장음표시 사용
151쪽
12 ANNALIUM GENU Eus In Mcula consuluit . Pro his meritis Senatus summa civitatis omnis approbatione , An-saldo ejusque haeredibus onerum omnium immunitatem concessit , marmoreamque ipsi statuam in Senatoria Curia , tanquam in memoriam gratorum civium , collocandam decrevit. Vir fuit Ansaldus Grimal-dus pergrato aspectu facileque arridenti , oratione simplici , magno altoque animo , auctoritate gravis, divitiis summus, in domesticis sumtibus mediocribus par , Vigilantia nulli secundus : quod erat , esse Volebat : cum Regibus admodum liber , &sine arrogantia audax, in primisque mallebat esse, quam videri: attigit annum LXXV. Eodem tempore alii quoque accensi sunt ad bene de Republica promerendum. Nam sacrae aliquot civium sodalitates, quae postea justis de causis sublatae sunt, multum pecuniae , vel ut orationem meam Genuenissium auribus accommodem multa loca ,
quae in Sancti Georgii Curia habebant ,
Reipublicae dono dederunt, ea conditione , ut eae pecuniae in reparanda moenia , munitionesque pro urbis tutela conficiendas ,
Ineunte vere bellum a Gallis iIlatum est in Allobrogas ; qui mox superatis Alpibus , cum in Italiam descendissent, sub
152쪽
jesta Alpinis montibus oppida , totumque illum tractum , quem Carolus Sabaudius
Allobrogum Dux ante possederat, Occupaverunt. In hoc trepido rerum tumultu Genuenses militaria officia intenderunt : urbs
est audia praesidiis , novique duces ex civibus delecti , qui essent ad omnes excubias parati atque intenti , Franciscus Spinuta , Franciscus Marinus, Nicolaus Grimaldus, Hieronymus Doria Piccamillus , Antonius Calvus, Μartinus Fliscus Bottus, Bartholomaeus Imperialis, Vincentius Negronus ,
Octavianus Saulius , Philippus Niger , &
Hieronymus Garaventa. Savonam duae cohortes missae , quae ibi essent in praesidio :ex Corsica cum accersiti essent CCL. milites , fortuna illis cessit admodum adverta ;nam cum non longe essent in altum progressi, in paratissimas Turcarum praedonum biremes inciderunt , a quibus post acerrimam pugnam capti , & in servitutem adducti sunt. Antonius Doria statim Corsi-Cam navigavit, praedones insecuturus : illi expediti ad fugam in tutum se receperunt. Per idem tempus curata sunt decem millia
aureorum nummum , eo consilio , ut eX-
struerentur publicae domus , quibus milites hospitio pro tempore susciperentur, ne pri-Vatae civium pedes ad quoslibet tumultus
153쪽
116 ANNALIuM GENUENs Iu Moccuparentur quod sane incommodum ac permolestum omnibus accidebat.
Caesar ex Africa victor redierat, ut dicebamus : postquam Italiam attigit , novae illum curae excipiunt. Audit Franciseum Ssortiam Mediolani Ducem e vita migrasse , Gallos esse in armis , Subalpinamque regionem jam tenere , Μediolanique imperium animis invadere. Romam , quam non antea viderat, ingressus, amplissimum quasi theatrum spectavit laudum suarum , spectandus ipse in primis cum egregio clarissimorum ducum comitatu , horridoque eYercitu veteranorum militum. Capitolium post antiquam Romanorum Ιmperatorum virtutem desuetum triumphis , eo die ad veteris splendoris similitudinem revocavit . A Pontifice Μaximo honore summo acceptus est. Paucis post diebus datus es: illi Senatus , in quo oratione illustri demonstravit causam suam , & quo recentiora erant ipsius in Rempublicam Christianam merita, eo graVius atque ardentius Regis factum conquestus est. Contra Regii Legati Regis causam defendere. Pontifeκ ad concordiam , pacisque conditiones rem deducere studebat : cum conditiones minime convenirent , Caesar ad bellum exiit. Nicolaus Negronus ut ad res Ge
154쪽
nuensium recurrat nostra oratio a Senatu honoris cauta ad eum Florentiam missus Orator . SarZanae post Ansaldus Grimal
dus , Baptista Spinula Consularis, Ioannes Baptista Saulius, & Stephanus Fliscus Ragius , Procuratorum vero Sancti Georgii nomine Nicolaus Iustinianus , & Thomas
Cattaneus eodem legationis munere perfuncti sunt. Alexandriam moX cum perveni Dset , Andreas Doria perhonorifico comitatu eo se contulit. Inde illum Astam secutus, quo in oppido de bello, bellique apparatu initae sunt rationes. Igitur comparato peditum prope quinquaginta, equitum vero decem millium exercitu , Caesar in Subalpinos profectus est , eo consilio , ut in Galliam , si res secundae cederent , bellum inferret. Fato Regis Gallorum facturn est , ut in obsidione Fossiani multos dies consumserit; nam si expedita prosectione, quo
Constituerat, recta contendisset , cum nondum Regis auxilia convenissent, ac imperata essent omnia , Regi de rebus suis vehementer erat pertimescendum. Post ejus
oppidi deditionem relictis circiter X. millibus peditum , qui Taurinum obsiderent, Nicaeam versus iter suscepit : eodem Andreas Doria , qui Genuam redierat , cum quinquaginta triremibus contendit : Anti
155쪽
128 ANNALIUM GENU EN s Iu Mpoli capta processum est in Provinciam. Ad Bruniolam haud levi commisso praelio, sexcenti prope Galli interfecti, duoque eorum non ignobiles duces capti sunt. Iis fere diebus Antonius Levianus vi morbi consumtus obiit. Μartinus Caracisciolus Cardinalis in ejus locum suffectus . Mediolano praeficitur. Breviter haec percurro , tantumque ex actionibus Caesaris assiamo, quantum ad lucem propositis mihi
rebus conteXendis asserendam necessarium
videtur. Premebat bello Provinciam Caesar , ut dixi ; cum idibus augusti Genuam nunciatum est, nobilissimos duces pro Rege Gallorum ad Μirandulam auxilia summo
studio cogere , eorumque esse consilium , antequam in Subalpinos tenderent, ex itinere Genuam invadere . Hoc ubi Genuae increbuisset , re ab optimis auctoribus con firmata , timor incessit omnes ; timorem secuta omnium ordinum ad defendendam
libertatem conjunctissima conspiratio, summaque diligentia in iis rebus parandis, quae usui forent ad id , quod instabat , periculam propulsiandum. Intra urbem & finiti mis in locis delectus habiti : muneris bellici procurationi Francus Auria , Hieronymus Spinula Frisse tus,&Stephanus Pasquapraesedii sunt. Andreas Doria, qui tum erat
156쪽
in Provincia, hujus rei a Senatu certior factus , celeriter operam dedit , ut Antonius Auria cum octo triremibus, octingentisque peditibus , quorum dux erat Augustinus Spinuta , civitati subveniret : Alexandria item mille Germani accersiti , qui proximis diebus eo convenerant. His auxiliis satis communita Civitas, noctes& dies, quem casum fortuna allatura esset, exspectabat; cum ad IX. kalend. septembris nunciatum est, hostes adesse: fuere peditum circiter X.
millia, & octingenti equites, gens bello prae clara, & nobilissimi duces, in quibus principem locum tenuerunt Guido Rangonus , Caninius Gonraga , & Caesar Fregosius , cui hac in expeditione primae deferebantur . Eorum adventu cognito , murorum
custodia tribus potissimum ducibus credita est , & suus cuique ad defendendum attributus locus. Ad portam Fasciolanam &proxima loca Augustinus Spinula; ad eam, quae spectat Feritorem , qui nunc Bisamnis appellatur , Gometius Friarolus Caesaris
Legatus cum Germanorum praesidio stati ,-nes habuerunt : inter utrunque suos disposuit Antonius Doria: octo triremibus, qua aderant, Μelchior Antonii frater praefectus est , qui maritimam urbis partem asservaret. Cum hostes Riparolum is locus abest
157쪽
ab urbe quatuor passuum millibus 9 perve nissent, e vestigio hominem ad Senatum legarunt , qui Regis Gallorum nomine urbis imperium posceret . Ad caput Phari milites , quos Μelchior Auria in praesidio ibi collocarat , illum circumsistunt , & comprehendunt : admonitus hujus rei Senatus vetuit , ne potestas illi fieret in urbem introeundi . Itaque biduum in turri, quae eo loco ad prospectum late pelago petendum adstat , custoditus est ; post tamen ad suos jam abeuntes incolumis dimissus . Fuit is dies ad v. kal. septemb. Noete , quae est
eum diem consecuta , moenibus hostes appropinquarunt , urbemque duobus locis paulo ante primam lucem oppugnare institue runt. Barnabas Viscontius, cum parte copiarum per occultos tramites anfraetus montium transgressus , eam portam invaserat , qua via est ad Feritorem : robur eXercitus consederat ad Fasciolanum proYimo in colle , qui Grana rotas appellatur. Erat paulo supra portam parva quaedam turris , qua Turris Speroni dicebatur, ubi nunc firmi Dsimum propugnaculum occurrit in montem Galletum ascendentibus: huc ma Rima hostium acies impetum efecerat , acrique utrinque contentione pugnatum est , cumbi muros ascendere conarentur , ii contra fortis
158쪽
fortissime propugnando defenderent. Eo incertamine signifer quidam egregiam suis Operam praestiti l ; qui cum scalis aggressus usque eo murum ascendisset , ut esset ab ictu propugnantium tutus , signum praeclare sustulit, magnoque animo in eo proinferendo perstitit. Id tamen Centurio quidam Corsus diutius non tulit ; toto enim Corpore e turri projectus , atque illud limnile signum manu prehensum de manu si-oniferi conatus evellere , maenam illius partem conscerpsit, secumque traXit , gravissimo illo quidem vulnere affectus, sed ex quo tamen postea convaluit : e scalis tandem signifer deturbatus , Vulnerati plerique , pauci occisi. Audacter magnaque vi hostes urgebant, ut jam, qui moenia defensabant , paulisper remissi perturbarentur , cum Antonius Calvus valida manu subsidio adfuit. Quapropter reliquit animus adversarios , & postquam viderunt frustra inceptum , & nullam in partem significationem fieri ullius conspirationis civilis, re insecta, pedem retulerunt. Persuaserat sibi Caesar Fregosius , ubi cum eXercitu moenibus appropinquasset , fore , ut quam primum urbe potiretur , ea re maXime confisus , quod vel ad paratam , vel certe ad
speratam conspirationem veniret veteris ho-I a, mo
159쪽
mo factionis atque potentiae , quae illum opinio fefellit. Nam aut nihil in urbe latebat intestini mali , aut si quid erat , Senatus diligentia factum est , ut non eruperit. Qui in alia urbis parte pugnabant Aefendentibus Germanis , facile rejecti sunt ;& cum Μelchior Doria contra Feritoris ostia triremibus constitisset, majoribus tormentis aeneis ita terrorem illis re periculum auxit, ut in proximos colles , qua iter est Μontovium , se in fugam statim coniecerint: ex Fasciolano, qui, desperata eX- pugnatione , in Porciferam Vallem se receperant, ibi consederunt. Cum eX plorarentur eorum consilia , rumor sparsus est , illos instructiorem oppugnationis apparatum moliri,& proxima noete urbem iterum invasuros : quae opinio , ut non mediocrem timoris causam afferebat, ita majorem curam, multoque ardentius studium pugnandi omnibus injecit ; & eo magis , quod adventus Bartholomaei Spinulae cum octingentis peditibus majore spe civitatem compleverat . Uerum hostes , alio si bi capto consilio , silentio noctis inde profecti , per
Gabanas iter eo, quo primum intenderant, converterunt. Ita trium dierum spatio maximo periculo Genuensium libertas perfuneta est nullo suorum interitu : eX adversariis
160쪽
Lia ER TERTIus. 133riis vero ad Lx. aut vulneratis, aut occisis ,
& ad xL. captis , qui remis addicti. Post discessum hostilis exercitus , cum Senatus censuisset, ut de iis, qui contra Rempublicam fecerant, quaereretur , tres plebeii homines, qui hostibus operam suam praestiterant , capti , capite poenas dederunt : praeterea nonnulli Porciserant , qui commeatum & scalas ad murorum ascensum hostibus praeparaverant , perpetuo eXsilio mul-etati , atque eorum domus eversae sunt .
Eadem item poena affecti sunt nonnulli Clavarini , quorum factione atque auxilio per eosdem dies, Stratiotus quidam, Caesaris Fregosi nomine Asturiam vallem, & Cla- arum invaserat . Laeta post id factum civitas Diis immortalibus gratias agere , non ob id solum , quod illam esset adepta victoriam , sed multo magis , quod cum coniunctissimi cives , alius consilio , alius opibus , alius opera atque industria Rempublicam adjuvissent , & in omnium animis altissimas jam radices egisset concordia , spem certissimam concipiebat , nul-Iam vim , nullas insidias , nullas hostiles
opes tantas unquam futuras , quae talem
satum divino praesidio munitum Iabefactare possent. Hac in communi laetitia fuere , qui