut subsidia essent rerum gerendarum. Divitias pulcherrimas se assequi arbitrabantur , si quae ejusmodi perficerent, eX quibus ipsi bonorum opinione maxime essent probati , & liberis fuis aliquam gloriam relinquerent ; soris res arduas , plenasque periculorum saepe aggressi , urbem nacti Commoditate praestantem , magnam sibi comparaverunt in rebus maritimis potcstatem; ut non solum finitimis, verum etiam extremas oras incolentibus , vel terrori , vel praesidio fuerint. Interim nationes fere domitae , urbes in disjunetissimis terris captae, Vel auctae, vel etiam conditae , honoresque a Regibus & Pontificibus illis habiti , eorum nomen maxime illustre reddiderunt. Haec sunt ab antiquis; verunt men majori eos studio in rebus bellicis , quam consilio in urbanis & in Reipublicae moderatione usos esse vere affirmare possumus. Etenim in iis constituendis, qui

summam rerum tenerent, confusa atque incerta disciplinae civilis ratione utebantur ,& cum apud eos multae , magnaeque Varietates ac commutationes eXsisterent , saepenumero foede dissidentium factionum contentiones valde Rempublicam perturbabant ; quemadmodum etiam nos ipsi re

78쪽

LI AER SECUNDUS. IIcentiore memoria civitatem laborantem videbamus , Cum variarum seditionum tempestatibus agitata, & more fluctuantis na-Vis , modo ad hunc , modo ad illum do minum , tanquam ad duros scopulos , delata miserandum collidebatur. Verum, stabilita in composita civitate concordia bonorum , Virtute unius potissimum praesidio aueta, atque adjuta, aliquando tandem fundatus cst paci ac tranquillitati portus. Equidem non is ego sum , qui cuiuspiam gratiam eorum , qui Vivunt , aucupari studeam , homo recondita natura , &1atis cognita fide ; neque profecto causa ulla subest , quamobrem assenter alicui , qui , animi mei libertatem quandam secutus , nemini me unquam addixerim. Vere eloquor , quod sentio , cum mecum ipse considerate perpendo graves actiones , industriam, praestantes animorum motus multorum civium , eos audeo partim cum antiquorum laude coniungere , partim etiam ipsis anteponere. Classibus non navigant in orientem , non iura sibi constituunt in exteris populis , fateor , & est in promptu

causa , quod viribus Turcarum nimis in immensum auehis & corroboratis , omnia sunt ipsorum armis longe lateque occupata; re propterea via illa, quae usque ad Eu-D 1 xinum

79쪽

sχ ANNALIUΜ GENUENs Iurixinum Pontum gloriae antiquorum Geis

Duensium patebat, jampridem est interclusa . Itaque hac tempestate deest materia propagandae bellicae gloriae , & non deest tamen in civitate vigor ille priscus , non

robur, non magnitudo animi ad eam comparandam. Cujus rei hoc argumentum habeo , quod si Andreas Doria , quem unum omni antiquitati oppono , eos labores tulit, eaque pericula alacriter adiit, quae norunt omnes; si tantas, toties, & tam praeclaras res gessit, ut nulla prope maria sint, quae incredibilem ipsius tum animi , tum consilii vim non admirabili famae commendatione testentur ; si quibus se Regibus adjunXit , eorum inclinatam fortunam erexit ad victoriam ; sane non est existimandum seminarium , & fontem , eX quo ille profluxit, sic exaruisse , ut alios item non tulerit , qui haud multo inferiorem lauream domum referre possint , si ita ferant occasiones. Sed haec tempora aliam vitam , aliosque mores asserunt : non negligitur quidem res militaris , quatenuSReipublicae expedit ; ceterum ad actiones urbanas , bonasque pacis artes vigent majora studia , quae studiis militaribus ante . Tenda videntur , cum illorum causa haeceXpetantur; Viget religionis sincerus , resum

80쪽

summus honor; viget beneficentiae erga indigentes exprompta , quotidianaque exercitatio; inerti otio nullus locus; vigilantia , labor , & navitas omnia Occupat Studium autem augendae pecuniae maXimum illud quidem ; at , si Genuensium montes & saxa nihil ferentia spectes, haud

magnopere reprehendendum , quoniam necessarium ; si ejus pecuniae usum in nonnullis consideres, summe etiam laudandum.

Tulit haec civitas quosdam , quos ego admirari magnopere soleo , divitiis atque opibus longe ceteris superiores Crassos diceres, aut Lucullos victu & cultu inferioribus pares ; quorum praepotens fortunae ubertas in hominum commodis provehendis propensa semper atque parata , illustris quidam est quasi triumphus virtutis. Quocirca & de civibus suis quotidie bene merentes , & quicunque divinis animatimentibus, cum se ipsis, tum illis rebus caducis recte sunt usi , digni sunt , qui famae

monimentis inserti, Clari sint, atque aeterni. Leguntur passim libri doctissimorum hominum , quibus assidue admonemur , quid bonum in vita , & quid Vere eXpetendum videri debeat ; sed quoniam parum attenditur , vulgi opinione turpissime omnia ob- sturante , id saepius est inculcandum : ad

SEARCH

MENU NAVIGATION