장음표시 사용
61쪽
ptari', hi Platone videlicet . ac Aristotele, ex quibus oppo
situm elicitur. Deinde argumentationibus in contrarium adductis faciendum est fatis. Quantum ad Platonem attinet ipse confitetur x. de legibus Deos omnia cognoscere, nihilisque eos effugere posse eorum, quae aut senta. aut intellectu percipiuntur a nobis, nec obstat si dicatur Platonem coin loco tamquam legalem philosophum verba fecisse,ut populis persuadendo uidelicet huiuscemodi sententiam ipsi promptiores forent ad leges obseruadas timore diuinae Prodentiae, de Iustitiae, sed reuera Platonem eundem ita non sensisse, non ualet inquam, non ualet haec impiorum euasio, siue iuga turpis, propterea quod si Deus rerum omnium se, cundum Platonem opifex est, dc recta ratione res fabricatae sunt , sicut artificiosa ab excellenti Artifice, ergo medianis illarum scientia, nam alioquin, aut praue se haberent, a casu , de fortuna ita essent. At casus est causa per acciden atque fortuna quae causas per se praesupponunt nempe naturam , ac intellectum. Ergo primum a natura, vel ab intellectu . Non a natura, quod haec ab intellectu dirigatur. Igitur ab intellectu Dei sciente rerum rationeS. Quantum uero
ad Aristotelem attinet ipse imprimis pro incouenieti habet aduersus Empedoclem primo debAnima , Deum pauciora intelligere, quam nos intelligamus.Secundo si Deus ex Aristotelis sententia seipsum intelligit aut seipsum tantum, ut
Deus, aut ut causam primam omnium efficientem . formalem , dc finalem. Si primo modo, ergo imperfecte se intelligit. Si etiam secundo modo, igitur in relatione ad causata, dc sic intelligens unum relativorum intelligit & aliud. Ergo etia alia Deus ipse intelligit. Tertio xij. MetaphyS. contextu ra XX; secundum Alexandri diuisionem. Bonum Vniuersi duplex est, quemadmodum , dc bonum ipsius exercitus: Huius etenim bonum unum est ipse Dux, aliud est ordo ., qui ab ordine in animo Ducis existente dependet. ita
nimirum uniuersi bonum est ipse Usus dc ordo qui ab ordi-
62쪽
ne intelligibiliter in Deo regitur . Si ergo secundum Aristo. telem in Deo est ordo intelligibiliter, ordo est rerum ordinabiliu ordo,sequitur quod modo intelligibili etiam res ipset
in eo existant. Α t quia dicent hic ha r, i Deum solum, ne tibi pe res uniuersabiter intelligere, proptetea ostedo ipsumteti singulares res cognoscere,quia Deus cxi sit maxime in actu, cuiusmodi etiam scientia singularium est, propterea Deus potius in singulari res cognoscit. Vt hac ratione concludit AverroeSin 1exta disputatiooe aduersu s Alga Zelem, dicens, scientiam Dei magis esse similem scientiae indiuiduali qua imstientiae uniueriali, quod etiam operati0ni Dei erga haec c gruit. Cum enim operatio eius circa singularia siit, ut singularis circulatio, & illuminatio, &conseruatio etiam rerum singularium , &. omnia liqc recte se habeant, sequitur quod a cognoscente Deo sint. Itaquς sub qu*cunque ratione Deu spectetur ipse omnia cognoscere conuςnit'. . ammi librὶOiri. b 'ni t l Ha oti a -In ita etra rnm rationi V radisitus bulli
M Odo consequens est ut rationibus in contrariu adductis respondeatur. Ad primam itaque dicatur, scientia Dei prae caeteris a nostra. disterre, quia nostra est causata rebus , scientia vero Dei. minimq, sed ipsa rerum causa est, ac dum se ipso intelliget te intelligit eius entitatem, Sc boni tatem sub diuersis quoque gradibus potest alijs communicari clarius, &obscurius, & ita cum scientia Dei non pendeat ut nostra a rebus, propterea non vilescit. Aristoteles igitur non negabat Deum alia intelligere, sed modum scilicet, non ut nos. Ad secundam est dicendum, imprimis scientiam&praescientiam Dei non imponere necessitatem rebus futuris; quemadmodum enim homo in Turri existens praeuidet limminem euntem in desertum a latronibus occidendum, cum
alioqui non cogat illum illuc proficisci. Quin imo sedum G a ille
63쪽
ille in desertum tendit, reuerteretur ad locum, unde discesi sit idem existens in Turri praeuideret eumdem saluari, neq; ob hoc cogeret, ipsum regredi, & saluari. Secundo respondendo ad vim argumenti, dico rerum necessitatem duplice esse posse, alteram simpliciter, & absolute, quae rebuS Cominpetit ex illarum principijs necessarias, ac ita necessario pro ἐpriae assectiones, a principijs res subiectas constituentibus fluunt, ut aptitudo ad ridendum in homine ab anima ratio. nati, & hinni bilitas ab anima equi. Alia est necessitas conditionalis, & ex suppositione, ut si canis currit necessario
mouetur,& cum hac necessitate copulatur etiam contingentia, aut libertas. Sane primo modo DeuS necessitatem rebus
minime imponit quando minime sit principium rei compositae constitutivum. Atqui secundo modo necessitatem imponit , & ita si supponitur Deum praescire cum determinatione,filium alicui esse procreandum in utero matris, neces
fario procreabitur. Sed si potest impediri procreatio etiam istud cognostitur a Deo: ita ut ipse intelligat necessario futura, tamqua necessario euenietia,& contingentia, ut cotin
genter. Quod si dicant aduersari j hac solutione no capimus quo pacto alterum salte ex ijs absurdum non sequatur, scilicet, aut scientia Dei esse mutabilem, aut tolli a rebus con tingentiam,& a nobis liberam electionem. Respondendum est, quod si ex hoc inferant. Ergo Deus alia minime intelligit, non tantum impie loquuntur . verum etiam falsa turpiter effutiunt, quemadmodum superius demonstratum fuit a me,tum authoritatibus Platonis, S Aristotelis , & Aue roi S, tum etiam rationibus. Sin autem id dicant. imbecillitatem humani ingeni j,& humanae sapietiae confitentes, vere profecto,& modeste, loquuntur. Plurima sunt enim apud
noS quorum causam numquam cognoscere, nec reddere
ullus ex Philosophantibus potuit, puta qui magnes ferrum trahat, Torpedo manum stupore asticiat, Scamonea bilem ducat, & aliorum huiuscemodi, quae apud nos sunt & sensibus
64쪽
bus unde ortum ducit omnis nostra humana cognitio exposita sint. Quanto minus itaque diuinarum cognitionem asisequi possumus. Prsterea sit pueri cogitationes, di discursus hominum adultoru circa agibilia,minime percipiunt & rationes, neque homines imperiti discursus sapientum & erv. ditorum , tanto minus hi cogitationes Dei, & quo pacto Deus res intelligat intelligere poterut cum longe magis sis' pies a Deo, quo ad praestantiam intelligentiae distent, quam puer a viro, di quam vir imperitus a perito. Ad tertium, αvltimum argumentum, cum dicebatur. Si Deus alia a se ipso intelligeret, aut uniuersaliter, aut stingulariter, imprimis dico cum Averroe loco superius citato in sexta disputatione in Deo esse numerum scibilium,& scientiam Dei numerum scibilium continere, sed longe aliter quam scientia , quq in anima nostra est. Scientia etenim humana d pliciter est multiplicata uno modo secundum numerum scibilium in phantasia existentium quibus res singulariter co-
Enoscuntur, alio pacto secundum numerum specierum mintelligibiliu in intellectu potestatis,quibus speciebus uniuersalia in multis intelligere possumus. At scientia Dei neutro modo ex ijs numerum scibilium continet,sed ibi est numeratio quam compraehendere non potest intellectus noster. nisi intellectus noster idem esset cum intellectu diuino, quod
est falsum, & impossibile quemadmodum dictum est ibi ab
Auerroe. Secundo ad vim argumenti dicendum in eo vitiuesse in diuidendo propterea quod res a Deo neutro modo
eminentiori tamen cognoscuntur, quam per species senii' bilium: Quare concludit argumentatio, cum in ea ab inlut-ficienti partium enumeratione procedatur. Theologi etiam dicunt, in Deo esse rerum omnium Ideas, seu rationeS, aut exemplaria: non quidem, ut species re , & ratione distinctas ab inuicem , & ab essentia Dei, cum Deum actum purum sicuti,&philosophi esse statuant. Sed modo quindam eminentissimo, & inexplicabili: quatenus Deus se ip-
65쪽
sum intelligit in relatione ad alia intelligendo suam diuina
essentiam , & sic diuina essentia rationem Ideae habet, non autem ut eadem diuina essentia ad ipsum Deum refertur quemadmodum vere ac pie determinatum est a Diuo Thoma in prima parte summς inquaestione xv. articulo primo ,& exqui litissime huiuscemodi veritas ibidem defendistur ab ipso Thoma, & Caetano atque exponitur.
Q . I Secunda calumnia in medium adducitur resimul atque i- l rationibusfulcior - p . A Xa VjI . I Ilia. . do Ecunda calumnia quae philosbphiae ascribitur est haecio quod eius sectatores negent, res a Deo ex nihilo fuisse
productas. Plato etenim in Timaeo asserit Deum ex inor' dinatione ad ordinem res ipsas reduxisse. Et ita supponit res confuso modo, & inordinate ab aeterno fuisse, non autem ex nihilo genitas. Aristoteles vero primo Pila sicorum contextu Xxxiiij. inquit omnes naturales philosophos in hac sententia conuenire, quod ex non ente, idest ex nihilo nihil fiat , & inferius tum rationibus ducentibus ad in conuenientia,tum rationibus directe concludentibus in omni re quae fit pr requiri materiam demonstrat. Confirmatur etiam, quia omne quod producendum est, aut motu fit, aut generatione quae motum praesupponit. Motu quidem alterationis circa aliquod unum ex tribus elementis secum dum raritatem,& densitatem,aut circa aliquod medium imter aerem, & aquam,aut inter aerem, & ignem , ut circa vaporem fiebant res secundu Physicos primae sectae. Thales etenim Milesius omnia composita naturalia ex aqua densata, aut rarefacta fieri existimabat, ita ut si quis ipsum interrogasset, quid est terra aut os aut lapis, respondisset esse aquam magis densatam. Diogenes ex aere rarefacto vel densato. Heraclitus ex igne similiter densiori, aut rariori
facto. Sic qui vaporem ponebat ex ipso similiter res fieri
66쪽
eredidit. Inter hos etiam connumeratur Plato ab Aristotele
primo Physicorti xxxij. nisi quod illi duo principia forma,
lia ponebant rarum, & densum,& unum loco materiae: Plato vero e conuerso videtur ponere duo ex parte materiae, claeam duplici nomine appellaret magnum, & paruum, αVnum ex parte formae. Secundum vero Physicos secundae sectae , composita ex pluribus principijs componebantur, quς, aut numero finita erant, ut apud Empedoclem quatuor vocata Elementa , scilicet Ignis, Aer, Aqua, & Terra, ut materialia. Agentia autem dixit esse amicitiam,& li tem , illa quidem congregando huiuscemodi Elementa ea confundebat, & fiebat Chaos. Si vero lis vincebat amicitiam. Separabantur ab inuicem, & constituebatur Mundus. quo ad partes maiores, & simplices, ex quarum particulis amicitia illas confundente & cum temperamento fiebant mixta,& dominante lite destruebantur. Aut principia erantita plura, ut essent numero infinita, quae aut erant eiusdem substantiae, & indivisibilia corpuscula per vacuum vol tantia, &casu ad constitutionem cornpositi concurrebant
solum disserentia figura ordine,& situ, quae fuit opinio Democriti Leucippi, Epicuri, & Lucretij. Aut erant numero, infinita, & in natura disserentia scilicet infinitae partes fiami lares olim in quodam Chaos simul permixtae, & deinde ab intellectu diuino ex illo Chaos segregabatur, & congerie
simul iungebantur ut partes ossis cum olla, parteS carni S cucarne,& ita fiebant partes similares.. Deinceps ex ijs ab eodem intellectu congregatis fiebant mixta organica , Vt corpora plantarum sunt, animalium, & hominis. Demum ex Aristotelis, & aliorum Peripateticae, & tertiae sectae opinione res fiunt generatione, cui annectitur motus alterationis , per quam materia ad nouam formam disponitur. Cum igitur omne quod fit, motu fiat, aut non sine motu& motus sit actus entis mobilis, & inter contraria, quae etiam
in subiecto recipiuntur, inde consequitur, quomodocunqI
67쪽
res fiant, ex materia praeexistente fieri, non autem ex ni hilo.
Iaciuntur fundamenta tria quibus acriter detractorum c lumniae pro explodantur omnia ex nihilo creat uisse quomodo initauendumsit expo- 'nitur. Cap. XX XVII.
VT philosophia ab huiuscemodi maximo errore purgetur, imprimis propono hanc distinctionem generationis rerum de no esse ad esse. alia sine motu est,& a Simplicio octauo Physicorum generatio non temporanea dicitur, pr Pterea quod, cum sine motu sit, qui tempore mensuratur. etiam sine tempore est. Haec eadem ab ali js nonnullis sim, Plex rerum emanatio appellatur,& a Theologis nostris creatio, quae rerum ex nihilo productio est. Alia est gene ratio illi opposita, quae ab eodem Simplicio temporanea dicitur , quia cum motu est, qui tempore mensuratur. Secundum Platonem ,& Aristotelem agens primum generatione no temperanea omnia produxit, sed ab aeterno,quemadmodum ex horum maximorum Philosophorum sentemtia Simplicius, ac Diuus Thomas firmiter tenent, & uti ferius rationibus, hoc idem a me demonstrabitur. Secundo vero modo generatione temporanea res ingenitae omnino sint; licet quoad has inferiores, &iab agentibus secundis post Deum quotidie fiant, ut saltem in uniuersali seruentur. Secundo igitur modo negant naturales philosophi omnes ex nihilo ab agentibus secundis,& modo naturae, quae principium motus est, res produci. Dcinceps id exponere Oportet, in quo sensu cum quaeritur, si aliquid ex nihilo fieri possit, secundum Philosophorum sententiam, id intelligi debeat ,&duobus quidem modis intelligi posse dicendum est. Uno pacto sic quod illa dictio , ex omne genus causae significet, &ita erat sensus; aliquid ex nulla causa fit. Si hoc pacto intelligatur falsum, ac impossibile existit. Quis
68쪽
enim animo capere potest res,prius nullo modo existentes,
per se ipsas de nihilo ad aliquid deductas esse. Secundo aut ex nihilo, itum causam materialem denotat idest cx nulla materia, & istud rursus dupliciter exponi potest, aut respectu omnium creaturarum, sic, ut ex nulla materia constent,
id quod de materialibus falsum est. De immaterialibus, ut
de intelligentijs,& anima nostra verum existit. Haec etenim omnia a Deo ex nihilo creata, vel nulla in eis existente materia fuerunt. At materialia ex nihilo facta dicuntur esse, quia prius materia creata fuit, quae in illorum compositionem limul cum forma substantiali remanent, ut primo Physicorum Ixiiij. ab Aristotele demonstratur. Tertia supposi- Trefiatio sit haec, res a Deo creari,a seipso inquam tantum verum ρομest, sed a se ipso, ut simul cum alijs asentibus operatur,fal- ''sum , & impossibile est. Vtraq; pars huius distinctionis exmox dicendis apparebit. Imprimis itaqi aut horitatibus,secundo rationibus ostendo,omnia a Deo creata fuisse. Prima authoritas in primo Topicorum continetur, ubi Aristoteles, exemplum adducens problematis, quod pro utraq; pa te substineri potest,dicit. Vt virum Mundus aeternus, & ingenitus sit, aut non aeternus, sed genitus: Nam si argumenta
a definitione motus propriae dicti petantur, qui generatione temporaneae connectitur ta teneri poterit, nempe Mundum non fuisse genitum i nec futurum corruptibilem corruptione, quae motum secum habet, ut arguit Aristoteles octauo Physicorum, & primo Caeli. Si vero argumenta a generatione non temporanea accipiantur, ita Mundus genitus a Deo est,& in nihilum verti posset. Secunda authoritas est in primo de Caelo,& est contextu Ioo. ubi inquit Philosophus, a primo communicatum est esse,& viuere omnibus , ijs quidem clarius, ijs autem obscurius. At qui communicare esse, estgignere; quemadmodum habere esse aliunde, generari existit,&si omnibus , ergo etiam Intellia gentijs quae,cum ex nulla materia constent,ex nihilo sint o-ll.: - . H POD
69쪽
portet . Eadem ratione porro, , si omnibus, etiam ipsi materiae primae conueniat id, necessarium est, alioquin materiae esset materia, & sic in infinitum.
Rationibus validissimis confirmatur a Deo omnia fuisse ex Nihilo creata. Cv. XXXVIII.
QVod ad rationes autem attinet, sicut motus, & mutatio cum tempore actus mobilis, aut mobile est, a mo tore existit tertio Physicorum , ita si creatio datur,est actus. N ' eritque in rebus creandis, ut creandae a Creatore. Proinde argumentabor tum a Creatione , tum a Creaturis, tum ab ipso Creatore Deo, ut omnino, & penitus ab ipso Deo omnia fuisse creata, non solum secundum catholicam veritate ostendam, verum etiam ex Aristotelis sententia. Primo ita*i. Ratio. ratiocinor, argumento accepto ab ipsa creatione . Si datur creatio apud nos, quae ab agetibus istis fiat per similitudine, datur etiam creatio rerum ab agente primo, sed antecedens verum est, ergo, & consequens Verum utiq; erit. Quod autecreatio apud nos per similitudinem detur, ostendo: quia formae materiales, quae de potentia materiae ab agentibus de non esse ad esse deducuntur, quasi per creationem fiunt, ut Averroes confitetur xij. Metaphysices ; quod etiam ostendo quia quatenus huiuscemodi formae non latitabant in materia , nec aliquid illarum ibi aderat, dicuntur creatae ; sicuti cum esse desinunt, in nihilum redeunt: quatenus uero ex materia educulatur, & materiam relinquunt non sunt creatae. Ecce igitur quod huiuscemodi formarum productio ab ijs agentibus , partim est creario ,& partim non. Haec a Diuo Thoma concreatio, appellatur; ab Auerroe quasi creatio, ab Aristotele creatio aliquo modo, & secundum quid diceretur . Primum connexum deducitur propterea quod illud
quod est tale per similitudine,praesupponit id, quod propriae ri tale
70쪽
tale est, ut lapides, qui honorantur,ex quibus arae fiunt, sor tunati dicuntur per similitudinem cum hominibus qui honore asciuntur sese contra lapides extra aras, qui pedi bus conculcantur dicuntur infortunati per similuudinem hominum vilium . qui spernuntur, ut secundo Physicorum dictum , ac determinatum est ab Aristotele . Quocirca si in animalibus brutis , &in pueris morum similitudo est, ut octauo de Historia animalium a principio recenset Aristoteles; inde sequitur quod, &. in hominibus usum rationis habentibus mores proprie dicti reperiuntur. Si Phia . loλphantes auxilio theorematum ipsius philosophiae Deu, ac caetera intelligunt, & in recta ipsorum mei gubernatione Deo assimilantur pro viribus, qui Deus proprie, & perfectissime se ipsum & alia non intelliset, atq, gubernabitrSer LCundo arguo ratione a creaturis ipsis petita hunc in modu, Si omnia praeter Deum entitate ,& bonitate participant, igitur ab ipso creata sunt: nam alioquin non penitus entia per participatione forent ; sed reliqua sunt entia per partic, patione , sicuti participantia caliditate a primo calido. ergo Omnia a Deo creata sunt. Tertio dc ultimo ex parte Dei sic sarguitur. Quanto agens est superius, ac praestantius, tanto ς μιε- minus supponit de materia, ut agens naturale, quia superius& praestantius est artifice,ubi artifex in operando supponit materiam, quς ens actu est, ut statuarius lapidem, aut ars: aedificator lateres, lapides, & ligna s naturale agenS materiam. quae ens in potentia existit,praesupponit. Sed Deus naturali agente, dc artifice superior, & praestantior existit, e .go in producendo, supponet id, quod minus quam cias inpotentia, & quam ens in actu sit, id autem est ipsum nihil,
ergo Deus:ex nihilo valet omnia gignere. Hanc tertiam argumentationem nonnulli debilem esse conantur ostendere, imo potius destruere,sic argumentanteS. Si Deus quia naturali agente,& artifice superior & praestantior existit minus e ramateriae supponit, idest, nihil; eadem ratione quisbet m-telligen-