Francisci Verini Secundi ... Liber. In quo à calumnijs detractorum philosophia defenditur, & eius praestantia demonstratur. A Nicolao Vmbrosio Pisano artium doctore, ob authoris peritissimi amanttssimique sui praeceptoris absentiam in capita distribu

발행: 1586년

분량: 98페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ψo . Philosephia prasiantia

. numerorum intelligemus , numeris ignoratis, circa quost arithmetica versatur 3 Praeterea numerinum scientia in cognitionem Dei, & productionis reru nos ducit: nam quem admodum omnes numerorum species ab unitate dependet, ita omnis numerus specierum substantialium a prima Vnitate substantiali ortum ducit. Verum numerus de praedicamento quantitatis existit; quemadmodum & specie; sitorum numerorum sunt. At Deus unitas substantialis, aut potius supersubstantialis est,quemadmodum species rerum substantiae sunt, & licet numerorum unitas praeter numeros non existat, Deus nihilominus praeter speciem, & extra species rerum & substantiarum existit. Ex ijs igiturpatet,

numerorum cognitionem tum ad notitia omnium formarum a prima dependentium conferre, cum etiam ad intelligentiam ipsius primς formae, quae est Deus benedictus.

. Geometriam ad amm.e cr Dei, ct aliarum formarum cogni- ἐ

ιionem nonparum conducere. Cap. XXVII.

GEometriae simiIiter nonnullae utilitates sunt, quarumluna secundum Platonicos aliquos est illa , quae ex pri- ,Δ f., ma Euclidis in primo Elementorum demonstratione collisemiana. gitur. Quemadmodum etenim super linea recta ope dum rum circulorum se inter secantium triangulus aequilaterus constituitur; ita in corpore humano erectς staturae anima procreatur ope duorum circulorum, videlicet Dei, qui ci culo assimilatur, quo ad intellectionem, & ope Caeli, quod circulare est.Dei quidem beneficio,quo ad eius creationem, Ope vero Caeli, quia eius motu , & lumine virtus horum imsriorum conseruatur , ac dependet. Anima item nostra

quodam pacto ipse triangulo consimilis esse videtur. quia quemadmodum in ipso tres sunt lineae, ita in anima nostra, i, i xyς p rtς , vegetativa, sensitiva, & intellectiva . Secunda .' utilita4 Geometricarum cognitionum est, quia quo pacto in

in eodem

52쪽

ac defensio a calumns': or

eodem animali, & in nobis ea pars animς, quae posterior est ordine compositivo, priores contineat virtute, no autem actu, distincte declaratur per similitudinem, seu exemplum figurarum. Sicuti figurae priores, ut duo trianguli virtute, α nou actu in tetragono sunt, ut ab Aristotele declaratur secundo de Anima contextu 3I. Confert praeterea Geometria philosophis, & theologis simul ad intelligendum, quo . Pacto eadem anima re, & quo ad substantiam sit actus corporis organici . Quantum ad inferiores facultates , & partim etiam quomodo extrinseca, & organica existant. Sicut enim circumferentia circuli, quae linea una existens circularis, respectu spatij interni cocaua est, respectu externi conuexa; ita anima nostra una substantia est, quo ad intellectu quidem, eXtrinseca, quo vero ad alias partes,intrinseca. Hoc admirabili exemplo utitur Aristoteles primo de moribus ad Nichomacum capite ultimo. Quantum ad Deum attinet ilia facilius intelligendum, eadem Geometria multiplice usum tra. Prςitat. Imprimis quidem ope exempli Geometrici com-Prghedimus, quo pacto intellectio Dei circularis existat. Naquemadmodum linea circularis ab eo puncto indivisibili, a quo exoritur. in illud idem, ut in finem terminatur, ita Dei intellectio ab ip met qui indivisibilis omnino est, secundum naturam exoritur, & se intelligendo intelligit etiast, ut causam unde omnia procedunt, & ut finis, ad quem omnia tendunt, amore, & desiderio. Α principio communicatum est elle omnibus & Omnia ab illo , ut ab amato, &desiderato mouentur. Secundo exemplo Geometrico intel- ιν digere valemus, tum quo pacto omnia in Deo sint indiuisi-αι.

biliter, & sub una natura indivisibili , & extra quaedam di- uisibilia sint. & quedam indivisibilia : tum etiam quomodo idem met Deus,qui indivisibilis est, & diuisibilia, & indiuisbilia intelligat Nam sicut in circulo ab uno centro indiuisibili lineae omnes procedunt diuisibiles , atque etiam pumeta indivisibilia harum linearum, ita Deus, qui indivisibi-

53쪽

lis est diuisibilia, & materialia produxit, atque etiam indiuisibilia, & immaterialia, a quibus tamquam Dei ministris materialia reguntur, & quemadmodum si centrum circuli se ipsum intelligeret, indivisibili sua natura considerata, ut

causa,& materialium, & immaterialium, nec in intelligendo aut se ipsum, aut alia a rebus externi S, ut nos dependeret. Demum ex definitione corporis,circa quod stereometria vertatur, quod in habendo treS dimensiones perfectum est; Primam, quae longitudo est;mediam, &haec eli latitudo, Multimam, quae protunditaS nominatur, intelligimus rerum

persectionem in tribus constitere , i n principio scilicet, medio. fine. Huic fir, ut intelligamus in Deo optimo, & perfectissimo tria existere admirabiliter , videlicet Omnipotentiam , Summam sapientiam, ac bonitatem. Merito b nitatis caeteris aliquam bonitatis partem elargiri voluit. Be- .d. neficio sapientiae ordine quodam omnia rite disponere sci- uit. Postremo per omnipotentiam omnia. & bona, & bene instituta in lucem prodidit. Ob omnipotentiam magnopere timendus , ob maximam sapientiam praecaeteris venerandus , atque admirandus, ob ian mensam bonitatem ardentissimo amore illi quilibet coniungi debet . ius astronomi.e Fubsidio nos ad intcsigenda catho- Ilica plura adspirare . Cap. X XVIII.

T Ertio loco de astronomi et utilitatibus dicendum est, &

imprimis . Si Caeli enarrant gloriam Dei, id faciunt ut, mill cogniti. Cognoscuntur vero Ope altronomiae ergo A stron ras. mia gloriam, quam C li enarrant, interpretatur. Secundo

a Utili- festorum ordo sanctae Ecclesiae pendet ex litterae dominicalis ' ' Aures numeri, & alioru huiuscemodi notitia est astronomi nil ca. Tertio quo pacto sanctissime. ac Beatissime Pater inter μ' alia praeclarissima opera sua Gregorius xiij. hoc etia agere potuisset,quod fuit a Mense Octobris remouere dieS natura-

54쪽

ac defensio a calumniys. σ3

les decem , ut festum Palchatis resurrectionis Domini nostri

Iesu Christi: Festum Natalis eiusdem. Festum Annunciatio-ms Virginis: Natiuitas sancti Ioannis ita solemnitates aliae Beatae Virginis, sanctorumque Apostolorum, in diebus conuenientibus eueniant, Cuius oppolitum prius accidebat Quo pacto inquam haec correctio ueri potui iset, nisi auxilio

Astronomiae. Scientiam harmonicam nos ad diuin m pietatem excitere. CV . XXIX.

QVarto scientia harmonica. quae proportiones numerorum in vocibus, dc somS contemplatur, praeterquaquod ab ea dependent Mulicae partes , quarum illa, quae Dorica ab A ristotele , & Platone dicebatur, nos ad virtutes prouocat,& praesertim ad diuinam pietatem, qualis illa est, qua modo riclesia utitur , verum etiam nos admonet propterea Deum harmonicis vocibus &sonis laudandum,& colendum esse hac alia ratione, ut testificemur omnibus omnia a Deo harmonicis rationibus procreata fuisse; ut tum Harm pulchritudine diuina participarent, tum etiam, ut eX dele- 'πι-ctatione admirabili facturarum Dei ad diuinam pulchritu- νει --dinem cognostendam, & fruendam admirabilibus volupta versi atibus, & cognitione, & desiderio promoueremur. Hoc forte Plotinus intellexit, cum inquit, unam praecateris viam, & medium ad separata ascendendi , ipsam videlicet Musicam. Horum finium gratia DiuinuS, ac Regius Propheta dicebat. Laudate eum insono Tubς. Laudate eum in Psalterio, & cithara. Quod vero res Vm uersi hammonicis rationibus numerorum fabricats fuerint , praeter rationem adductam ex fine cuius causa accepta est, hac alia confirmari potest: quia si format accidentales ut colores , sapores, & odores, cum Optime se habent, & valde sensibus placent,ex illarum causiS harmonice permixti S resultant. quemadmodum in libro de sensu,& sensibilibus F a Ari-

55쪽

Thilosophia prastantia

Aristoteles confitetur: quanto magis formae ipsie substantiales in materia harmonice disposita sunt; & illa harmonia 3. ratis. cum tollitur a materia derelinquuntur 3 Et si quaelibet sorma substantialis , & eius corpus harmonia quadam a Deo mediantibus causis naturalibus coniunguntur, quanto magis omnes formae, & species simili ratione harmonica Vniuersum ipsum constituunt, ut optimum omnium rerum Productarum exiliat, optimi, & simplicissimi testimonium Ope perspectivae quam plurium veritatum diuina

rum nos cognitIonem acquirere.

Cap. XXX.

Postremo perspectiva etia ipsa diuinis ueritatibus conis

ferre uidetur,primo quia ex triplici modo uidendi,obie- , ctum uidelicet; aut linea recta, ut ea uidentur, quae per idem eis. medium actu illuminatum, & perspicuum ante nos existentia intuemur; aut reflexa, ut cum nos ipsos, aut alia in spe culo videmus; aut linea fracta, ut cum baculum partim in aqua existit, & partim extra aquam 3 quod fractum, seu inclinatum apparet, in conceptum uenimus triplicis uisi nis intellectualis,qua nos, ut Deum uidere possumuS,manu

ducimur. Nam aut intellectione directa , & clara , ut in Patria; aut per speculum, in enigmate, idest per cognitionem Creaturarum obscura,& phantasmataria sui ita loquar)pia, ac uera nihilominus; aut obscura, & aliqua ex parte falsa, qualis fuit intellectio illa qua Gentiles Deum intel-.4i lexerunt diuersis med ijs, suppositionibus interdum falsis utentes. Ergo quatenus a Perspectiva ratio reddetur horum modorum uidendi obiectum sensibile , eatenus admonemur a Theologis, omnium modorum uidendi Deum intelligibi- nata liter assignari posse. Secundo principijs, & rationibus Peria.. spectivae naturalis utitur, cum de Iride loquitur, cuius m minit diuina scriptura, dicens. Iridis apparitionem indiciueste

56쪽

. ac defensio a calumntys. , r

ege pactἱ a Deo seruandi cum hominibus , quod fuerat nou Iridis apte amplius diluuio uniuersali delere homines,& viuentia . Terrae, qui Iris mystice, ut dicunt Theologi, Christum no- si . bis significat, in quo tres sunt substantiae, hoc est diuinitas, A m

anima humana, & corpus humanum, quemadmodum in Iride tres existunt circuli diuersorum caelorum . Et quem' inultis admodum Iris a visibili sole pendet, ita unio illa trium na- re scri turarum ope diuini solis facta est ; & quemadmodum ratio- ῖ - - nibus partim philosopho naturali cognitis , iris, ut naturalis essectus dignoscitur, & partim rationibus perspectivae ut idem iris a lineis visualibus , & radiosis dependet; ita nimirum illa unio super naturalis, &super perspectiva a solo Deo intelligitur, & deinceps ab illis , quibus a Deo lumine gratiae reuelatur. Similitudine Iridis qui unus est, & triplex a nonnullis philosbphis, & catholicis simul aliquomodo mysterium Dei, ut ipse est unus , & trinus, innuitur, quod prae caeteris facit Dantes Aldigherius in suo magno Poemate Chomico in tertia parte in fine.

- Γι Mnam philosephiam praecaeteris philosephiae parti-

ira sus, ad Deum ipsum nos adducere atque premouere . Cap. XXXI.

SEd accedamus iam ad tertiam philosophiae partem,quae

ut omnium aliarum princeps, ac Regina existit, ita Catholicae doctrinae praestantiori, ac eminentiori modo inseruit. Hac etenim scimus, in primis Deum intelligentem esse, Propterea quod,cum prς stantissimum omnium principium 'existat, si intellectio, quae omnium operationum Optima est, illi non conueniret, neq; aliqua alia utique illi competeret, & ita ens poenitus ociosum esset. Secundum eandem χ.V - totam eius substantiam intelleolualem esse, & non ratione alicuius partis, ut nos: alioquin Deus non erit omnino αPoenitus optimus, sed secudum quid, ratione partis si intelligen-

57쪽

is Philosophia prassantia

e . Iigentis , ut nos . Tertio, in seipsum intelligendo beatumesti, non autem in aliqua re externa : tum quia aliquid Deo praestantius foret: Tum etiam quia in Deo esset com positio ipsius mei Dei intelligentis , & obiecti intelligi bilis ,& beatifici. At in Deo nulla est compositio, neque secundum Philosophos , neque secundum Catholicam, ac 3. D L firmi ssimam veritarem. Tertio Deus perpetuo vita viuit εμ- beata, simul cum admirabili voluptate. Probatur utraque pars huius conclusionis,& primo quod perpetuo: tum quia si nos hic quicum corpore mortali sumuS, aliquando,& imperfecte Deum intelligimus, multo magis ipse qui est aeternus, & longeomnium intellectuum perfectissimus & in sui intellectione sua consistit beatitudo,perpetuo in se ipso beatus est. Secundo vero, quod eius intellectioni beatificae admirabilis coniuncta sit delectatio: quia si in nobis opcratio quanto perfectior. eo etiam delectabilior est , ut praeterita beneficio memoriae, ut praesens . si rei particularis Obsensum; si futura, ob vim sperandi, in futuruita operaresqua noto magis intellectio, qua Deus se ipsum intelligit: quae omnium Operationum optima est cum admirabili, cogitatione Vlt. misi omnem excedente ,erit voluptate3 Postremo Deus unus est:

princeps uniuersi: Nam multorum principatus nihil aliud est, quam confusio, & ordinis perturbatio, & res male gubernantur. Sphaerarum uero caelestium motores sunt, &ipsi quidem Dij, sed participatione , & uoluntate a primo, eodemque beatissimo intellectu pendent, ut Aristoteles, ME, Arui Alexander xij. Metaphysices in fine determinant. Hucusq;

uictorum igitur ex causa essiciente prima philosophiam ortum duxis se docuimus, & ad nos eam aduenisse , cum catholicis ueritatibus consentire, demonstratum est idq, tum ex ea, quam Philosophia definitionem sibi tribuit, tum etiam ex multiplici eius utilitate in communi,& secundum quamlibet eius Partem clare deduximus.

58쪽

ac defnsio a calumniis.

Calumniarum numerus recensetur in quibus Philosophia a theologia dissentienspraedicatur 'Cap. XXXII

R Est i modo, ut ipsam a nonnullis ex grauioribus calumni js defendamus, atq; pro uirili facultate uindicemus. Id porro commode praestabitur illis prius enarratis, ac in medium adductis, ex quarum amotione rerum facile erit unicuique tum pio, tum perito Philosophanti reliquas tollere, qualis, inter caeteroS DoctisIimos, atque summe catholicos uiros,unus est A ndreas Canautius, Vir non minus morum probitate, ac diuina pietate singularis , atque admirabilis, quam ob multam omnium facultatum eruditionem

excellentissimus. Calumniar itaque, quibus Philosophia uitio potius,&ignorantia praue philosophantium, quam sui ipsius, quae rebus & Deo conformatur, calumniae inquam, uibus obnoxia uisitur philosophia,triplicis generis esse ui-entur, aut etenim philosophiae obiicitur quod male, atque impie de Deo statuat, aut de Angelis, ac Daemonibus, aut

de anima nostraia Prima casumnia ad Deum attinens proponitur, seis rationibus munitur e Cap . X X XIII.

QVantum ad Deum attinet,primus Philosophiae error esse videtur de scientia Dei. xij. enim Metaphysices

Aristoteles & eius Commentator Averroes statuere videntur, Deu nihil i ntelligere extra se ipsum : quia cum alia Prae' Laesis. ter Deum,si cum ipso conferantur, vilia existant; & prout res nobilior aut ignobilior est, ita etiam ipsa eiusdem rei scie-tia , quando res mensurae scientiae sunt: ergo Dei scientia vilesceret. Praeterea si Deus omnia intelligeret, aut eius scientia mutaretur de veritate in falsitate , rebus ipsis mutatis: ut de scientia nostra cum singularibus applicatur, eueni- M. eXPerimur, aut cuncta ex necessitate essent, α sic a rebus

59쪽

ν δ Philosophia prastantia

inferioribus contingentia tollerentur, Sc a nobis libera ei ctio I ita ut si Deus sciat cras in utero mulieris, uel brutatis faeminae, hominem, uel brutum procreari debere, non poterit non procreari. Et si sciat, Thomam Cornacchinum, exempli gratia . Medicum prestantissimum cras lecturum

esse, non poterit ipse non legere ξ Sed haec falsa , dc absurda sunt. Falsa quidenti quoniam agentia impediri possunt quominus effectum intentum consequantur, & nos liberae cle.ctionis sumus. ut patet exemplo continentis hominis, in quo ratio cum appetitu sensitivo pugnat, & tandem uincri. In incontinente uero e conuersb appeti tus uincit Sc ratio superatur. Absurda uero sunt: propterea quod uniuersum , ut sit omnino perfectum in testimonium summae,& diuinae bonitatiS , opus est, ut omne genus rerum contineat; alterna in

futurum , ut Angeli, & orbes caelestes sunt; inferiora, quae esse, & non esse possunt i& hominem qui pari immorta lis existat quantum ad animam mortalis quantum ad corpus . Et quemadmodum inferiora, & ignobiliora ipso homine libera electione carent; Deus uero liber, sed pee re non potest; homo liber, sed potest peccare, sicut etiam Angeli peccare potuerunt. Quare ne falsa, aut absurda cogamur confiteri, melius est dicunt philosophantes nonnuti Ratio. li, concludere Deum solum seipsum intelligere. Tertio ean dem, tum falsam, tum impiam opinionem hac argument tione in addiscentium metibus adlisare contendunt, quemadmodum statuae Dedali mobiles funibus adligabantur: ut permanerent. Aiunt etenim. Si Deus praeter se ipsum etiam alia intelligit, aut i n uniuersali, aut in singulari, aut uir que modo. Sed nullo pacto Deo conuenit alia a se ipso in telligere. Ergo alia poenitus ignorat. Neque enim in uniuer- . sali tantum: quia cum cognitione rerum in uniuersali coire potest ignorantia particularium. Contingit etenim, me scire omnem dualitatem esse parem, dc ignorare aliquam esse paLcm,Puia duos nummOS in manu socij absconditos, primo

60쪽

ac defensio a calumniis o se

de Arte demonstrandi contextu tertio. , & quarto, & ita cum Dei scientia ignorantia etiam:coincciere posset. Neq;. secundo Deus res in singulari cognoscit quoniam hoc est proprium virtutis sensitivae,& organicae, hoc est materialis. Atque Deus purus est intellectus. Neq; tertio modo videlicet,in uniuersali,& particulari simul Deus res dignoscere potest. Namque cognitio fit per speciem sine materia , in sinet gulari quidem per speciem rerum repraesenrativam in singulari ; in uniuersali vero per speciem intelligibilem, quae res uniuersaliter reprςsentant,& tunc aut istae species ab arte no in intellectu Dei sunt,aut de novo, ut in nobis, a rebus acceptae. Sed nullo modo ex ijs dici potest, ergo Deus nullo

pacto alia praeter se ipsum intelligit. Neq; enim potest dici

in Deo esse species & conceptus ab aeterno, propterea quod ita Deus res composita foret ex natura intellectuali, ut potentia: & ex illis speciebus spiritualibus, ut ex actibus,& ita. haberet partem minus pret stantem, & magis praestantem, neque omnino simplex ,& optimum ens existeret. Neque secundo modo asserendum est Deum a rebus species suscipere, quibus res ipsas dignoscat, ut nos: alioquin in cognoscenuo a rebus dependeret. Et quantum ad cognitione intellectivam opus haberet alio intellectu, qui agens , & opifex exesteret specierum intelligibilium . Ad haec,quam agens, praestantius patiente sit, daretur aliquod Deo praestantius, quod etiam animo fingi minime potest. Sive igitur Deus ex parte sui consideratura lueex parte rerum, siue eX parte modorum cognoscedi videtur nulla ratione fieri posse, ut Deus

alia a se ipso intelligat.

Vatidissimis rationibus calumniae falsitas probatur oex Aristotele, O ex Platone petitis.

Cap. XXXIIII.

Erum, ut ab hac calumnia Philosophia liberetur,opus est primo eam in principibus Philosophorum contem

G plari,

SEARCH

MENU NAVIGATION