Delle opere di Jacopo Bonfadio parte seconda

발행: 1747년

분량: 329페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

s4 ANNALIUM GENUENs Iu Mdio mundi lucem secrevit a tenebris , radios suos aperit , in iis priesertim civitatibus , quae pietatem & concordiam colunt, sinitque , ut impii cum cogitationibus fuisconcidant , omnique auxilio destituti turpissimum in exitum miserrime prolabantur. Mense iunio Marcus Ulasmarius, cum Erasmum Doriam in Hispaniam proficiscentem cum quinque Aurianis triremibus comitaretur , paulo citra Stoechadas insulas Maurorum biremem , qui spe praedandi eo cursum tenuerant , Cepit : moXCum reVerteretur , sex triremibus Pontificis Μaximi sibi conjunctis, cum intellexisset , praedonum manum ad insulam , quae Mons - Chrsi appellatur , consedisse , eo celeriter contendit ; & primo statim adventu duas eorum biremes , ac paulo post ad Caput Corsum , quod vocant , tertiam expugnavit. Praedones ad centum comprehensi, atque in servitutem addicti: ducenti vero ferme captivi e nostris a servitute soluti. Sed ecce iterum nova ab Hellesponto collecta tempestas per oras Italiae magno cum multorum detrimento sese effudit . Nam Careadinus Mitylenaeus Lx. triremium & biremium XI I. Ope superbus, maria nostra ingressus , infestis signis in Siciliam ferebatur : quo tenderet , & cujus rei

causa,

122쪽

L1EER SE CuNDUS. 9 scausa , iuvat breviter commemorare. Μualeazanes eo tempore Tuneti regnum obtianebat, expulso fratre , qui eandem 11bi coronam appetebat regni. Ille ubi se ejectum vidit , secum gemens casum suum non deinstitit agitare, & moliri omnia, quibus speraret superbi victoris sortunas se posse contundere . Ceterum cum id frustra saepe tentasset, alia omni spe destitutus Constantinoopolim ad opem Sullani implorandam confugerat : ibi Careadinus, vir impiger , avidusque potentiae , Sullano persuadet , ut tam commodam occasionem nactus id regnum invadat. Demonstrat id esse perfacile factu ; in duas factiones divisos esse Tunetanos ; meliores eXtero fratri favere ; com Cursuros omnes ad arma , ubi optatum- sibi Regem tantis adjunctis viribus adesse crediderint ; 'Μuleazanem armis diffisurum

suis, aut si restiterit , facile oppressum iri :id quod facilius Sullano persuadet, quod,

cum secundis majorum suorum auspiciis fretus , totius orbis terrarum sibi destinaret imperium , fortunaeque suae in primis Italiae, & Caroli Quinti Romanorum Imperatoris vires obstare intelligeret, videbat ad eas obterendas Africam opportunissimam sibi sedem suturam . In hanc igitur eXpeditionem Careadinus elato contendebat ani-

123쪽

s6 AN MALivM GENu EusIUMmo , vir saevitia , rerumque maritimarum scientia atque usu inter omnes fama celebratos archipiratas facile princeps. Hanc tempestatem Andreas Doria longe ille quidem praeviderat, eratque ipsius consilium , ut Caesar validam classem, quas advenienti hosti sese opponeret , in Siculo mari collocaret : quod si esset persedium , non essentea consecuta , quae vidimus . Repentinus tanti hostis adventus omnem illam humilis Italiae oram maritimam tumultu ingentique terrore compleverat, & incertum erat,

quo iter intenderet, & quam in partem hominis fera vis esset eruptura : quo fiebat , ut latius dimanaret terror, cum etiam, qui procul aberant , omnes sibi ab impendente calamitate praecavendum aestimarent. Ad kal. augusti fretum Siculum ingressus, Μessanam praetervectus est : IX. triremes Andreae Doriae, quibus Erasmus & Hospitius fratres praeerant , & 1 v. praeterea Antonii Doriae , quae ad portum excubabant, Mes.sanensibus faluti fuerunt. E portu egressa

duas hostium biremes, quae novissimum agmen tardius insequebantur , adortae sunt non sine magna Iuliani Gentilis laude : verum occasionem rei bene gerendae angusti aestus iniquitas interrupit. At non Nocito,

non Speriungae quicquam saluti fuit : quae

124쪽

oppida Careadinus seedissime depopulatus

est , oppidanosque sere omnes Comprehen dit , atque in servitutem abduxit. Fundos praeterea diripuit: quo minus Iulia Gonzaga oppidi domina in praedonis manus pervenerit, fata propitia obstiterunt: pulchritudinis sceminae in omni genere laudis praestantissimae fama perculsus mediis in undis

exarserat , atque ad eam rapiendam validam Turcarum manum miserat. Cum nondum orto sole id per sedulum nuncium somno repente eXcitata cognovisset, celerifuga vicinos in montes elapsa est. Interea Genuae cura per Senatum ad hi. hebatur , ut armatis ducibus , opportunisque praesidiis tum in urbe , tum finitimis in oppidis omnia firmarentur; & jam XI II. triremes, quas Μessanensibus salutem attulisse diximus , in Ligusticum mare se converterant. Eis Andreas Doria cum reliquis sex triremibus suis ad portum Veneris obviam factus , custodiis longe lateque dispositis, quae, quam in partem se moveret hostis, observarent, conjuncta classe Genuam rediit; ubi triduum Commoratus, cum Omnia, quae ad urbis defensionem erant usui , abunde Genuensibus essent provisa , Neapolim profectus est , ibique tantisper in praesidio fuit, quoad cognitum est Carcadi-

125쪽

num Tune tum illustre in Africa oppidum occupasse dolo , ibique Regis sibi solium

collocavisse. Hoc in rerum statu ad vIII. kal. octoishris Clemens Pontifex Μaximus vi morbi, quo complures menses laboraverat , victus tandem excessit e vita. In ejus locum Alexander Farnesius , vir Romanus , summa

omnium voluntate suffectus est, Paulusque ejus nominis Tertius appellatus , in quo summa prudentia pari cum felicitate conjuncta fuit. Genuae satis tranquilla omnia , neque quicquam praeterea in hujus anni actis in. Venio , quod magnopere scriptione dignum esse videatur, nili velim Clavarini hominis memoriam his monumentis inserere . Est in ora maritima ad orientem Clavarum oppidum opulentum, & non ignobile, quod abest ab urbe Genua XXII. passitum millibus . Ex veterum , quae in urbe fuerunt , factionum sonte , quibus hominum societatibus nihil contingere potest calamitosius , odia & simultates eo quoque dimanaVerant. Iis in dissensionibus ad X. kal. novembr. Cae. des facta: auctor ipsius caedis Battinus Bacigalupus , qui asseclarum praesidio munitus , Ioannem Roccam , insigni iuvenem Virtute , sed tunc incautum &. publico loco sorte

126쪽

L1EER SE CuNDus. 9 sorte colludentem, luce palam adortus vult neribus confecit , impigerque se ex oppido arripuit: moX cum audaci assecutorum maianu regressus, in praetorium impetum fecit ,& carcere effracto , duos eX amicorum nimmero, qui eo coniecti fuerant, eduxit. Indigna res Senatui visa : jussus est Sebastianus Lercarius eo se cum praesidio conserre, qui exultantem hominis improbitatem coerceret. Ejus adventu, Bacigalupi, eorumque, qui facinoris conscii atque adjutores fuerant , domus complanatae , & bona in pu- blicum addicta sunt. Nonnulli praeterea eorum , factionum amnes Genuam accersiti , dataque opera est, ut eorum simultates exstinguerentur. Hic Baciga lupus paucis post annis , cum facem improbitatis suae adversus Lucensium Rempublicam accendere oc- Culte Conaretur , ab iis comprehensus foeda Corporis laceratione morte mulctatus est. Duae naves longae & tres biremes , quibus Christophorus Pallavicinus praeerat, e X longa navigatione in portum invectae sunt. Is superiore aestate delecta insigni juvenum manu, Genua profectus totam oram Pamphyliae, Ciliciaeque percurrit, tum ut praedones late Vagantes compesceret , tum

ut hostiles ipse regiones depopularetur : in Isiacum sinum ingressus clarum & nobile - G Σ oppi-

127쪽

oppidum , a quo is sinus nunc nomen obtinet, eXpugnavit & diripuit : mox assumtis octo Anconitensium biremibus , Sataliam expugnare aggressus, omnem illam regionem terrore complevit. Sed cum hybernae tempestates vigerent , inceptum deseruit , Genuamque Cum non minori praeda , quam gloria incolumis reversus est.

128쪽

AB ANNO MD XXVIII. RECUPERATAE LIBERTATIS vS UE AD ANNUM MD L.

LIBER TERTIUS.

i in iis praeceptis , quae de Rea

buspublicis sunt , scriptum reliquerunt , latoribus legum non tam id propositum esse debere, ut supplicia maleficiis constituant , quam ut adinhibeant accuratam rationem & disciplinam, quibus exculti cives tacito mentis judicio a maleficiis perpetrandis abhorreant, ii sapienter admonuisse videri solent. Nam bonis artibus & disciplinis asilaeti adolescentes homines, ubi optimum vitae degendae habitum consecuti sunt, firmata aetate facile in eo perseverant , & certa rationis regula dirigentes appetitiones suas, nihil aggrediuntur , quod sit ab honestate seiunctum. Veruntamen quosdam invenire licet ita praeter hominis naturam assectos, itaque ab omni reete vivendi ratione alie-

129쪽

io2 ANNALI vM GENUENsIUM 'nos , ut non de corrigendis eorum moribus , sed de suppliciis illis consti tuendis

necessario sit cogitandum . Insita divina quaedam virtus est in animis nostris , quae propter concretionem mortalem in omnibus minuitur ; moX , nisi diligens cultura adsit , depravatur ; in plerisque vero penitus evanescit: in ejus locum sensim ex uberrimis ignorantiae atque incontinentiae sontibus pravitates influunt, ex quibus scelerum colluviones, quae detrimenta maXima Cum privatim multis, tum publice civitatibus invehunt , redundare saepe videmus .

Quare ab iis , qui ad Reipublicae gubernacula sedent , si jam captum tranquillitatis portum & sibi , & civibus suis tueri volunt, non solum nascenti ut admonet Plato sed multo magis auctae jam civitati necessario est adhibenda purgatio ; cujus Cum duo genera sint, atque alterum admodum mite jam amiserimus , quo antiqui honesto

coloniae nomine facinorosos homines e bonorum coetu eX pellere consueverant, ad severum , quod hujusmodi pestes hominum vel morte vel exilio tollit , confugiendum. Commemoratione improbitatis eorum, qui sunt a me paulo ante literis proditi ,& quod video hujus generis hominum sementem nescio quo fato late succrescentem, adducor,

130쪽

ut horridioris hoc orationis genere hujus tertii libri exordium capiam; sic enim perverse sibi ipsis abutentes , quasi de superiore loco admonendi Videntur, ut ab impendentibus sibi calamitatibus caveant. O cae- eas miserasque illorum mentes , qui media in luce diei errorum noctem secum circumferunt ; & cum sedatis cogitationibus jucundam felicemque vitam traducere possint, odiis , atque insidiis , noxiisque criminibus agitati, anima Vel metuente poenas, vel secum ipsa assidua in seditione colluctante , diem & noctis umbram sibi essiciant amarissimam. At quam blanda facilique retranquillum nobis vitae statum constituere Possemus , nempe amore , cujus purissimis mens nostra si illustretur radiis, se in coelum reflectens cum amabilissimo solis splendore contendit. Coelestium quidem luminum aeterni ignes quid aliud potissimum agere videntur , nisi ut suo appulsu consopitam in nobis virtutem exsuscitent, aspectuque

renitentes suavissimo ex animis nostris aris dorem amoris eblandiantur λ &cum eorum radii in terram confluentes ita in unum commisceantur , ut ad illius gremium tepefaciendum , eX quo uberiores profundantur foetus, mutua quadam & aequabili consensitone conspirent , nonne aperte nos adἀ

SEARCH

MENU NAVIGATION