Francisci Verini Secundi ... Liber. In quo à calumnijs detractorum philosophia defenditur, & eius praestantia demonstratur. A Nicolao Vmbrosio Pisano artium doctore, ob authoris peritissimi amanttssimique sui praeceptoris absentiam in capita distribu

발행: 1586년

분량: 98페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

aIiquis horum idoneus appareat nuncius, qui nobis reserat utrum homines illi scientijs, & confabulationibus operam dederint. idoneum nuncium interpretantur illi Platonem intellexisse de Christo, qui Magni Consili j Angelus dicitur, veluti missus ad Patris aeterni doctrinam,& voluntatem nobis deferendam, & exponendam in sui gloriam, & nostri salutem sempiternam. Ad secundam repraehensionem de Dὸβὴ causa malitiae Angelorum , qui a Deo auersi sunt, dici po- a secun-test materiam esse causam omnis mali,quo ad inclinatione, G- ut superius determinatum fuit. At quo ad malum quod o inconsiderationem boni minoris, qui non refertur ut rati ni consentaneum est in summum & optimum bonum sic Angeli peccare potuerunt, & illi qui ceciderunt, hac ratio. ne peccarunt quemadmodum a Diuo Thoma determina. tur in prima parte sium mae quςstione 43. articulo primo. Solus Deus, ut qui purus est actus, etsi liber sit peccare non potest. At in Angelis nonnihil potentiae est alioquin, ut confitetur , etiam Averroes in suis digressionibus in tertium de Anima in eis distinctio & multiplicatio non esset..

Calumniarum ad daemones attinentium ruina maxima ae monstratur. Cap.. X LMI L

DE tertio errore imprimis dicatur AristoteIem daem

nes minime negare, cum illorum meminerit: tum secundo de Anima, tum quinto Metaphysices in capite do substantia: & alibi , ut in libello nostro de spiritibus , &daemonibus adnotauimus .. In praesentia restat, ut obiectis in contrarium adductis occurramus. Ad primum dicatur Aristotelem negare Daemones non absolute , sed in corpore

simplici, & elementari, existere posse, ut anima videlicet in corpore naturali organico est, sed no ob hoc negare quin in eodem esse possit per assistentiam,quemadmodum etiam intelligentiae in orbibus caelestibus esse ab eodem statuuntur.

82쪽

a Philosephia prastantia

Ad aliud dici potest. Aristotelem non reducere omnes esse ctus admirabiles in humorem melancholicum,sed eos dumtaxat qui naturali ordine minime procedunt, no aute alios. Aut dicatur huiuscemodi effectus ab humore pendere tamquam a causa materiali, a daemone vero velut a causa esE- ciente , quod nulli bi Aristoteles negauit. Non explicuit tamen aperte suam sententiam, quod supra eius prudentiam,& vires esse cognosceret daemones esse ratiocinio probare demonstrativo quemadmodum de ijs qui secus Herculeas columnas, & qui in Boristeni praeuidere futura confitetur. Ex quo loco etiam patet Aristotelem rerum omnium scien tiam minime sibi vendicare, sed aperte dicere eorum causas supra captum sui ingeni j,& humanae sapientiae existere, cum alioquin eiusdem intellectus omnium ueritatu capax existit. Ergo ad sapientiores recurrendum, cuiusmodi The logi nostri sunt qui ex diuinis litteris, quae de Angelis ac daemonibus statuenda, ac credenda sunt optime didicerunt.

Calumnia de anima nostraproponitur eademque rationιb- .ct aut horitatibus cons matur. Cap. X L V.

NVnc tria supersunt excutienda, scilicet in quibus Phi

losophia potius nonnullorum culpa peripateticorum, quam sui ipsius taxatur, ac repraehenditur, quorum primum est istud, quod ipsa cum his suis sectatoribus uidetur contra fidem, & bonos mores determinare animam nostra quo ad omnes eius potestates excepto intellectu agente,qui apud illos est Deus) de potentia materiae educi, & ita incipere, ac desinere elle : quam opinionem tum falsam, tum impiam authoritatibus, & rationibus tueri conantur: Vna authoritas in tertio de anima habetur in contextu I62. secundum diuisionem Graecorum ubi dicitur bruta imaginationibus regi quo ad illorum operationes, quia intellectu carent, homines etiam multos quia in his intellectus obruitur

83쪽

tur aliquando perturbatione;ivi patet in ira assectis, aut

Vehementi amore, aut aegritudine, quemadmodum in delirantibus ob ardentissimam febrem, aut etiam somno . EGce igitur quod intellectus operatione corporis laeditur, atque ita corporeus, & mortalis existit secundum Aristotelis opinionem . Alia authoritas in tertio de anima continetur in contextu ΣΟ. secundum Averrois diuisionem , ubi de intei 'lectu agente verba faciens per comparationem ad intellectu potestatis. de agente Haec verba diligenter perpendenda a. ab his, qui eius mentem compraehendere volui, Philosophus .aprotulit. Separatus autem est solum hoc, quod quidem est, α hoc solum immortale est& perpetuum. Deinde prosequitur de eodem intellectu agente ,& de passivo inquiens. Non reminiscimur aute, quod hoc quidem impassibile est; passivus vero intellectus corruptibilis est, & sine hoc nihil intelligit. Ecce dicunt Alexandrei, quod Aristoteles solum

agentem dicit esse immortalem, & reddit rationem, quare passibilis corrumpatur, quia non intelligit sine memoria,&sensibus internis, quae potentiae corruptibiles sunt. Quam obrem ne ipse reste ociosius, hoc est absque operatione; dicendum erit etiam ipsum incipere, & desinere esse. Tertia, 3. uths& postrema aut horitas ex ijs, quae maximi momenti esserat tividentur pro animae nostrae mortalitate,est in libello de longitudine,&breuitate vitae, ubi imprimis distinctionem quandam de modis corruptionis rerum proponit, quae sic habet. Res corruptibiles, aut proprie & per se corrumpuntur, ut ignorantia scientia adueniente: Scientia namque per obliuionem, aut per accidens ad corruptionem subiecti destruitur, quandoquidem corruptis animalibus corrumpuntur dc . scientia, & sanitas, quae in ipsis erant.Secundo statim haec infert verba . Qua propter, & de anima ratiocinabitur quis utique ex his Si enim est non natura,sed quemadmodum scientia in anima, sic anima in corpore, erit utique ipsius, α alia corruptio praeter corruptionem, quae corrumpituz

84쪽

ro Philosephia praestantia

corrupto corpore. Ecce dicunt Alexandrei, ex isto loco patet, Ari stotelem velle, animam corrumpi,siue perse,siue per Iunia accidens. Quo ad rationes, prima ita formatur. Si intelli Um gere'phantasia,idest phantasiari; aut non sine phantasia, risiis, fri non contingit sine corpore esse s Vt primo de anima contexisma ratio tu Xij. ab Aristotele dicitur. Sed intelligere non est sine phantasia , sicuti tertio de Anima declaratur. Ergo intelligere sine corpore minime est, & exeonsequenti neque ipse intellectus intelligens. Ergo corpore corrupto,pariter ille corruma. Ratio. Pitur. Secunda horum philosophantium ratio sit haec. Nullum eternum est pars compositi corruptibilis: quia ς ternum aeterno debet coherere: nam impossibile est aliter fieri, primo caeli contextu xxij. Sed anima nostra est pars nostri, qui corruptibiles sumus,quemadmodum & generabiles fuimus.

Ratio. ergo anima nostra non est aeterna . Tertia argumentatio est

Alexandri in sua paraphrasi de anima, quς ita componitur. Nulla forma separari potest ab eo, cuius est forma. sed anima nostra quo ad omnes eius facultates est sorma huius corporis naturalis organici. ergo anima nostra penitus a corpore isto inseparabilis est. α ita eo corrupto, etiam ipsa esset, desinit. Talptas calumniae pates, ct animam nostram immo talem esse demonstratur. C .X LV I. π Ppositam sententiam supra statuimus cum Aristot le, Platone, Theophrasto, ac caeteri S Graeci S, excepto dumtaxat Alexandro; quam fortissimis muniuimus argumentationibus, nempe quibus addimus modo hanc. Aut

AH a anima nostra respectu Dei consideratur, aut ad caeteras ani- immorta mas inferiorum viventium refertur ι aut ad se ipsam com--, a Parana partem intelligentem cum in serioribus, quae mini-

νυν Fri me intelligunt. At ea quomodocunque consideretur, im-- rario mortalis, ac diuina existit, & remanet corrupto corporc.&ita opinio opposita penitus falsa, tum etiam impia deprae hendu

85쪽

ac defensio a calumniis. 7s

henditur. Primum id ex parte Dei liquet : quia si anima so- tarteret 'mortalis,boni a Deo minime remunerabuntur, neu ue

mali paena assicerentur. Sed haec diuinae prouidentiae, & tu' iis aisistitiae repugnant, & absurda sunt. ergo iniustum, & absur- me pro- dum est arbitrari animam nostram esse mortalem, quin imor' pium, ac iustum est credere sententiam oppositam, hoc est, eam esse immortalem. Haec ratio est Ammoni j in Commentarijs suis in caput de Relativis. Ratiocinium aliud a Nilo in suo libello de Ratiocinationibus ita formatur. Si Deus.Rati est bonus, bene facere debet ijs, qui in hac vita recte se gesserunt. Quod si id agat, quod aequitas postulat, dubio procul anima nostra immortalis est, Atqui Deus est bonus, bo- ' na igitur ijs elargitur, qui in hac vita recte operati sunt. Vnde sequitur, animam nostram corrupto corpore, remanere. Ex parte vero aliarum animarum aliorum Viventium gae fisis. inferiorum idem probatur: quia si anima nostra, quemad- animara modum , & anima illorum materialis, & corruptibilis exi- 'strastris steret; praeterquam quod homo,qui praestantissimus omni u 'ρο '

horum est viventium, inst licior caeteris existeret ob tot gene mam nora malorum, quibus quotidie angetur;etiam eius anima di/ φuino cultui dedita minime dignosceretur, quemadmodum nec animae aliorum viventium: nec honore inflammaretur ur. ad bene agendum, sicuti nec aliae accenduntur. At hec falsa sunt,ergo falsum est, animam nostram eiusdem conditionis ,& generis esse mortalium; cuiusmodi visuntur animae .caeterorum viventium . Postremo si in nobis inter se partes tiast animae materialcs, & immateriales conferantur, idem de-piaretur monstrabitur hoc pacto. Si pars rationalis, & intelligens materialis, & corruptibilis foret,ea curaret solummodo b hz' .anutu corporis. Verum pars rationalis , & intelligens bonu caruis in corporis primo minime curat,sed proprium,quod in virtutibus, & scienti js consistit;& repugnat inferioribus a delecta-z iii tione sensus ultro se ipsam retrahens propter delectationeSt. is tam e proprias dc sinceras. ergo proprium esse sine corpore habet, in k a &itap Uct

86쪽

rs Philosophia praestantia

i , di ita immortalis existit. Firmissime igitur cum philosophi,

α cum fide animae nostrae immortalitas sustinenda venit, qua simul diuina iustitia, ac bonitas defenditur nec non hominis praestantia super omnibus viventibus inferioribus homini deseruientibus. Ad haec ita noster intellectus supra cae-

teras eius potestates eminet. Rationes detractorum dissoluuntur, ct authoritates illorum

explan antur. Cap. X LVII.

A eterum ad ea,quae in contrarium adducta sunt ab Alexandreis,facile est respondere. Ad primam authorita-mam μη tem, cum dicebatur. Intellectio laeditur a materia, sicut βρρο - aegritudinem: ergo materialis est . dico id verum esse, si

per se,ut operatio communis animae, & corporis laederetur.

Atqui laeditur per accidens ad laesionem sensus alicuius, aut spiritus sensui deseruientis, teste eodem Aristotele primo de Anima contextu lxvi. ipsum autem intelligere impassibile is sicis est: Ad secundam authoritatem textu XX. temj dei Anima a m dicendum est imprimis, quod illa particula exclusiva solus, - - non excludit intellectum potestatis ; quoniam Aristoteles ita sibi ipsi repugnaret: tum quia in contextu vij. probaue-

. . . rat intellectum possibilem organicum non esse & ita separabilem: tum quia ex huius leparabilitate, arguendo a minori ad maius, concludit etiam agentem separabilem esse in contextu xix: quia si ille , ergo tanto magis iste, cum illeo sit patiens, & hic agens, & agens praestantius patiente exi-- stat. Excludit ergo sensum cum caeteris inferioribus, & or- ganicis facultatibus. Secundo dico Aristotelem in contextu xx. per passivum intellectum non intelligere intellectum potestatis:tum quia iam supra probauerat, eum esse non organicum ,& secundo degeneratione animalium extrinsecus accedere , & esse immortalem: tum etiam quia passivus intellectus, sine quo ni hil intelligit, est intellectus potesta tis, non autem intellectus agens, alioquin etiam iste alio in-

87쪽

tellectu agente indigeret. Itaque per passivum intellectum,

opus est cum reliquis Graecis, &cum Diuo Thoma exponere phantasiam, quae Ob aliquas similitudines cum intellectu, pariter intellectus ab antiquis dicebatur, de ab Aristote- Ie passivus intellectus nominatur hoc in loco. Ad tertiam, Ad tre .& vltimam authoritatem dicatur. A ristotelem loqui de anima quoad sensum,in quo scientia eadem est, sed rerum in 'Particulari; non autem quo ad intellectum, ubi scientia alio modo est,in uniuersali videlicet , alioquin sibi ipsi, & veritati , & rationi repugnaret. Ad primam argumentationem Ad pr dico imprimis quo ad intellectionem phantasmatum intelligere , non tamen sine corpore, cum imaginari pertineat ad imaginatricem facultatem , quae virtus in corpore existit, At quo ad intellectionem omnino Propriam, qua diuina

quandoque intelligere valet, aut cum corpore, aut sine corpore existens. sic remanet sine corpore. Secundo dico quatenus ex hoc,quod intellectus per accidens intelligit cum virtute sensitiva, quς virtus i ncorpore est, A ristotelem col-bgere intellectum per se extrinsecus accedere,& esse immorditatem secundo de generatione animalium capite tertio: quia

si per accidens, id est per aliud, nempe per sensus intelligit, non sine corpore . & per accidens praesupponit id, quod per se est . Ergo intellectus sua natura sine corpore intelligit αsine corpore e tapotest. Ita nimirum secundo Physicorum contextu lxvi. arguit . si caelestia a fortuna & a casu sunt, quς cauta per accidens existunt; & causae per accidens causis per se posteriores sunt. ergo prius a natura, vel ab intellectu reguntur & sunt. quae causae per se dicuntur. Similiter in libris de Cano ex hoc,quod elementa motu pr ter natura ad loca opposita mouentur, ut grauia sursum, cu proijciuntur , & leuia deorsum . Quae vero preter naturam, ea quae secundum naturam sunt, praesupponunt. concludit per sograuia prius motu naturali deorsum moueri, & leuia sut-

sum . Per se igitur ex intellectione, quae per phantasmata fit

88쪽

ys Philosephia prastantia

intellectum non sine corpore e sse concludit; ex accedente autem, & con notato, ut operationem Omnino propriam con-

notat, sic intellectum a corpore este separabilem, inferri po- - δερῶ test . Ad secundum argumentum dupliciter responderi podam ra. test. Primo quidem reflectendo ipsium hoc pacto. Nulluni Πως - sternum pars compositi corruptibilis est, sed materia prima , . Rup eae Aristotelis sententia primo Physicorum contextu ga. μ. aeterna est, ergo materia prima ex Aristotelis sententia non erit pars compositi corruptibilis. quod eius doctrinae adue fatur in contextu 64 .& 6s. Soluant igitur Alexandrei hoc argumetum, & nos illorum ratiocinia pariter dissolvemus. Lyclois Secudo uero dicimus, immortale immortali essς coniungensio. dum; sicut corruptibile corruptibili, quando composita sunt extrema; aut scilicet penitus aeterna,ut orbes cum intelligenetijs,aut penitus corruptibilia,ut haec inferiora omnia ι excepto homine; qui cum compositum medium per participationem extremorum esse debui siet; ut omne genus entis inmundo esset;& ut a Deo esse & uiuere omnibus tribueretur,

& non solum penitus aeternis, ae penitus corruptibilibus a Verum etiacoposito partim corruptibili, &partim aeterno3 corruptibili quide quantum ad corpus; aeterno aute quoad animam. Postremo ad argumentu Alexandri duo dicenda sunt, quorum primu sit istud, scilicet Aristotele in contextu dii. Secundo de anima nos edocere; quid ex illa prima animqdefinitione colligatur, & quid ci non repugnet, & tertio quod nondum ex illa pateat, colligi quidem animam non separari a corpore; aut partes quasdam ipsius, si anima partibilis natura est. Nihil prohibere vero secundum quosdam

eam a corpore separari: propterea quod nullius corporis agnoscatur actus. De tertio dicit. Amplius autem in manifestum, si sit corporis actus anima ,sicut nauta nauis. Aristoteles igitur notat, ex illa defintione non esse concluden dum de anima quo ad omnes citis partes ipsam a corpore

inleparabilem esse: secundum, quod dicendum est pro argu

89쪽

ae defensio a calumniis. 7 s

mentationis Alexandri dissolutione,sit istud. formam esse in duplici differentia;aliam quidem, quae penitus de potentia materiae educitur, sicuti forma elementi, lapidis, Plan-tς , & bruti. Hae omn*unateriales sunt, & partibiles,idq;

Partitione materiae, cum a materia non separentur sine illarum destructione. Aliam vero, quae separabilis est; ut intellectus noster possibilis, ut loco saepius citato secundo de Generatione animalium demonstratione sumpta a propria&separata operatione concludebatur. Nec potest dici eo in loco Aristotelem intelligere de intellectu agente: propterea quod loquatur ibi de partibus animae , non autem de intellectu agente; qui apud Alexandreos est ipsa prima causa. Additur,quod fuis set diminutus, nullam intellectus potestatis mentionem faciens. Anima itaque nostra intellectiva,si

consideretur quo ad eius operationes Omnes, nempe quate nus nonnumquam organicae sunt, mediate, vel immedia-te,tum inseparabilis videtur a corpore. Sin aute quo ad Operationem omnino propriam & intellectui per se competente hoc pacto superest,corrupto quantumuiS corpore. EXempli gratia proponatur haec similitudo. Nauta si consideretur quo ad operationes ei communes cum Naui, dubio proculeas absq; naui peragere non potest; quo autem ad propria eiusdem opera . secundum hunc considerandi modum, nauta cum existere, vel seclusa naui, tum operari potest 3 Sed dicet aliquis. Quaelibet intelligentia duas habet operati

DeS, alteram tum orbi suo communem, scilicet, ut illum in circulum moueat, alteram vero propriam, scilicet intelligere : cum alioqui semper orbi coniuncta sit. Ergo tanto magis anima nostra cum corpore nostro perpetuo manebit. Quin etiam cae orbium intelligentiae fortassis anima nostra fuerint in eliciores: quandoquidem ab orbe numquam liberentur I a corpore vero nostram animam aliquando im-naunem esse contingat. Ad obiectionem huiusmodi dicendum est,nullius eam esse roboris. Primo quia quaelibet in

90쪽

go Philos bia prasiantia

telligentia simul cum suo orbe de numero uniuersalium causarum est, & ita si haec mediante motu sui orbis, & luminis operari debet , impossibile est eam ab orbe separari. Verum animae nostrae tamquam singulares Gla numero disserentes sub eadem specie aci uniuersi conseruationem,uelut uniue sales causae & per se, nequaquam faciunt per accidens ad conseruationem speciei, cum particularis unus homo gignat alterum, & ita qui genuit non est amplius ad confer uationem speciei necessarius: quia supersunt alij homines intelligentes cum corpore;etiam si priores sine corpore alia vita intellectiva vivant. Secundo quia non ob hoc intelli- rum gentia infoelicior, aut minus Delix est anima nostra, quod illa in mouendo suum orbem non distrahant a sua propria operatione ubi ab intellectione beatifica, sicut euenit intellectivo nostro, qui a corpore, & a sensu impeditur .

Duae calumnia ad animam nostram pertinentes propo nuntur Ursuis rationibus confirmantur p. XLVIII

R Eliqua duo ad animam nostram eodem pacto pertia

nentia sunt haec, quia secundum fidem beatitudo nostra censetur unica, quae nimirum in intellectione simul, Mamore Dei , eius': fruitione consistit, quippe quam non in hac, sed in altera vita mediante diuina gratia consequi va- Iemus . Atqui secundum Philosophos 1 licitas nostra duplex est, quarum altera activa dicitur: propterea quod in recta actione consistere videatur, quemadmodum ab Arist tele primo de moribus ad Nichomacum demonstratum est . quae quidem actio recta virtute duce sit, ut ibidem ab Aristotelestatuitur. Virtute etenim recte utimur diuiti js,fanitate, & caeteris bonis. Huiuscemodi porro foelicitas consistere dicitur in cognitione rerum,atq; boniS fortunae;quemadmodum Plato in Mennone, vel de virtute sub personae

SEARCH

MENU NAVIGATION