Delle opere di Jacopo Bonfadio parte seconda

발행: 1747년

분량: 329페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

s ANNALIuM GENUENs Iuupensa trium millium & quingentorum purgatus est portus. A. C. Insequenti anno data est opera, ut adas Q. portum Veterem cujus a me nuper mentio facta est urbs aedificaretur , cui aedificationi praeesset Antonius Furnius. Qui vero aedificantes periculis , quae a piratis imminere Videbantur , prohiberet , Bartholomaeus Spinula cum firmo praesidio militum eo missus est: coloni dedini quam plurimi. Sationis vero, totiusque agriculturae administratio privatis nonnullis civibus locata. Sed tamen post multos insumtos labores atque impensas maximas res parum feliciter cessit , cum propter soli sterilitatem , tum ex inclementia coeli , qua victi agricolae in morbos dilabebantur . Maria , ubi primum ver astulsit , excursionibus Barbarorum valde infesta fuere. Eorum princeps Dracutus erat genere Turca , qui novum sibi nomen ac potentiam quaerens, serus ipse, & aliis effrenata cupiditate praedonibus succinctus , quacunque serebatur , late terrorem omnibus inserebat. Iam mensis erat junius , & Andreas Doria in Siciliam navigarat , cum nunciatum est , praedones Corsicam circumvagari. Eo statim sanetinum Doriam cum una & viginti expediiis triremibus mittit , qui eos insectetur ;

182쪽

L 1 aER TERTIUS. II snec ab ipsius consilio fortuna abfuit. Nam& eo pervenit , priusquam piratae sentire possent , & in sinu Iorlato , ubi subsede rant , impetu nostrorum oppressi facile fu-perati sunt : duo ipsorum navigia subterfugere , novem capta , in quibus triremes duae : liberata e servitute Christianorum ad duo millia , quos illi ex diversis locis, sed ex Capraria insula potissimum, & Pino Corsicas oppido paulo ante abduxerant :Dracutus ipse Genuam captivus ductus . Mense decembri a Curatoribus emptionum Sancti Georgii PonZonum oppidum in agro Lunensi ab Antonio Μalaspina octo nummum aureorum millibus emtum est. Sequitur annus CIPI DXLI. quo Genu-Α. Censes summum rerum omnium parentem Is I.

Deum illustre beneficium misericordiae suae erga se declarasse commemorant. Reipublicae Dux fuit Leonardus Cattaneus , Civis in primis Reipublicae amantissimus, ct civitas maximis rei frumentariae premebatur angustiis : ex Sicilia nullum subsidium exspectari poterat, nullum item ex Gallia cisalpina , ut quibus in locis fames in arctum omnia contraXerat. Itaque qui civitatem regebant, quo confugerent, aut quo jam animum intenderent, non habebant, resque erant ad extremam eXspectationem, cum ex

183쪽

1s6 A N N A L I u M GENUENso1M ca parte , eX qua potius incommoda erant pertimescenda , subito auXilium , & Optatissima lux ubertatis affulsit. Nam cum eXProvincia mercatoreS magnam frumenti copiam ad liaec litora adveXissent, ex quibus Francisci Regis Gallorum nomine in Subalpinos commeatus supportaretur , hujusmodi occassione factum est, ut frumenti beneficium ad Genuenses quoque redundarit quo ipsa in primis civitas, atque omnis Liguria , quae eadem difficultate laborabat , abunde sublevata est ut qui multos eX tenuioribus fame perituros crediderant , viderint maxima laetitia affectos, summi Dei in re tam inopinata atque admirabili beneficentiam passim laudibus celebrantes. Praeterea idem Rex, qui, post instauratam Genuensium libertatem, eorum nomini ac sortunis maXime insensus fuerat , & omne illius commercium in terris suis hostilem in

modum interdi Xerat , tum mutata Voluntate sinum amicitiae suae illis aperuit, publicoque edicto sanxit, ut tuto liberoque accessu omnibus locis, quae in ipsius regno ac ditione sunt, Genuensibus negotiari liceret. Hujus regias humanitatis suasorem Caesarem Fregosium dicunt fuisse; qui paulo post, cum Alpes trajeci siet , & Padum ingressus

tacita navigatione delaberetur, ut Venetias

184쪽

contenderet , in Insubria apud quendam locum , quem Arentis Vocant , interceptus est, morteque miserrima affectus , una cum Petro Rinconio , qui paucis ante mensibus apud Soli manum legationem obierat. Μense septembri Caesar ex Germania Genuam venit; moX Lucam proseetus, ut Paulum Pontificem Μaximum , qui se eodem ex composito contulerat, conveniret,

ab eius colloquio digressus Spediam regreditur , coactamque in proXimum portum classem expedito cum eXercitu conscendit, ut in Africam transmitteret ad Algerium oppugnandum. Obstabant illi quidem peritorum hominum consilia , deterrebant sidera. minabatur adversa hyems, quae etiam eo ipso die , quo solvit , mari vehementer inhorruit ; sed tamen ille obniti contra , fortunamque periclitari , cc dare vela fatigjussit: interim ex Hispania altera pars classis non minori diligentia comparata est,. Itaque conjunctae Classes paulo post idus oetobris in proxima Algerio loca pervenerunt , & caeli serenitate undique pulcherrime arridente , Caesar cum majori parte copiarum in terram admodum laetus exsiliit. Salagerius quidam Sardus Careadini nomi-inc Algerium tenebat. Erant jam acies in armis paratissimae , omniaqtie ad oppidum oppu-

185쪽

1s8 ANNALIUM GENUENs In Moppugnandum terra marique instructa; cum subito atra tempestas, asperrimaque vis ventorum a Septentrionibus pelago incubuit , quae tres sere dies , & totidem noctes ita immaniter saeviit , ut apertam magnam classis partem in proxima litora & saxa

contorserit : XIV. triremes , in quibus Dorianae XI. , & minora praeterea navigia ad centum ea tempestate interiere. Terrestres item copias turbidis e nubibus erupti imbres , arenarum aestus , saevaeque procellae non mediocriter afflixere. Ea calamitatefactum est, ut ab oppugnatione oppidi Caesar ad petendam salutem , & colligendas

reliquias curam converterit eXercituque

fame prope consecto ad Caput Μetifontis per summos labores traducto , ibi collectas naves conscendit , & Buzeam delatus in Hispaniam navigavit. Genua insolitis terrae motibus tremuit. Clavarini , qui factionibus ardebant, multaque per scelus atque audaciam patrabant, di immoderata licentia Rectorem asperrime patiebantur, pacati tanquam in gyrum rationis reducti sunt, idque studio atque virtute Troili Negroni perfectum est , qui eo a Senatu missus , praestanti magnitudine animi atque consilii cuncta composuit. Ad VI. kalend. decemb. Ioannes Baptista Lericarius,

186쪽

Lia ER TERTI Us. Is earius,& Iulianus Saulius a Senatu ad Re gem Gallorum legati sunt , cui Reipublicae nomine gratias agerent pro ejus erga Genuenses humanitatis significatione , de qua supra dicebamus. Insequenti anno, cum inter Caesarem, A. C re Franciscum Regem Gallorum res ita I εἶ fluerent, ut in asperrimum bellum devexat viderentur , majorque in dies suspicio ori-Tetur , ne ReX Turcarum classem in haremaria evocaret , Genuenses maritimis lo- Cis , quae periculo essent exposita , mature consulendum eXistimarunt. Savonam in primis arce communiunt, & admodum sane valida, praesertim quod parum firmam Oppidanorum Voluntatem norant , & admonebat ratio, sibi a Gallis, qui non procul a finibus aberant , esse timendum. Andrea

Ususmarius , & Stephanus Niger Pasqua huic aedificationi praepositi sunt. Castrum item Portus Delphini, & Portus Veneris

moenia vetustate collapsa instaurantur , linseque oppida majoribus firmantur praesidiis, Nec res quidem hominum opinionem A. C. fefellit : etenim quo anno postea Andreas II I. Centurionus Petrasancta Dux Reipublicae creatus est, Careadinus cum ingenti classe, ineunte vere , trajecit fretum Siculum ,

Rhegioque eXpugnato, recta in Provinciam

187쪽

γ62 ANNAL iuu Cusurus In Mcontendit, & Tolone consedit, ut quarum rerum causa Regis accitu eo venerat , ea rum mandata ab eodem ibi exspectaret .

Caesar in Belgas profectus erat , ut Gel drensium Reguli, qui ab ipsius imperio defecerat , comprimeret audaciam. Careadi-nus una cum eXercitu Regis ad Oppugnationem Nicaeae se contulit. oppidum cepit ; arX tamen munitissimo loco posita ejus conatibus egregie Obstitit , a qua, maxima re infecta, Tolonem se recepit , cum audisset Almonsum Davatum cum copiis , quas habebat firmissimas, propediem subsidio loci adfuturum. Eodem tempore San-remium , oppidum Genuensium , cum ma-Nima piratarum manus, Careadini classem insecuta , ad id oppidum oppugnandum summa vi contendisset, Lucae Spinulae virtute egregie defensum est. Rex Gallorum , qui acerbam iracundiam, qua in Genuenses multis annis eXaria serat , iis condimentis indulgentiae atque humanitatis mitigaverat , quae demonstravimus, quo eos sibi arctioribus amicitiae vin culis adjungeret, petiit a Senatu, ut Legatum perpetuum ipsius nomine in urbem reciperet r is tum erat Aloysius Alamannus ,

civis Florentinus, Regi ob politissimam ipsius doctrinam gratissimus : secundo loco

post uia

188쪽

postulavit, ut ne prohiberet , quo minustum ministri sui , tum ii qui secum erant foedere conjuncti, Liguriae portubus uterentur : postremo pecunias poposcit , aequum ratus, cum Genuensium 1acultates Caesari , immo vero prope Omnibus paterent , ut ne ipsi uni usus occluderetur. Ad haec Senatus ita respondit, quod ad Legatum recipiendum pertineret , id se minime quidem recusare, praesertim cum id sibi valde esset honorificum, quod ad quam civitatem Legati mittantur, illi splendor atque auctoritas attribuatur sed tamen vereri , ne ea res aut contentionem inter Regium & Cae-1aris Legatum , aut dissensionem inter cives esset allatura , quorum utrunque maXime sibi vitandum statuebat: Rempublicam Genuensem liberam quidem illam esse , attamen novam , & ita Caesaris rebus adjunctam , ut ipsius habenda ratio esset in primis : proinde videri sibi super hujusmodire diligentius considerandum. Porro quod

ad suorum accessum attinebat , non eum esse , aut unquam fuisse Genuensium morem , ut portubus fuis quemquam prohiberent ; quin immo solere , quicunque ad se commeant , & comiter accipere , & quibuscunque rebus possent , iuvare. Propterea non esse cur Rex pro ministris suis id L Posce-

189쪽

162 ANNALiuM GEMΠEusIUM posceret, quod eis fuisset amicissime semper expromtum. Tantam vero Turcarum classem se nullo pacto adduci posse, ut portubus accipiat , quod id officium , praeterquam quod impium, nimium esset cum periculo coniunetum , atque id Regem pro ipsius sapientia non iniquo animo serre deis bere. Postremo de pecuniis vehementer sibi molestum esse quod gratificari illi minime possent , propterea quod Genuensium perinquam tenue esset aerarium , atque id temporum dissicultatibus exhaustum ; pecuniam, qua Caesar sit usus , eam fuisse privatam nonnullorum civium, qui beneficii sui causa ei commodarint ; eius autem pecuniae non esse Senatus auehoritatem. Ita cum esset responsum , missusque ob hanc causam Benedictus Centurionus in Galliam Legatus, haud fatis aequo animo res frustra tentatas Rex dimisit. Turris Phari, quae prae ciso summo dorso humiliter admodum insurgebat, ad eam altitudinem perducta est , fastigii dignitate ornata , quam nunc VL

demus.

A. C Careadinus, qui nimium in Provincia I sqq. elanguescere res videret, ineunte vere classem suam , ut Constantinopolim rediret , Paulinum oratorem Regium , & Bernardum equitem Hierosolymitanum , & sex

190쪽

Lia ER TERTIO s. I 63 praeterea triremes Gallicas secum abduxit, multisque locis , antequam Italiam relinqueret , depopulationem intulit: in mari Li

oustico Savonensium navim mercibus onustam cepit. Genuae interea Omnia tuta atque tranquilla, summaque annonae vilitas. Ad Andream Doriam aureos nummos mille & quingentos misit , quibus Dracutum

captivum redemit, quam liberationem utinam non impetrasset ; nam is postea majorem in dies calamitatem Genuensibus intulit, &, sicut leo a cavea missus, fuit indomitus, totoque mari saeviit impius,& ma-Nime pertimescendus. Initio mensis augusti ad novum Petri Strorii adventum civitas in armis excubavit. Nam cum is paulo ante cum aliis bello peritis ducibus , ornati Lsimo exercitu , in Subalpinos contenderet, fortunaque parum secunda cessisset , nulla interposita mora Mirandulam regressus, ibi novas copias comparaverat , rursusque in Subalpinos proximos Genuensium montes , Vallemque Porci seram serebatur , laudandus ab animi moderatione , & quod ab

Omni iniuria maleficioque temperavit. Interim Caesar, qui Galliam armis urgere non desistebat , & tribus maximis oppidis captis, usque adeo illud in regnum irruperat , ut parum abesse a possessione t L 1 tius

SEARCH

MENU NAVIGATION