Francisci Verini Secundi ... Liber. In quo à calumnijs detractorum philosophia defenditur, & eius praestantia demonstratur. A Nicolao Vmbrosio Pisano artium doctore, ob authoris peritissimi amanttssimique sui praeceptoris absentiam in capita distribu

발행: 1586년

분량: 98페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

r, philosophia prasiantia

telligentia, quae a Theologis Angelus nominatur, creare poterit; cum sit etiam Angelus supra artem, & supra naturam . Id quod non modo contra fidem est, verum etiam fieri minime potest: Si enim Angelus ex nihilo res de non esse ad esse deducere posset, cum Deus supra Angelum sit, inde deducitur, Deum eo, quod sit minus quam nihil ,producere,

sed id est impossibile. igitur in producendo cum Dei, tum ωώm, Angeli virtus aequalis fuerit. At qui respondeo, quod quemnis disso admodum si centum homines Nauim trahant, nonaginta μιρ. nouem eam minime trahenti Si his addatur loco centesimi

hominis puer, aut debilis illam minime trahent. Ecce non quilibet virtutis excessus sussicit, sed opus est centesimo ho. mine robusto. Quamobrem simili ratione non satis est vi tus Angeli ad creandum, etiam si eius vis robur tum artifi--- ., cis, tum agentiS naturalis eXcedat, sed opus est virtute infinita in vigore, quae in solo Deo est: si namq; foret in Amgelo virtus eadem, tunc Angelus aequalis Deo foret, & ita Deus minime Deus existeret, & ipse Angelus esset Deus, non Deus,quod contradictionem implicat, & fieri minime potest. Quod autem opus sit in creatione uirtute infinita, stenditur: nam quemadmodum inter pure nihil, & aliquid infinita est proportio, ita infinita uirtus inuigore requiritur, quς aliquid de non ente penitus ad esse hoc aliquid per- ο ις Θρ ducere ualeat. Sed contra rursus nonnulli instant, dicen- f. .hites, In hac responsione,&increatione proprie dictaithfiniata uirtus in uigore in ipso Deo supponitur, quod Aristoteli repugnare uidetur: Si quidem octauo Physicorum ostendat

primum motorem uirtutis finitae existere, cum in tempore moueat Si enim infinitam haberet vim, Cauum in non tempore moueret, quando uirtuS quanto maior tanto uelocius

moueat. Quare si in infinitum sit maior nfinita uelocitate mouebit. Si dicatur infinita uelocitate, sed non ob id in notempore, sed in tempore imperceptibili. contra sic etiam uirtus finita mouere posset, & ita tantum posset quantum

72쪽

ae defensio a calumniis II

virtus infinita, & tantum minor, quantum maior in infinitum . Ad hanc argumentationem dicendum est, mouens .esse in duplici disserentia. Aliud quidem mouet naturaliter, ut haec mouentia inferiora, quae integra illorum potestate, totisq; viribus mouent. Aliud vero libere intellectu, dc u luntate, ut Deus,& homo. Huiuscemodi ab illo distinguumtur, quia haec non quantum possunt. sed quantum Volunt, mouent. Exempligratia potest quis aliquem ante se existentem mouere leuiter , 'ut ipsum a se remoueat, & potest vehementissime, ita ut ad terram illum proijciat. Ita Deus mouet quantum uult Caelum, &. non tota sui potetia. Quare cum cius uoluntas optima sit, idcirco non quanta potest, sed quantum expedit ijs inferioribus lumine,& motu guber nandiS, atq, conservandis caelum mouet. Itaq; ratio Aristotelis concludebat, si Deus naturali modo,& uniuersa eius potestate in mouendo uteretur. Contra rursus instant aliqui duplici ratione arguentes. Altera ducendo ad inconueniens, de altera directe concludente. Illa porro, quae ad

inconueniens deducit, huiuscemodi est; quia si Deus infiniti vigoris sit, & eo, infinito non utitur in mouendo, sequitur quod frustra sit eius infinita uirtus, quod absurdum est .ergo in Deo infinitam esse uirtutem in uigore non est dicendum. Altera ratiocinatio, quae dilecte concludit, sic habet. Si Dei scientia finita est, eius quoque potentia finita erit, si quideaequalia in Deo comperiantur scientia, potentia,& bonitas. At scientia Dei finita est: nam est causa rerum uniuersalium quae finitae sunt alioquin inter illa ordo nusquam esset. Qua quam finita uisitur Dei scientia quatenus lingularium est. Haec uero secundum fidem finita sunt, cum Mundus defice-ie dcbeat. Secundum Platonem autem, de Aristotelem, qui

eum numquam interiturum, nec incepisse Mundum credui,

singularia sunt infinita successione . Proinde secundum fide etiam ex singulatibus numero finitis in Deo intelligibiliter

existentibus,&unde haec realiter procedunt. Deus finitar,& non

73쪽

ac defensio a calumniis. G

stari, non autem ex numero finito rerum ad extra existenti ii, quae in Deo intelligibilitet sunt. Theologice potest dici Deum scire infinita, & infinitas species posse creare eX parte suae potentiς abit ut e consideratae . sed respectu suς potentis, & scientiat, ut referuntur ad res creatas videntur finitae.

' i Philosophiae ac Theologiae in quibus disserant, o quaedam

problemata ad mundi creationem continentia 2 di luuntur. χ' p. XXXIX.

EX omnibus ijs patere arbitror iniuste reprehendi Philo

sophiam, circa creationem, cum ipsa Deum omnia creasseςonfiteatur conformiter doctrinae diuinitus reuelat , ac longe melioris existentis, quam scieti a principiorum,aut conclusionu, quae more sit philosophica. Solum etenim differunt abinuicem Theologia & Philosophia Platonicoru,&Peripateticorum in duobus, quorum unum est quod illa ponit rerum creationem de nouo. In principio, dicit Moses in Genesi, creauit Deus Caelum,& Terram, idest in principio temporis cum tempus esse coepit. Hanc vero ab aeternorem a Deo emanasse asserit, quemadmodum si pes alicuius in arena existens sempiternus foret, semper etiam ibi vestigia relinqueret,& solum pes prior natura ipso vestigio esset. Et quemadmodum apud philosophos Sol perpetuo fuit, &erit, & perpetuo inde emanauit,& effluxit lumen, atq, perpetuo emanabit & effluet, alioquin non vident quo pacto si bonum erat uniuersum creare ab aeterno non sit facta aliqua mutatio in Deo ipso, aut aliquod esset Deum impedies, quin ab aeterno ipsum mundum non procreasset: sed venia digni sunt ipsi Philosophi quia caretes vera Omnino scientia diu moru,diuinitus reuelata, arbitrati sunt de diuinis omniano vere, & copiose ipsorum humana sapientia posse iudicare. Cum vero quaerunt PhiloQphi gentiles de causa quare Deus non ab sterno res creaverit, sed de nouo in principio

74쪽

s . Philosophia prastantia

temporis, respondent nonnulli ex Theologis, quia ipsi ita placuit, & voluntatis diuinae causa non est quaerenda, cum illi soli nota sit. Alij diuinae propterea Deum ab aeterno non procreasse Mundum, ut nobis ex hoc innotesceret, ipsum non naturaliter Mundum produxisse,sicut naturaliter a patre est filius genitus ab aeterno, ab utrisque spiritus processit sanctus, sed libera eius uoluntate quando statuit illum creare Diuus Thomas cuius Doctrina, tum philosophica , tum theologica facilis, exquisita, ac omnino tutissima existit in eXpositione contextus i a. & I3. octaui libri Physicorum dicit'. Si quaeratur cur Deus voluerit Mundum non semper esila sine dubio dicendum quod propter se ipsum, sicut enim Propter seipsum res fecit, ut in eis suae bonitatis similitudo manifestaretur, ita uoluit eas non semperella , ut suasum cientia manifestaret in hoc, quod omnibus alijs non existentibus ipse in se ipso omnem sufficientiam beatitudinis habuit, & uirtutis ad rerum productionem. Et hoc quidem dici potest quantum humana ratio capere potest de diuinisά saluo tamen secreto diuinae sapientiae, quoa a nobis comprς-hendi non potest. Aliud in quo Theologia, ac Philosophia discrepare uidentur pertinet ad finem uniuersi. Theologia etenim uere nobis ostendit tum authoritate divine scripturgium etiam ratione humana idem confirmat omnia quae in Mundo sunt exceptis Angelis,&Dςmonibus animabuS nostris caelo & elementis, quandoque desinere osse, in die uidelicet uniuersalis Iudicij, & ope ipsius ignis: authoritate quidem ut in Epistola secunda Petri Principis Apostolorum

capite tertio,cuius uerba sunt haec. Adueniet autem dies Domini, ut fur, in quo Caeli magno impetu transient elementa uero calore soluentur,terra autem, & quq in ipsa sunt opera eXurentur,remanebunt uero caeli. Elementa, & homines tam boni quam mali. Idem praeterea ratione fulcitur tum quia sicut igne diuini amoris omnia aDeo producta sunt, ita omnia illa, quae beatitudinem aetcrnam participare non pinterunt,

75쪽

terunt, aut diuinae Iustiti ae, & mi seriae igne sensibili, cum sensibilia sint, perire conueniebat, posteaquam omnibus hominibus, qui procreandi erant usum proprium praestauerant: tum etiam, ut uniuersali iudicio in quo finalis se n. tentia omnium terribilissima, terribilibus ardoribus , ac terribilissimo, ut ita loquar, modo destructionis coniuncta videbitur. Verum Philosophantes illi tanquam puri homines, di sine lumine gratiae, & diuinae doctrinae hucusque mente, ec fide non peruenerunt: Qui vero non solum philosophi, verum etiam de numero fidelium sunt, inexcusabiles sunt si illuc quo illi lumine naturae conscendere minime possunt ipsi lumine gratia peruenire nolint recusentque.

2 Tertia calumnia proponitur uis rationibus cor- .lli

TErtius error qui Philosophiae ascribitur similiter ad

Deum ipsum Deorum,& causam causarum & bonitatem bonitatum pertinet. Huius etenim facultatis sectatores Deum hominis &humanarum rerum prouidentiam habere negant, qua sententiam non minus profecto falsam, qua impiam huiuscemodi apparentibus rationibus confirmare nituntur, quarum una est haec. Quemadmodum rerum vilium non conuenit Regi apud nos prouidentiam habere, sic nec Regi Regum . At homo, dcres humanae viles sunt respectu illius, ergo i pse habere hominis de rerum humanarum prouidentiam minime congruit. Altera sit ista. Si Deus hominibus prouideret, ira afficeretur cum mali bonis iniuriam faciunt, ut par est, de ita eius vita cum molestia continuo essetat eius vita ab omni molestia, utpote Omnino Delix, longe abest. ergo Deus nostri curam nullam habet. Tertia, ac postrema huiuscemodi esse videtur. Si Deus hominum sollecitudinem haberet, non permitteret iniustos omni bonorum genere abundare, ut sanitate, rerum copia,

76쪽

ns Philosophia prassantia

& honoribus, iustos autem e contra aegrotare, sperni , α pauperie premi: aut mala,d iniustaesiet eius prouid entia. Adducra calumnia explodituro rationes illius pulcherrime

diluuntur. Cap. LX LI.

VT ergo philosbphia ab huiusmodi falso erimine defen

datur ad rationes in oppositum adductas responden-

Dissolu- dum est. Ad primam itaque imprimisi negandum est homi-2 iis , nςm rem vilem eXMere, nam praeterquam quod omnium animalium, quae apud nos sunt praestantissimum est, cum parte animae diuina , & immortali, scilicet intellectu, quo intelligit, & sapit praeditus sit, insuper solus Deum c

RU'U. lit. Obiecto secundo sic occurrimus , omnia a Deo reguntur Ita, ut ex causis determinatis debito ordine fiant, & consesea --. uentur, & haec homini inseruiunt,quando quodlibet ex illis homini aliquem usum praestet, ergo tanto magis DeuS h minis curam habet. Quod si omnia sensibilia corpori humano deseruiunt, ita disponente Deo, quanto magis etiam animae inseruire debent,ut inde occasioneni sumamus eam a viiijs purgare, & virtutibus omnibus exornare, simul ac diuina pictate quemadmodum superius declaratum fuit. Ai Tertio dicendum est, hominem vile quid existere, si eum cum Deo conferamus ut ens est: at si cum illo comparetur, ut est illius opus & filius, cum eo cognitionem habens animae dubio procul. adeo vilis minime censeri debet, sed n

re bilis, ac Deo gratus homo , quemadmodum, & proprij selij non solum nobis, sed etiam brutis chari visuntur. Ad vim

argumenti negatur similitudo,quia Deus in prouidendo nobiS,aut caeteris rebus non distrahitur vi Rex, a sua beata vi ta, & a cogitationibus grauioribus. Neque cum labore, ut ReX apud nos, res uniuersi gubernat, cum immaterialis Gistat, &ab omni contrarietate remotus. Ad secundam Rrgumentationem dicatur, Deum non commoueri affecti . l , I busti

77쪽

ae defensio a calumn se. tosit

hus, ut nos I cum affectus, ut irasci timere, odire, dc huius,

modi animae, dccorpori communes sint, ut primo de Anima Contextu xiiij. ab Aristotele demonstratur Deus nam Npurus intellectus est, de ita non remouetur a sua beatitudi

ne. Quod si dicatur. In diuinis litteris mentio fit irae Dei demisericordiae, respondent, dc optime ipsi Theoloni, similitudine operationum intelligi hos affectus ostendi in ipso Deo , quia facit opera irae, aut misericordiς , & non quia Proprie neo sit tale quippiam sverbi gratia molestia aDificiatur. Ad tertium , & vltimum argumentum tripliciter responderi potest, dc optime, Primo quidem, si dicatur De- istis. licitatem in sanitate, diuitijs, & honoribus, & ali js huiuscemodi minime consistere, sed in vivendo secundum rectam rationem & pro copia, aut paucitate huiuscemodi bonorum semper illis recte utendo, ut iusti faciunt, iniusti uero contra quod male , intalices, & miseri sunt, etiam si uideantur esie faelices, dc cum prosperitate fortunς . Secundo di-cendum est infirmitatem, pauptrtatem, vilipendium, d alia huiuscemodi, quς mala communiter dicuntur aegroqtantibus aegritudini animi remedia esse ut ab ea liberentur, dc bona a Deo recipiant. Etenim qui sanitate animae ualent ad uirtutum exercitium, puta fortitudinis , dc magnanimitatis propensi cernuntur . Bona iustis a Deo si quandoque tribuuntur, id fit ut illis recte utantur sui, dc aliorum gratia. Iniustis uero condonantur, dc prauis ad ultionem, dc Poenam, Nam auari toto uitae tempore circa lucra laboranteS, cum anxietate, uigilijs, ac formidine semper adiuncta ianullum usum, nullamque delectationem e pecunijs capi sit, 'Et quaenam hac fuerit poena iusta magiS, & urbanior r Om. ... amitto de industria quod multi a luxu ob diuitias interficiuntur. Hisce duobus modis Philosophia in sui di sensionem nostertio argumento respondere docet. Modum denique tertiurespondendi Sancta Mater Ecclesia suorum interuentu Do ctorum nobis indicat, qui talis ubique praedicatur. Deus ita . I a nobis

78쪽

AEI Philosophia prasianua

nobis prouidet, ut his qui bona receperunt in hae uita , de minime recte,& pie eis usus sit, infinitam eius bonitatem offendens.sempiternis poenis sensus, & intellectus plectantur. His uero qui huiuscemodi bonis reuera caruerunt, aut salintem quo ad affectum, aeternam largitur beatitudinem. Ex his igitur patet falso philosophiam incusari nempe quod ipsam Deo prouidentiam neget quando potius cum fide conueniat, ac Deum hominum curam habere diligenter. & exisquisite doceat, diligentissime uero statuitur atq; ostenditur

ab ipsis Theologis.

Calumniae pertinentes ad Angelos o Zemones proponuntur

se suis rationίbus fulsitae in quibus philosephiam

Theologiae oppugnatricem garrIunt. p. XLII.

CIrca Angelos etiam uidetur aberrare Philo phia, de

praecipue Peripatetica; primo quidem quia solum tot numero illos esse statuit, quot Astronomia antiqui orbes adinvenerunt, quibus Aristoteles ipse nonnullos addit , ita ut omnes quinquaginta quinque tantum sint. Atqui secundum fidem multo plures 1unt. Christus namque Iesus captus , ut crucifigeretur, inter c teras rationes quibus Petro Apostolo persuadet ne pro sui defensione dimicet una est haec, quia si resistendum esset rogaret patrem & exhiberet illi plusquam duodecim legiones' Angelorum; legio vero una, ut Theologi dicunt sex milia sexcentos sexaginta sex s.h..ilis Angelos continet. Secundo errant Philolphi tam Platoni. .altim ci, quam Peripatetici, quia si materia principium est,& cau- tua. O unde omnia mala procedunt, A ngeli vero a materia omnes aequaliter immunes sunt & immobiles ergo apud eos Angeli peccare non possunt, & ita non videntur posse reddere ullo unquam pacto rationem cur aliqui sint boni Angeli, aliqui mali, sicuti fides catholica secundum quam ominms creatura cum dono libertatis creata est, potest naturali

e ter

79쪽

Re defensio a calumni f. Ο

lar ad bonum,& ad malum se vertere, ut de Angelis. Quod malum scelusque patrare queant patet, quia simul cum lucifero ceciderunt,& ex bonis, ac rustis, qui cum Deo manserunt eo foeliciter in aeternum fruuntur. Tertia reprehen nisi. sio sit haec, quia Aristoteles qui Philosophorum PrincepS ab calon Alexandro, & ab Auerroe existimatur, videtur Daemones η - qui a Theologis Angeli impuri, & mendaces dicuntur negare, tum quia secundum ipsum anima actus corporis simplicis elementi esse non potest, sed organici, Daemones autem apud Platonicos animae sunt intelligetes in medio constitutae inter Deos. idest substantias separatas , & animas

nostraS cum corpore aereos tum etiam quia Daemonum

opera admirabilia Aristoteles non in ipsos Daemones, sed in humorem melancholicu, ut apud ipsum in libro de diuinatione per somnia videre est, tamquam in huiuscemodi operum admirabilium propriam causam reducere videtur.

I Lapsu calumniarum ad Angelos pertinentium praecepst ostenditur. Cap. XLIII. i

VT itaque Philosephiam circa angelos, ac daemones non ita ex professis, & de industria errare, ut illi pas

sim imponunt ; Ad ea quae in contrarium adducta sunt re spondendum est. Et ante omnia quantum ad numerum Angelorum, & Daemonum secundum fidem & rei veritate' a ea uis longe plures sunt, quam numeruS corporum caelestium exi- madentistat. Ex ijs praeterea nouem chori componuntur qui ad tres Hierarchias reducuntur a Dionysio Areopagita, & a caele Vris Theologis ita, ut quaelibet Hierarchia ex tribus choris Angelorum constituatur, quae triplex Hierarchiarum distinctio, quoniam omnia quae fiunt in creaturis ministrantur per Angelos, quippe quorum aliqui rationes accipiunt in ipso Deo, & sunt primi tres ordines, alii rationes sumunt in caulis uniuersalibus,& hi chori secundae Hierar.

80쪽

r, philo Ophia praestantia

chit sunt descendendo.Tertio alij rationem sumunt in pro. Priis affectibus , & hi tres vltimi Chori ad tertiam, di viti

mam Hierarchiam pertinent, quemadmodum praeclare dicitur,& exponitur a Diuo Thoma in Commentarijs suis in Epistolam Pauli ad Ephesios in lectione septima. Quare vero diuersis nominibus Angeli in diuersis Choris existenti, hus diuersis nominibus appellentur declaratur ab eodem Diuo Thoma, & ratio assignatur. hoc supposito Platonicorum principio,omne quod alicui co uenit tripliciter conuenire potest, aut essentialiter, aut participatiue, aut causaliter , ut videri potest, & intelligi a quolibet in Comenta xijs eiusdem Diui Thomae in Epistola Pauli ad Colossenses in lectione quarta, Vnde etiam patet Philosophiam Platonicam ad rationem nominum Hierarchiarum, seu Angeritorum cuiuslibet Chori assignandam, ac intelligendam maxime conferre. Quantum uero ad determinationem Aristotelis denumero Angelorum secundum numerum Orbium

cslestium dici potest, quod eius ratio de numero Angelorumouentium orbes concludit probabiliter , non autem denumero Angelorum simpliciter, & quo ad numerum intel- Iectionum,quas Aristoteles compraenendere no potuit cum

sensum lateant, & cum in hac uita sumus non sine sensu intelligere possumus,pro defensione Aristotelis inlii per dici potest ipsum fateri se probabiliter numerum illarum substa tiarum ostendi 1le. Id quod ea uerba palam indicant, quae, Paulopost intulit in g. contextu, dicens. Quod enim neces sarium est relinquatur potentioribus dicendum , fortassis intelligens diuinos homines, aut Christum ipsum , qui suo tempore expectabatur. In hunc sensum etiam locus ille Platonis in illo libro, qui dicitur ciuilis, ubi de Regno a Marsilio Ficino,& ab Aenea Platonico exponi uidetur, ubi Plato cum locutus fuisset de primis hominibus ex terra genitis, cide illorum uita foetici sub Saturno, idest de uita contempla tiua, & paucis contenta dicit. Sed haec ommittamus donec

z. c. I aliquis

SEARCH

MENU NAVIGATION