Delle opere di Jacopo Bonfadio parte seconda

발행: 1747년

분량: 329페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

D4 ANNALIuM GENU Eus Iu maioribus tamen incommodis acceptis adversarii repellebantur ; quorum in summis periculis , quae praecipiti furore mentis impulsi minime recusabant , praecipuum erat praesidium fuga. Erant nostri his in praeliis interdiu , noctu vero in munitionibus proferendis occupati ; cum praeter consuetudinem , & opinionem eX Guletae vallo , Cui jam magis appropinquaverant, aliquot Tur- Carum cohortes repentina eruptione facta in proximum Hieronymi Tutavillae aggerem , qui ad mare pertinebat , advolarunt. Is Sarni Regulus erat , qui pugnae aVidas temere ad eos progressus, cum prementium impetum sustinere non posset , terga Vertere coactus est; fugientem intra aggerem insecuti , eoque & plerisque , qui circum illum aderant , intersectis , ad suos incolumes se receperunt. Receptum aggerem tenuerunt Hispani , sed non multo sane felicius; nam biduo post subito matutino tempore eodem impetu rursus adfuere Turcae , atque imparati ad . repentinum casum Hispani, ut, qui eX diuturno labore quieti se dedisssent , vix arma capere potuerint , eΟ-rum aliquot occisi, reliqui fuga sese ad agmen conjecerunt. ΜοX tamen agger Ioannis Carretii virtute egregie recuperatus. Interim ad Carthaginiensis promontorii

142쪽

rii latus maximus Numidarum numerus in unum confluXerat, qui, majoribus tormentis idoneo loco collocatis , ex quibusdam Olivetis a tergo magna detrimenta nostris inserebant. Ea re animadversa , Caesar peditum manu eX parte equitatus assumta ,

ad eos profectus est. Commissis praelio, primo acriter utrinque pugnatum : mOX tamen Barbari , cum diutius impetum susti nere non possent, relictis tormentis, universi fugae celeritate salutem sibi petierunt. Iisdem diebus Μuleazanes , is qui Tuneti regnum obtinuerat , centum equitum comitatu ad Caesarem venit , a quo perhonorifice acceptus est : longe ille quidem minor opinione , quae ipsius adventum antecesserat , non praesidium, non, qui ab eo fum- me exspectabatur , commeatum ullum attulit , immo vero rerum ipse egenus pecunias a Caesare sumsit , quas nonnullis , quibus debebat, dissolveret. Equites, qui illum deduxerant, paulo post noctis praestidio circumfusi eo, unde venerant, redierunt. Perducebantur a nostris in dies munitiones, &jam triduo ex Guletae vallo supersederant eruptione hostes , cum iterum manu facta

in eam partem irruperunt , qua Hispanistationem tenebant . Hispani , quibus eX inusta nomini suo nota gravissimus dolor H 1 inces-

143쪽

II 6 AMNALIUM GENUENSIUM incesserat , aut conceptum dedecus eluere , aut projicere animas parati, ita se in adversarios incitaverunt , ut eos intra Vallum compulerint . Praesentem jam fere viet

riam illud interpellavit , quod scalae , quibus statim vallum ascenderent , non praesto fuere . & quod ejus expugnationi non erat is dictus dies. Itaque cum a propulsantibus undique repellerentur , coacti referre pedem, tormentorum ictibus projecti,

maximo cum detrimento se receperunt . Fuit id audax facinus nostris sane acerbum , sed tamen hostibus spem imminuit,& auxit terrorem.

Erant in hoc statu res ; & eX eo , quo classis terram Africam tetigisset, die, lunae cursus jam prope mensis spatium confecerat , Cum Caesar omnia , quae ad hostilis valli oppugnationem usui erant , apparari jubet : quibus constitutis , majori exercitus robore coacto , plenos imperatorii ardoris attollens oculos e Videtis ne , inquit , miliates eminentem erilem illam , cujus nos auspicia secuti mare trajecimus P ostendebat autem Christi imaginem, quam illustri in vexillo expressam praetoria navis prae se alte

ferebat illic praesentem esse Deum exsimate ; ades profesto , ac nobiscum est, nosque in hoc certam:n vocat ; proinde cum augustii stillius

144쪽

LIBER TERTI Us. I I 7 illius numine suscitemus in nobis virtutem Non caducae ac fugacis rei nobis es propos. tum praemium ; ad internitatem , ad immortalitatis gloriam contendimus. Dum erit Africa, sorum hoc praeclarum facinus haec litora te-

sabuntur , loquentur literae , omnisque posteritas gratu ο sermone celebrabit. suod si nolis hac in pugna si occumbendum , forti aviamo occumbamus , ad vitam atque ad salutem consortes eorum, qui nunc optatis a divinitatis luce fruuntur , commigraturi r Serum eo

duce nitimur , hujusmodi praesidio septi sumus , ut si bosos, non dico hoc imbecilli vallo, sed si

montibus objectis conclus adversus nos propugnent , minime fit dubitandum , quin impia eorum arma simus felicissime confrassituri. Erat dies ad III. idus Julii, cum prima luce tormentis terra marique dispositis, Guletae vallum summa vi concutere coeperunt, & sex horarum continenti concussu magnam illius partem labefactarunt. Cum Caesar, animadversa animorum concitatione, qua studio pugnae omnes esterebantur , praelii signum dedit, subito, ut erant in aciem producti , universi irruunt, primoque impetu vallum occupant. Non sagittarum multitudo, non tormentorum fulmina , non impactorum ignium turbines obstiterunt eorum virtuti : tantum impetum non tulere ho-

145쪽

stes , disjecti , fractique se ex vallo in fugam ejecerunt: fugientes ab Antonio Auria male habiti ad oetingentos interfecti sunt, paucis ex nostris desideratis.

Carcadinus, adverso rerum eventu Cognito , dicitur immugiisse , atque ardenti dolore amens incusasse Deos. Integram Con- Cionem , quam apud eos habuit , qui se ex fuga in oppidum recepissent, non libuit adscribere , ipsius asperitatem verbis latinis me consequi posse dissi sus. Oui vos nisi victores ad me non redituros Juraveritis , quontanc, inquit, ore vensis P ad suma um Principem quo ego ore revertar ῆ aut quo sensu con- tam , cum creditam mihi classem suam minaci voce reposcet δ ubi pristina virtus ῆ ubi fides ζ vos salutem meiam , vos partum omne decus projecisis . Eodem orationis impetu hos atque illos appellans multorum aures verborum fulminibus vulneravit , nihilque non estudii, quod recens iracundiae furor& vis incendentis doloris innatae hominis acerbitati fuggesserunt : ad eX tremum tamen mitius spirans demonstravit , quanta in amplitudine sese essent collocaturi , si tenerent Africam , universosque hortatus est, ut adversus reliquam imminentis belli

fortunam obarmarent animoS.

Caesar, his rebus gestis, ad eXpugnationem

146쪽

nem oppidi animum intendit. Inito supra ea re consilio anceps fuit deliberatio ; nam

plures in ea erant sententia , ut censerent non esse bello progrediendum. Hujus sententiae has afferebant rationes: Careadinum in tra oppidum millia hominum centum quinquaginta in armis habere: eXiguum esse nostrorum numerum , si cum tanta multitudine conferret : desessos omnes diuturnitate laboris & incommodorum , complures macie, aluique proluvie confectos vix posse consistere : caelum terramque arenosam solis ardoribus eXuri: praeterea inopiam aquae, rerumque necessariarum difficultatem circumstare ; quibus tot rebus advertantibus demonstrabant , rem esse magni periculi fortunam periclitari. Haec etsi vere in medium proponebantur , tamen Caesar , Cui erant ingrata quae fecerat , nisi etiam conficeret reliqua , credo, unius Dei praesidio fretus, sibi progrediendum existimavit. Igitur producto in aciem exercitu prima luce iter ingreditur : cum progressus esset octo fere millia passuum, hostis obviam procedit eo prope hominum numero , quem supra dixi , ad dimicandum paratus. Caesar coninsistere agmen jubet ; gravissima Concione omnes confirmat ; tum lacessente hoste dat praelii signum; concurritur, pugnatur. Hic H cognom

147쪽

11o AusALIUM GENUENstu Mcognosci potuit , quantum se intendat exatremis in rebus pertinacis animi fortitudo.

Etenim Itali & veterani milites Hispani ,

qui primam aciem tenebant, tam acri Concursu in adversarios proruperunt , ut unius horae spatio non solum praesentem eorum vim caede multorum infregerint, sed etiam, ne iterum concurrere auderent , summum illis injecerint terrorem. Ex eo praelio cum

sese recepissent, nonnulli siti & lassitudine

confecti e vestigio animam efflarunt. Postero die propius accessum est ; intra oppidum mirum silentium; summa in arce propositum erat vexillum. Ex duobus Numidis , qui ad Μuleazanem conveniendum X ierant , compertum esst , Careadinum a

suis proditum , rebusque suis disti sum , oppidum deseruisse; certos homines ex iis, qui Christum olim abnegarant, arcis custodes, solvisse Christianos captivos, eorumque auxilio Turcas circiter cc. interfectos; veXillum ab iis esse sublatum, quo Caesarem intra vocarent. His rebus cognitis, nostri opapidum irrumpunt. Μiserrima ubique caedes facta : caedem secuta direptio : liberorum utriusque sexus ad X v. millia capta ; capti-Vorum , qui ex jugo servitutis erepti sunt, numerus fuit millium circiter XI I. ΜΟX refecto ex durissimis laboribus exercitu , dc

148쪽

L 1 AER TE Rrt u g. 1 21Muleazane Tuneti Rege confirmato , pes alteram partem stagni, aquarum scatebris ,& gratis arborum umbris commodiorem , ad Guletam Caesar revertitur. Cum autem ei nunciatum esset, in portu Hipponensi X II. hostium triremes superesse, re per Adamum Centurionem diligenter explorata , ad eas occupandas Doriam summa celeritate adianavigare jubet. Eo cum pervenisset, comperit Iudaeum Careadini praefectum anteuertisse, & pridie ejus diei avectis triremibus Algerium contendisse, quo equis admissis ipse Carea dinus profugerat. Auria , urbe Hippone expugnata atque direpta ad Caesarem rediit, cum visum est Operae pretium, ut novae ad Guletam munitiones eXI: ruerentur , in ejusque loci praesidio Beronardino Μondegia cum mille peditibus Hispanis relicto , ipse cum reliquo eXercitu per Siciliam in Italiam contendit. Huius helli exitus hic fere fuit. Careadinus post

paucos dies Constantinopolim rediturus ex Algerio, minorem insulam Balearem aggressus, Μ avum opulentum oppidum improviso adventu occupavit , & interfectis circiter cccc. ingenti praeda facta , maximum Oppidanorum numerum abduxit in servitutem. In eXitu hujus anni Franciscus Ssortia

Dux Mediolani nulla sobole superstite diem

suum

149쪽

ω ANNALIUM GEUUENsIUM suum obiit. Antonius Levianus Cartaris nomine in ejus imperii possessionem venit. A. C. Ingredienti mihi in proXimum annum 1336, occurrit Antaldus Grim idus, ejusque praestantissimum in Rempublicam meritum: id quomodo positum fuerit, ut apertius ab exteris etiam cognoscaxur, Curia: Sancti Georgii institutio, publicaque curandarum in hac civitate pecuniarum ratio , paucis mihi videtur explicanda. ' Hic igitur vir summus,

credo, qui immortalitatis amore raperetur,& cujus animo praeclara sententia illa alte insederat, omnibus qui patriam adjuverint

atque auXerint , certum esse in coelo ac definitum locum , ubi beati sempiterno aevo fruantur, tribus fere annis antequam e vita decederet, integra valetudine, liberoque judicio & considerate LX. millibus aureorum nummum emit quatuor locorum millia, ea constitutione, ut quotannis multiplicata ad LX I v. millia adaugerentur. Ubi ad eam summam pervenissent , voluit, ut eius pecuniae fructus in diversos pietatis usus , Variaque beneficentiae munera singulis annis distribuerentur: ad Dei cultum certis in templis

amplificandum , piosque Christi sacerdotes

suble

' Hic reliquit Auctor ab altera parte tabulam non scriptam ut in ea teredendum est poneret quae de ia-stitutione Curiae S. Georgii se scripturum pollicetur.

150쪽

sublevandos: ad tollenda onera vectigalium, quibus iis in rebus , quae ad victum pertinent , civitas premitur : ad sumtus Duci Reipublicae, Senatoribusque suppeditandos; ad honestanda studia literarum , ad alia praeterea patriae subsidia atque ornamenta Conis stituenda ; quae si quis cognoscere diligentius stingula voluerit , petet ex gravissimis ejus Curiae tabulis , in quibus certissimis

monimentis ordine omnia consignata sunt. Egregium hoc factum nulla a me verborum ornamenta desiderat; laudabitur cum admiratione tandiu , dum memoria rerum

Genuensium manebit . Quid magni viri , quid Principes Regesque superioribus seculis pro patria praeclare fecerint , notum est historias legentibus ; mihi quidem veterum exemplar repetenti non satis occurrit,

quis in hoc beneficentiae genere se unquam splendore ornaverit illustriori . Donarunt aliqui pecuniam , sed aut temporibus coaeti, aut non ad eum finem, aut non ad eam summam : donarunt oppida , sed quae ipsi per se fortasse retinere non poterant. Hic ex arca sua sponte sexaginta millia aureorum nummum deprom sit , & quasi patria ipsa , quae Omnes omnium caritates complectitur , omnibus Reipublicae partibus non in unum annum , sed longa in secula

SEARCH

MENU NAVIGATION