Delle opere di Jacopo Bonfadio parte seconda

발행: 1747년

분량: 329페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

134 ANNALIuM GENUENs Iu Hnon tam ob recens periculum depulsum lat. tarentur , quam metuerent prospicientes in posterum . Μetuendi haec erat causa , quod videbant muros , quos eX struXerant

antiqui , nullam prope habere defensionis opportunitatem, ut qui humiles essent αgraciles , & propter vetustatem multis locis interscissi, maleque cohaerentes: iccirco non desistebant admonere, ut huic rei Consuleretur . Horum I rmones in hominum conventu semel atque iterum eXcitati permoverunt multorum animos, indignumque

videri coeptum est, quod clarissima in urbe ad quosvis hostiles incursus esset trepidandum. Itaque visum est faciendum , ut primo quoque tempore nova moenia maximisae firmissimis cum propugnaculis aedifica rentur . Habito super hac re consilio , etsi rei magnitudo ingentes sumtus & pecuniarum dissicultates in exhausta adversis rerum temporibus civitate proponerentur , ramen re in utranque partem diligenter recteque perspecta, haec, quam dixi, sententia superavit; statimque summa consentientium civium frequentia decretum est , ut cogendae pecuniae ratio , totiusque rei judicium ac potestas penes Senatum esset .

Deinceps inita ratione cum statueretur LXX. millia aureorum nummum eo nomine Curari

162쪽

Lia ER TERTIUS. 13srari oportere hac enim fere summa existi mabant id opus absolutum iri ex aerario Sancti Georgii , propensa participum consensione , decem & septem millia ac quingenta , reliqua partim ex liberalitate privata multorum civium, prout cuiusque facultates ferebant , depromta sunt , partim imperata , partim e X publico coacta. Uerum postea multo majus opus eXcrevit quam principio opinabantur homines , atque in id perficiendum conjecta sunt circuter quingenta millia. Haec in urbe praeparabantur , & jam

praecipitabat autumnus , Cum Caesar commeatus angustiis pressus , parteque eXercitus vi morbi absumta , ex Provincia discedebat : Albintemelium cum pervenisset ,

quod oppidum est sub ditione Sancti Georgii

Procuratorum , ipsius nomine a quatuor Legatis cxceptus est. Legati fuerunt Vincentius Saulitis , Antonius Vivaldus , Ηector Fliscus,& Martinus sustinianus Μongiardinus. Paulo post Ioannes Baptista Cattaneus Lazania , Joannes Baptista Niger , Bernardus Iustinianus, Augustiniis Doria , Paulus Spinula Franc. F., Ioannes Baptista Grimaldus , Petrus Furnius Camulius , &Simon Cibo Arechus , Savonam missi , qui vadem item honoris significatione Cael:

163쪽

rem acciperent: qui, dimisso inde Alphon

Davato cum eXercitu , ad v. idus octobris Genuam venit; ubi triduum commoratus , cum classe triremium XLI v. in Hispaniam navigavit adversissima tempestate ; nam praeterquam quod ipse ad complures insulas, quae contra Μassiliam jacent, retentus est, duae onerariae naves ex seXdecim, quae illum sequebantur , interierunt. Alphon

sus Davatus in Subalpinos regressus, Catale oppidum , quod oppidani Federici Gon- Tagae imperium , cui Caesar illud adiudicaverat , iniquo animo serentes , Gallis tra.diderant , eorum ope adjutus , qui tenuerant arcem , Cepit , multorumque caede facta , militibus diripiendum dedit. Interea cum fama constans esset , Gallos aliquot naves armasse , & abesset Doriana classis , quae, ut diximus , in Hispaniam Caesarem advexerat, Senatus eX Insubria ccc. Germanos praesidio Genuam accersit. Urbani duces creati Ioannes Baptista Pallavicinus, Nicolaus Guastavinius , Antonius Furnius, Accellinus Spinuta , Leonardus Lumellinus, Paulus Doria, Iacobus Gallus, Ubertus Calvus Bellosus , Peleg rus Rebufus ,& Bizaninius. I. kal. januarii universus Senatus novis moenibus constituendis initium faeturus, mane ad designatam Speroni

164쪽

cessit, quo loco , sanctissimis precationibus adhibitis , in nomine Iesu Christi liberta. tis & salutis firmissimo fundamento , DuK ipse primum fundamenti lapidem posuit. Ineunte ianuario Christophorus Roscius in Procuratorum ordinem descendit, ct Ioannes Baptista Auria , qui tunc Senator erat, summa vir integritate, Dux Rei. publicae creatur. Ex Hispania rediit An. dreas Auria magno cum Hispanorum militum numero , quos in Italiam transporistavit , ut in Galliam cisalpinam profici. scerentur. Verum, cum iis diebus Laurentius Μedices , juvenis altitudine ingenii ad dissimulandum facinus incredibili , domi suae per insidias Alexandrum Μedicem Florentiae tyrannum interfecisset , audito ejus interitu, eo missi sunt. Appetente vere , cum constans fama late percrebuisset, Regem' Ne quid eorum depereat. quae maxIme legent Ium snimum explere queant, haec addenda curavimus ex ita lica Bartholomaei Paschetli Annalium versione. edita Geis nuae anno MDXCVII. I. pag. 34. Per iI che in sistatio di alaune poebe ore se creatocosima de' Μediei successore , ma con titose di Governatore perpetuo . che fu opera e deliberata risolaetione deICardiηale Innocentio Cibo . si quale a saneta di Papa Clemente VII. godernava con occhio di prudente ed amo- revola padre . e is stato , e it Duca inseme o Ch' io piuωοIta bo sentito ridire da motii degni di fedo, ebe do crurile

165쪽

parare , Sullanum item Solinianum parte ex alia consurgere in arma , ut conjunctis animis Italiae bellum inferrent , Genuenses de rebus fuis admodum solliciti opportuna

praesidia intra urbem Contrahunt . Duces urbani creantur X vr I. Lucas Salvagus Con

fortius ; Philippus Cattaneus, Nicolaus Iustini adus, Franciscus Μarinus, Hector Filianus, Carolus Lerearius , Μelchior Doria , Andreas Imperialis, Andreas Furnius, Vindentius Negrontis Μerellus , Franeiseus Gri-maldus, soannes Spinula Canetus, Baptista Pinellus Adurnus , Augustinus Centurio-nus , Franciscus Pallavicinus , Ioannes Ba hi ista Lumellinus Sex teri us ; Andronicus

Fram

2νudele eecel, at CardinaI Cibo era facile esciuire ogmaeliberarione di quello stato. Μa tali pinoaa parte uni limo interesse delia liberta di Florenta , e dei nome Franis e se , e di te mede fimo ancora . come solamente ricorde. ιου deli' obbligo suo i, per offervare la parola data a Popa ciemente . quando Io mario a quel gοverno , egia

166쪽

Lia ER TERTIUS. I

Francus. In primis vero fumma industria urgent murorum opus , quod instituerant ;atque omnis generis hominum , aetatum , atque ordinum descriptione, officiorumque vicissitudine constituta, naturam ipsam vincere aggressi , complanatis anfractuum asperitatibus, dc saxeis montibus pertinaci studio concisis, eam Speroni munitionem, quae primo fieri est coepta, totumque illum murorum tractum, qui ad portam Aque lana pertinet , & nobilissimam partem illam ,

quae via Fasciolana angredientibus alte sese ostendit , ea propugnaculorum magnitudine , quam Videmus , brevi tempore perficiunt . Hoc quidem illis feliciter cessit , quod Gallorum Rex quo constituerat temiapore in Italiam non descendit. Distinuit eum partim bellum , quod in finibus ulterioris Galliae a Μaria Austria Caesaris sorore subito ex otium est , partim adversa valetudo, qua laboravit e nihilo tamen secius eXercitum ex Gallis , Italis , Germanisque conscriptum in Subalpinam regionem veni re jussit , verum ibi consedit . Sullanus vero Solimanus nulla re impeditus terrestrihus & maritimis copiis paratissimus Constantinopoli movit .

Erat in iis , quos dixi , laboribus occupata civitas, Cum Andreas Doria mense junio

167쪽

1 o ANNALIUM GENUEN sinu junio Μessanam navigavit : eodem Antonius Doria, & Garcias Toletanus convenerunt. Ille igitur, coacta classe, cum videret eam esse paucitatem suorum , ut immensae magnitudini hostium non esse objiciendam judicaret , eXperiendum tamen eXistimavit , si qua ratione ossicere atque Obstare eorum conatibus posset. Itaque navibus onerariis, ac impedimentis omnibus Μessanae relictis, triremes XXV . eXpeditas educit, & Cephallenem contendit: ibi cognoscit Soli mani classem paucis ante diebus attigisse Leucaden. Eo statim profectus , certior fit illam recta Apolloniam contendere, quo Soli manus ipse terrestri itinere jam pervenerat. Postridie mane triremes sex ad Actium mittit, quae litora illa, & sinus diligenter explorent ; ipse cum ceteris in Corcyraeum sinum ingreditur , quo loco decem naves

inventae, quae, quod commeatu erant onusae , tardius iter fecerant : in eas ita impeditas fit celeriter impetus , & nullo negotio capiuntur. Magna illa quidem atque opulenta praeda , si ita tulisset Doriar vo Iunias; verum longe illi aliter visum. Etenim conquirendis hostibus intentus, ne remigum & propugnatorum suorum numerus imminueretur , quos iis navibus imponere necesse erat , nocte , quae est insecuta,

168쪽

omnes incendi iubet. Si qui res bellicas administrant , & quicunque publica in dignitate versantur, hoc factum imitarentur, neque ad privatum commodum consilia actionesque suas, sed ad gloriam splendoremque

revocarent; prosecto nos quoque temporibus nostris videremus Fabricio, , Papirios, similesque eorum duces , quos incorrupta antiquitas admirata est. Hoc certe factum

praeclare magnitudini alti animi posteritas adscribet. Inde Auria , coniuncta classe , progreditur ad insulas supra Cassiopen, quas

Meriares hodie vocant , moX ad portum Panormum trajicit : quo itinere triremes duas Turcarum offendit , quae decem navium adventum , quas captas atque incenses diximus, venerant eXploratum. Eae momento temporis captae. Neque ita multo

post Ianetinus Doria biremem unam , quae eundem cursum tenebat , intercepit. Regressus ad Μerlares insulas Dori biremem captam propugnatoribus instruit , uiremes vero duas absumit incendio. Biduo ibi consumto , ab exteriori parte Corcyram infulam obit : medio fere incursu conspicatus in alto triremes quatuor equitum Hierosolymitanorum, ac biremes duas Genuensium, quas tamen primo hostiles arbitrabatur, illis assumtis ad Leucimnam navigat. Eo lo

co Diqitigod by Cooste

169쪽

I 2. ANNALIUM GENUENs Iu Meo rumor erat , XII. Turcarum triremes ,

quae Apolloniam versus iter habebant , ad fauces sinus Ambracii subsedisse. Re certis auctoribus confirmata, Auria ad continentem Epiri e vestigio traiicit, opportunoque loco ultra Pracam millia passuum circiter decem , qua iter hostes erant facturi , se collocat, disposita in litore & explicata dineundum praelium classe. Paulo post adsunt hostes r fit in eos impetus r pugnatur

utrinque acri terr eX tribus armatorum millibus sexcenti fere capti, reliqui caesi, capta item X I. triremes, una pugnando depressa est: ex nostris vulnerati circiter mille , desiderati prope cc. Is dies fuit ad XI. kal. augusti. PIis rebus gestis , Auria cum captivis& triremibus , quas ceperat , Messanam , atque iis dcpositis, qui e X vulneribus erant legri, & classe denuo rebus omnibus instructa , Corcyram iterum advolat . Verum cum host. haec accepi siet detrimenta, quae diximus , & commeatus inopia confitetaretur, neque ais eam diem audisset, Regem Callorum rem , quam proposuerat , suscessisse , spe deiectus statuit Constantinopo-im regredi. Id ubi cognovit Doria , jamque ad eum de classis hostilis reditu fama praecurrerat , se in Italiam convertit. Itaboc anno compressus Soli mani furor ; quan quam

170쪽

L 1 aER TERTIus . t Aiquam dira gentis illius immanitas non ust, quequaque subterfugi potuit. Nam praeterquam quod nonnullis Apuliae oppidis, Conntra religionem datae fidei , vastitatem in tu, lit , cum regrederetur in AEgaeum , ar- dons iracundia propter navium jacturam atroci direptione Corcyram insulam depopulata est. In Italia interim exsules Florentini magna coacta manu cqm liberta tem repeterent , & Florentiam irent oppu' gnatum , ad Montem urium ab Alexandro

Vitellio fusti profligatique sunt : in iis eX- peditionis illius principes capti imprudenetiae suae poenas dederunt. In Subalpinis nidiliit hostiliter aetiim , neque tamen destiterunt Genuenses triremes aliquot armare , ut ad incertos casus essent parati. Ineunte

autumno Alphonius Dyyalus, cum ad e Xer- Citum , cui praeerat , circiter decem millia Germanorum accessissent , prodiit in bel lum , nonnullaque oppida caepugnavit, quaa a Gallis fuerant occupata, Ineunte hyeme Rex Gallorum , rebus per inducias cum Μaria Austria compositis , & valetudine firmior in Italiam trajicit : cum eo fuere duo ipsius filii , atque omnes prope Galliae principes. Hoc Regis

adventu Genuenses terrore perculsi , cum

robori tam potentis hostis nondum satis fir-

SEARCH

MENU NAVIGATION