장음표시 사용
171쪽
1 ι ANNALIuM CRuvllus iuumi sibi viderentur ad resistendum , instant summa industria coeptis operibus , & quibus locis veteres muri parum defendebant, haec aggeribus vallisque communiunt, prout quisque locus hosti opportunus magnam diligentiam administrationemque requirebat. Augent ad defensionem urbis militum numerum, eX spectabantque ex Gallia cisalpina Germanorum circiter duo millia , quos Senatus nomine Ioannes Salvagus evocavexat , jamque Gavium adduXerat ; cum interea Genuam a stertur , inter Caesarem dc Gallorum Regem trium esse mensium pactas inducias , & de pacis conditionibus agi , Regemque in Galliam se recipere .
Posteaquam id explorate cognitum est , An-saldus Iustinianus publicarum rerum causa, quae ad dignitatem libertatemque civitatis sonservandam pertinebant , in Hispaniam
ad Caesarem legatur : dimittuntur Germanorum auXilia, omniumque animi fuere ex eo paulo quietiores. Ita hic abiit annus. A. C. Interea Summus Pontifex communis 1538. concordiae causa non desistebat meditari pacem, atque id per nuncios agere, ut dum rum Christianae gentis Principum controversiae Componerentur , tandemque persectum est , ut amicius consenserint , & congressum non recusaVerint. Hoc nomine Andreas
172쪽
L1HER TERTI Us. I sdreas Doria mense martio in Hispaniam navigat , ut Caesarem advehat in Italiam. Nicaea, Massiliensium colonia, colloquio deligitur : eodem ipse Pontifex profectionem fuscipit, ut, qui hujus congressionis auctor fuerat , idem praeses adjutorque emit consit torum . Inito vere Roma discedit : ubi SarZanam pervenit , Curiae Sancti Georgii Procuratores duo , Vincentius Saulius , &Vincentius Pallavicinus ei comiter praesto sunt , omniaque ad ipsius , & totius comitatus victum cultumque necessaria honorificentissime suppeditant. Adsunt illi praeterea, qui Senatus nomine honorariam operam exhibeant, Ansaldus Grima idus, Ioannes Baptista Spinula, Vivaldus Sophia, &Ioannes Μarinus Davania . ΜOX Placentiam Legati ad eum mittuntur , Corradus
Vivaldus Sophia , Iacobus Grima idus, Iacobus Auria , S. Heetor Fliscus , qui ex
auctoritate Senatus obedientiam, optimamque totius in illum voluntatem profiteantur. Gratissima Pontifici fuit haec amoris atque ossicii significatio ; cumque ei maXime opportunum videretur Genuensium facultatibus uti , Savonam venit , ubi rursus a sex Oratoribus , & Ioanne Salvago , quitum Praetor illius civitatis erat , receptus,
nullum studij & munificentiae genus, quod K ad
173쪽
ad ejus adventum honestandum suppeditari potuerit, desideravit. Oratores fuerunt Nicolaus Iustinianus, Thomas Cattaneus, Augustinus Calvus , Andreas Spinuta , Baptista Pinellus Adurnus , Baptista Lumellinus. Inde Nicaeam navigat : Caesar , &Franciscus Rex Gallorum seorsum quibusdam oppidis Nicaeae proximis considunt :cum utroque Pontifex nunc ipse coram , nunc per consiliarios colloquitur : ad fummam, Eleonora Regina Caesaris sorore rem adjuvante , obtinet, ut inter eos in decem annos confirmentur inductae r adfuere a Senatu Genuensi Legati duo ad Caesarem, Nicolaus Negronus , & Baptista Cicata Loalius , qui singula Reipublicae causa cognoscerent. His constitutis induciis, Caesar Dorianis, Pontifex Regiis triremibus in exitu mensis iunii Genuam veniunt : mox inde digressi, Romam alter, alter in Hispaniam
redit. Eo itinere cum ad Fossas Μarianas venisset Aquas mortuas vocant commemoranda quadam humanitate Rex Caesarem convenit, Doriae reconciliatus est , &Caesar egressus in terram familiariter fuciscessit hospitio Regis. Atque is fuit illorum
Congressus , ea sermonum hilaritas, ut mi
rum' Baptista PlneIlus Adurnus . qui In textu IatIn deerat, ex italica versione ad pag. 32. supplς tus.
174쪽
rum videri possit , quo pacto inter eos eX gravissimis atque iis recentibus inimicitiis eo loco tum insignis amor emerserit, aut rurissus, qui fieri potuerit, ut post tam egregiam ac singularem amoris significationem ea inter se bella gesserint , quae consecuta sunt. Advecto in Hispaniam Caesare , nulla interposita mora , Doria Genuam revertiis tur , & statim Μessanam contendit , ut quoniam ex iure foederis , quo Pontifex , Caesar , & Veneti nuper erant conjuncti , adversus Turcas naVale bellum erat fuscipiendum , totus in hanc rem animo instet. Ferrandus Gonzaga circiter decem peditum millia scribenda curaverat , magnamque ibi classis partem coegerat. Inde Coris Cyram naVigant , in quam insulam Veneti omnem suum belli apparatum contulerant.
Conjunctis igitur classibus , nacti idoneam tempestatem , ad Ambracium sinum , quo
se hostilem classem continere cogno erant, cursum tenent. Careadinus ejus classis praefectus , ubi id animadvertit , ad praelium
committendum animo paratus egreditur ;undique crudelis imago mortis , terribili Lque armorum facies apparet; undique diruseircumsistit horror: mare, quod intra Calpen prorumpit , quacunque eXcurrit, Caedem nunquam similem vidit, atque tum
175쪽
Liisset, si duae summa potentia classes con- Currissent : fata tulerunt quid enim aliud dicendum videtur λ), ut tot collector Christianae gentis vires , quae totum Orientem obruerc poterant , si consensissent , in ventum essus as sint . Inde laetus Careadinus
vela tendit in Hellespontum ; nostri varieameeli , ut quorum pectora pudor , ira , &conscia virtus incendebant , ad Castrum novum feruntur , quod oppidum Epidauro XXX. millibus passuum abest , eoque e Xpugnato , & Francisco Sarmento firmissimo cum praesidio ibi relicto , in hyberna concedunt .
Initio insequentis anni , Andreas Iustinianus Dux Reipublicae creatur , Vir antiqua probitate. Μense februario Valerius quidam Succarellus , sacerdos haud ignobilis, certis indiciis convietus, quod patriam prodere tentasset, justas Reipublicae poenas persolvit. Ianetinus Doria per id tempus Francisco Sarmento , quem in Castri novi praesidio relictum fuisse diximus , commeatum, quo se sustentare multis mensibus posset , adveXit. Cetcrum Carcadinus , Classis Solimani praefectus , hanc diligentiam , aliosque ad ejus oppidi defensionem susceptos labores irritos fecit ; quippe qui haudita multo post oppidum expugnaverit mi-
176쪽
Li AER TERTIUS. I 9seranda veteranorum , qui Caesarem alias enixe iuverant , caede , aut servitute.
Europae magnam partem , & potissimum Italiam , hoc anno insignis & dira
fames occupavit, qua Genuensii bus inter ceteros maXimum detrimentum attulit. Nam cum importato frumento utantur, his necessarium fuit , ceteris rebus omissis , omnem pecuniam hac una in re collocare & cum
ex Gallia cisalpina subsidium esset interclusum , quod, qui Oppidis praeerant, frumentum exportari minime paterentur, Senatus naves duas armandas curavit , eisque Μartinum Boitum praefecit , ut per maria eX- curreret , & si qua navigia frumentis onusta reperiret , ea justa necessitatis excusatione interverteret, Genuamque transferret , habita tamen ratione utilitatis frumentariorum , ut ne quid sui deperderent, sed quatenus communis humanitas ferebat, frumentum suum quam optime venderent. Ex Sicilia item tantum advectum est , quantum ea temporum difficultate concessum
fuit,& adhibitis Curatoribus, qui eam dispensationem susciperent , data opera est , facta totius civitatis descriptione, ut egentibus civibus multo minori pretio , quam publico constiterat , distribueretur , quantum necessarius uniuscujusque patris - fami-
177쪽
lias usus , sumtusque domesticus exposcere videbatur; & ex hoc tempore Senatus horrea publica constituenda curavit, unde frumentaria subsidia tolerabili pretio civitati singulis annis depromerentur . Haec certe laudabilia sunt , sed tamen non tantam fortasse laudem habent , cum sunt facta , quantam habent vituperationem , si praetermittantur ; cum id munus proprium sit eorum , quibus Respublica regenda Committitur, prospicere civium saluti, curamque in primis adhibere , ne civitas esuriat. At illa , quae ad pauperes sublevandos constituta sunt, beneficentiam habent eminentiorem, & longe majori quodam praeconio sunt esterenda . Etenim cum ex tenuioribus quam plurimos egestas urgeret , qui artificiis tolerare vitam , parvos filios educare minime poterant , & multi praeterea Omnis opis eX pertes, ex finitimis regionibus Genuam confluxissent, non desistebant quidem locupletiores m isericordiam , opemque ita ut humaniter fieri solet illis impertiri , sed tamen eorum multitudini vix obsisti poterat. Cum interea optimi quidam
Senatores , in quibus Leonardus Cattaneus princeps fuit, sermonem super hac re conferre coeperunt , & cum res in consultationem venisset , omnium consensione Collegium
178쪽
lium Vrar. Virorum, qui pauperibus alenis praeessent, constitutum est. Primi, quibus hoc praestantissimum munus est assignatum, fuere Leonardus Cattaneus , Benedi-' eius Centurionus, Franciscus Pinellus Ad
nus , Μartinus Justinianus Μongiardinus , Ioannes Baptista Grimaldus , Iacobus Doria Inurea , Philippus Niger , & Andreas
Pallavicinus Scalia: ac tanta fuit hujus beneficentiae ma3nitudo , ut quatuor prope hominum millibus hoc anno necessarius victus suppeditatus fuerit. Atque hoc institutum a Genuensibus ita receptum est , ut eorum civilis ratio ex hac etiam parte, tanquam necessaria , constare videatur . Quotannis praeter eos , qui iis in locis suscipiuntur, quae Hospitalia nuncupantur, tria fere hominum millia ex iis, qui aut nullis, aut paucis facultatibus praediti sunt , ex honestorum civium pecuniis aluntur , iis ministris , eaque prudentia adhibita , ut neque
fucus ullus fieri, neque eorum numerus au
geri per inertiam possit, occlusa , quae eriad. desidiam , via , &, quae ad navitatem atque industriam ducit, omnibus patefacta. Ita sublata est pergravis ac intolerabilis illa molestia , quam exhibere mendici homines solent , id quod in plerisque Italiae urbibus fieri videmus, cum per vias, per Cin
179쪽
1sχ ANNALIuM GENUENsIUM lestium templa , per domorum omnium Iimina occursantes , obducti colore mortis ,
aut foedis ulceribus horridi, quae ipsi sibi faepe per artem inurunt , improbi opem efflagitant , & totos dies , & magnam partem noctis intempestivis gemitibus , infestisque
querelis vitam nostram crudeliter veXant. Praeterea consultum est etiam urbis
salubritati , & aucta unanimis civium caritas, quae mater & fons est salutis , atque
omnium rerum bene gerendarum. Enimvero cum quod pium rectumque est , ampleeti debeant omnes , & odisse contrarium , id multo magis civitates , quam privatos homines praestare oportet. Nam impurus aliquis ac scelestus civis ficri potest , ut , priusquam obcat mortem , debitas sceleribus suis poenas in vita luat; at civitates cum ad multa secula sese propagent , etiamsi supplicium ad tempus est u-giunt , aliquando tamen in praeparatas sibi Calamitates incurrunt. Eadem est in recte factis ratio. Vidit post hoc saltum haec civitas sibi adfuisse in adversis rebus custodem ac propugnatorem Deum , ut minime sit dubitandum, ejus numen praesidio misericordiae suae urbem hanc protegere , tan- diuque protecturum , quoad ardentia pietatis , ac caritatis studia in ea vigebunt.
180쪽
Post haec Senatus quaerere ipse secum &cogitare cum reliquis civibus coepit , quibus locis praedia rustica parari , colique possent , ne semper civitas in frumentario subsidio comparando ex alienis provinciis penderet , sed haberet ipsa agros ad serendum , unde frumentum abunde sibi quotannis ad victum suppeditaretur. Corsica ad hanc rem idonea proposita est. Itaque Curatores emtionum Sancti Georgii, cui insula est subjecta , duos cives eo miserunt , qui, tota insula peragrata , naturam liabitusque locorum cognoscerent , eamque deligerent regionem , quae ad id , quod quaerebatur , Videretur accommodatior. Eo
Franciscus Grimaldus Bracellius, ct Troilus Negronus profecti, terras illas , quae ad
Portum Veterem pertinent , quod late Ja Centes campos haberent , & cultoribus cssent vacuae , dignas existimarunt , in quibus labor impenderetur, atque ita Genuam reversi retulere : eorumque judicio comprobato , placitum est , communi participum consensu , ut quadraginta nummum aureorum millia ad id opus decernerentur. Hoc anno ad portam Arcuanam aedificata sunt moenia ; praeterea Μartino Flisco Botto ,
Andrea Spinula B. F., & Ceva Doria AEdilibus, turris Palatii culmine aucta, & im pensa