Caroli Sigonii Historiarum de occidentali imperio libri 20. ... Cum indice copiosissimo rerum, & verborum

발행: 1578년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

De Occidentali Imperio.

natistae contra litteras alias ad Contantinum miserunt, quarum Optatus Aser meminit in libro contra Donatistas. fuerunt autem hae : Rogamus te, Constantine optime Imperator, quoniam ex genere iu-- es, cuius pater inter cetrata Imperagores persequutionem non exercuit,

ab hoe scelere immunis est Galla, cum in Africa inter nos , O ce 'teros episeopos contentiones exarserint, it de Gallia nobis iudices dariprincipiat pietas tua . Quibus Constantinus respondit singulari m derationis , atque aequitatis exemplo et Petitis a me in seculo iudicium, cum ego ipse Christi expectem rudicium . Dedit tamen iudices Maternum Agrippinensem , Rheticum Augustodunensem , &Marinum Arelatensem episcopos, atque Miltiadi episcopo Romano scriptis litteris huius caussae cognitionem, ut propriam,com

mendauit. Eas litteras S. Augustinus epistola CLXU missas significauit. , Eusebius vero in Hilloriam quoque coniecit, his verbis : uoniam litteris Anullini proconsulis Africae audio, Caecilianum episcopum 5arthaginis ab episcopis Africanis multis criminibus onerari, aegre autem fero, in his prouincise , quas muro mihi Deus comest, plebem,' scopos inter se Asicordia lusorare; placet, Caecilianum cum decem episcopis accusatoribus eius, totidemque, quos ipse asiluerit, Romammenetre, it ibi coram vobis Rhetico, Materno, fit Marino collegis mestris, quos ea de causa Romam adire ius, psit audiri, prout lex Dei sanct sima iubet. mitto etiam litteras Ania i ta mes riptas, ut ex js liti modum

imponere queas. neque enim vos latet, me tantam reuerentiam Samiae, o

Apostolicae Ecclim adhibere, ut nolim illum disidium, aut dissensionem aliquo in loco haerere . Ex quo apparet, cum dicat, si iam erga Ecclesiam apostolicam reuerentiam Miltiadi esse perspectam, Miltiadem , atque Ecclesiam Romanam superiore anno a Conllantino Romam aduentante vere ijs, quibus diximus, offici js esse cui tam . Contendere igitur Romam tres ex Gallia episcopi, atque

alii quindecim accitu Miltiadis ex Italia, atque, ut inquit Opta

tus , conuenere in Laterano, Constantino Augusto tertium, MLicinio Augusto tertium consulibus. quod est argumento, Miltiadem Lateranum inhabitasse priore anno sibi a Constantino donatum. UI. Nonas Ostobris sexta seria consedere Miltiades episcopus Romae, Rheticus, Maternus, & Marinus Galliae . ex Italia vero Moerocles Mediolani, Florianus Senae, Zoticus Quintiani, Stemnus Ariminj, Felix Florentiae, Gaudentius Pisarum, Con

72쪽

.oi Liber Tertius. 6s

stantinus Fauentiae , Proterius Capuae , Theophilus Beneuenti, Sabinus Terracinae, Secundus Praenestis, Felix Triumlabernarum , Maximus Ostiae , Euandet Vrsint, Donatianus Foriclau- dij. Caussa cognita in Donatum sententia lata est, quia conseisus eii, se rebaptizasse, & episcopis lapsis manum impositisse. quod ab inllituto Ecclesiae Catholicae abhorrebat Cum testes producti a Donato consessi essent, se non habere quod in Caecilianum

dicerent, Caecilianus omnium sententijs absolutus eth. Miltiades autem iudicium his verbis finiuit,'ut D. Augustinus epi istola CLXII, & Optatus exposuit : Cum conssuerat, secilianum abist,

qui cum Donato venerunt , iuxta profisonem suam non accusatum, neque eomiactum a Donato fuisse, in suae communionis Ecclesiasticae inte- Pro flatu retinendum censio . Hoc iniquo animo Donatiliae passi, iterum ad Constantinum se contulerunt, atque ii nc caussam, neque totam auditam, neque rite iudicatam esse conquesti, ut nouo eam iudicio committeret, postularunt. Itaque Constantinus alterum Arelate iudicium ad intendas Augusti in polle' rum annum indixit. quo episcopos Galliae alia de caussa adesse praeceperat, atque eo Chrelium episcopum Syracusanum cum duobus , quos ille optaret, SiciIiae episcopis aduocauit . Haec apud Eusebium, Optatum, & Sanctum Augullinum, ita ut rettulimus , hoc anno acta a Constantino Catechumeno, siue, ut inquit Sanctus Augullinus, Christiano , leguntur . Constantino, dum Arelate esset, puere Fausta natus est, quem Constantinum vocavit. Inde Treviros in hiberna recesiit. ubi ludos victoriae Francicae regia magnificentia edidit. In ea celebritate orator Gallus, ipso praesente, orationem habuit, qua ei victoriam Maxentia nam , atque hanc postremam Francicam, ac modo natum Constantinum puerum gratulatus est, ita exordiens: Vnde mihi tan-rum confidentiae, Mere Imperator, mi post tot disertis os bommes, quos, in urbe sacra, σν hie rursus audisti, dicere auderem , nisi nefas esse ducerem , commis cuiusdam sacrilegij religionem vererer, si is,' semper res a numina tuo gestas praedicare solitus essem , hac tanto maiora pristinis silentio praeterirem, per qua non pars aliqua seruata , sed πηiuersa sibi est res'. restituta ' Neque' enim ignoro, quanto infe Hora sim ingenia nostra Romanis. siquid/m latine , m diserteili is illis ingeneratum est, nobis elaboratum, si quid serieieinimiae ducimus,

73쪽

Liber Tertius. 57

fectus ciuitatem Romanam per triennium iure dicundo rexistet, demum hoc anno VI. Idus Decembris Rufium Volusianuin silccessorem est nactus . Basilica Lateranensi ingenti Christianorum gratulatione Miltiadis Pontificis cura surgente, res Romanae laetae in primis, tranquillaeque fuere . Volusiano inde, & Aniano 3 I consulibus, Constantinus concilio episcoporum ad Kalendas A guiti Arelate coacto, Caeciliani caullam cognoscendam commisit. Episcopi causia cognita ὰ Miltiadis pontificis decreto non discedentes Caecilianum iterum innocentem pronunciarunt. Ea reperculsi aduersatij rursus Constantinu appellauerunt, eamque rem ut ipse cognoscere vellet, orarunt. Cum ille postulatum huiusmodi reiecisset, ac talem cognitionem, ut parum homini profano conuenientem, repudiailet, tamen ad extremum vehementibus eorum flagitationibus victus ciuit.&, cum Romam iter intendisset, partes eo se ad caussam orandam sequi praecepit. vi Sanctus Augustinus epistolis prodidit. Ibi Caecilianus adesse ius-

siis non astuit'. Mediolanum inde procedens Donatistas iud, cium pronunciari urgentes eo se subsequi iuisit, ac multis per iram a causia peragenda se remouentibus, reliquos ab officialibus custoditos Mediolanum accedere imperauit, atque ibi demum causta cognita Caecilianum praesentem innoxium, aduersarios vero improbissimos, Miltiadis, de episcoporum iudicio comprobato , pronunciauit, ac res eorum fisco addixit, ut Sanctus Auguilinus saepe repetij t. Ticini etiam templum Sancto Michaeli dicitur construxille ob victoriam Francicam precibus ipsius a changeli partam , atque eo Rauennae corpus Sancti Eleocadij transtulisse . Eisdem consulibus , Miltiades pontifex IIII. Idus Decembris cessit e vita. In eius locum V. Kal. Ianuarii subio-gatus eii Sylvester ciuis Rom. atque ecclesiae presbyter , vir &sanctitatis , M. eruditionis magnitudine inclytus. Cuius sanctis praeceptis Constantinus, cum iam Mediolano Romam reuertisset, imbutus inchoatam sub Miltiade Christianae pietatis laudem persecit. si quidem Constantini Imperium totum Sylvestri pomtificatum, qui fuit annorum unius , & viginti, exhausit . atque illius auctoritate, postero anno ineunte, se, & Licinio ambobus Squartum consulibus, ecclesias duas, unam Sancti Petri Apoth li, alteram Sancti Pauli sibi instaurandas, atque augendas susce-

74쪽

68 De Occidentali Imperio.

pit, quarum illa erat in Vaticano, quod ibi Petrus sub Nerone actus in crucem esset, haec via Olbensi, quod eo in loco Pa lo eodem die amputatum caput sitisset. singulasa vero basilicas

auratis trabibus , ac multiplici columnarum ordine , uti omnem superarent templorum veterum opulentiam, exornauit. ι

ac patrimoniis toto occidente dispersis ad ecclesiarum usum, ac magnificentiam auxit . quibus mox Sylvester dignitatem etiam , ac venerationem adiunxit sacris ipsorum apoliolorum corporibus illuc ex propinqua, ubi haerebant, sede transsatis . unde procedente tempore limina ipsa Apostolorum pio ciuium, aduenarumque concursu certatim vota , donaque serentium supra omniau templa sunt celebrata . Basilicae quidem Vaticanae splendoris illud est argumento , quod Ammonius monachus , teste Socrate , cum Romae una cum Sancto Athanasio , Iulio pontificatum poli Sylvestrum admini lirante, diuem saretur , ex admirandis tam multisturbis operibus , nullum nisi hoc, sibi visendum existimarit; venerationis vero, quod, quemadmodum Sanctus Ioannes Chrysostomus scripsit, cum ceteros vel remotissimos homines, tum praecipue Imperat res ipsos eo venientes pio quodam horrore, ac religione persu-derit; sic enim ille scripsit: Seruorum semo clara fiunt sepulchra, re-r m urbem a sequuta sinu, m d es noti sunt, diem festum terrarum orbisacientes . eadem regist aulis sunt splendiuora non ae ciorum amplis dine , ac ι lendore, s nam in hac parte excellunt. sed quod multo am-ρbus ea , conuenientium sudis . nam ipse purpuratus peregre visitat, fastu posito consimi Sanctos rogans , mi sibi apud Deum ad t

henarum artificem, ac pistatorem patronos etiam mortuos preca

tur 'si, qui diadema gerit.

Per eosdem dies Constantinus farao lepra modo repente temtatus sanguinem castrum infantium , praesens ostentatumia medicis remedium auersatus diuino monitu beatum Siluestrum pontificem accersuit, atque ab eo sacrosanctum baptismi lauacrum obtinuit. Ea vero res cum ab alijs scriptoribus , tum in primis AE S. Hadriano pontifice in epistola ad Constantinrem, ta frenem Augustos mi , I secundo cin

cilio Nicano intexta , his verbis narratur. . Cum ahquan

75쪽

Liber Tertius. 69

do Constantinus imperator pernoctem sommm caperet, ecce beati Apostia Petrus , di Paulus dormienti astiterunt, dicem

res , quandoquidem sanguinis efusionem horruisti, missi sum a C J S TO I E S. V imino dare tisi sanitatis recuperanda confidum. audi ergo monita nostra , Ufac omnia , quacunque indicabimus vi A. Siluester episcopus G itatis Tymana ad montem Soracte persecutiones tuas fugi Minica emis petrarum cum fluis clericis latitat . hunc cum ad N adduxeris , ipse tibi pistinam octendet, in quam dum ter no merserit, omnis te valetudo.defieret lepra. Guod dum faectum fuerit, hanc micissitudinem saluatori tuo compense, ut omnes subsutuoper orbem totum Romanum ecclesia re urentur. tu autem purificate, ut relicta omni stuperstitione Idolorum tu Deum unum, qui verus, oesolus ent, adores, excolas, in ad eius voluntatem te aerias. Exurgens itaque a somno Imperator statim conuocat eos, qui obseruatam Palatium , Osecundum tenorem somnij sui misit ad montem Soracte, ubi S. Siluester erat. Profectus inde Siluestre peruenit ad regem. σα quem ingressus , inquit Padi tibi, ly victoria de calominictretur . quem cum rex alacri animo, re etiatu suscepisset, omnia illi, qua facta, quaq; reuelatasbi fuerant, exposuit. Inde percunctatus est, quinam isti essent D0 P trus , ta murus, qui illum missastu es causiam salutis sua, Ieius latebras detexissent. Siluester respondit: Hi quirim Dis non sunt ,sed id ei Ieria Christi, Gis stoli electi ab eo, tam si ad imitationem genitium , ut credentes s lutem consequantur. cum i ille hac diceret, interrogare *pit Augustus, utrum nam ipsos a stolos liaberet aliqua imago expressos , ut ex pictura disiceret, quos reuelatio docuerat. Tunc S. Siluester misso diacono imaginem Apostolorum sibi exhiberi Rac pit. quam Imperatre aspiciens ingenti clamore carpit dicere dii oi esse, quos viderat, nec debere iam diserre spiritum san

ctum l

76쪽

o De Occidentali Imperio.

mis ostensionem pistina, quam istos promi se sua saluti memorabat. Constructo itaque Lauacro Constantinus cum sacro rore tinctus esset, confectim ea sanitati pristi restitutus. Deinde non ιmmemor accepti benefic3 ecclesias Dei exadiscare carpit. columnas earum pasem sacris imaginibus in me moriam incarnationis Domini vi bri IESU CHRIST Lomniumque Sanctorum reuerentiam exornauit. nec alia de causse, Pam ut Christianimum in lucem, O meritatem, Deiq; cultum proueheret, re omnes gentes a cultu idolorum, O diabolica deceptione conuerteret. Constantinus inde t gratiam tanti beneflci' Siluestro referret, Eictum, quod nunc quoque VI Kal. Aprilis datum legitur, scripsit, in quo hac historia enarrata adjcit, se ad referendam gratiam Siluectrum omnibus ad amplitudinem, ta dignitatem Apostolica sedis γ' nandam insignibus decorare, atque eundem, G successor eius ipso insuper Occidente donare. cuia Eiuctum ecclesia Ty-mana,atque adeo eiu ιm Orientalis in hunc usque diem constantissime tenuit, Theotiora Balsamone , Ο Emanueli Calica, s Gennadio patriam: ha, Gracis scriptoribus, testibus. quorum Illustrissimus Cardinatos diristus opportune iam inde Roma

inque admorauit. Quin etiatu idem egregij operis Baptisterium, quod adhuc visirur , condidit. cuius eum Vaticana, de Lateranensi basilica Prudentius meminit, inquiens contra Symmachum, Iouis aram ab omni populo respui, qui Aus Varuario tumulum sub monte frequentat, i auo emis ille latet genitoris amasilis obsis, i

conbus aut magnis Lare mas eurrit ad aedes,

deserum referat rega ct chrismate signum. His reSus actu inde aduersus Licinium Augustum arma imite. Quippe aequum esse existimans, se illius victoriae , quae suis quoque armis quaesita esset, praemium aliquod reportare, partem prouinciarum , quas Licinius superiore bello Maximino Augusto

77쪽

Liber Tertius. TI

Augulto ademerat, repetiuit . ubi vero legatos , ac postulatum situm ab eo vidit repudiari, exercitibus suis in eam rem conuocatis in Pannoniam maturauit . Licinius insesto Constantini in te aduentu comperto & ipse magnum pedestrium , equestriumque copiarum numerum expedivit, & cum ijs ad Cibalas

constitit. Id oppidum erat Pannoniae inferioris in colle situm ab Vna parte palude, quam Hiulcam vocabant, ab altera planicie lara circundatum . Cum autem Licinius caltra in campo locas set , Constantinus adueniens ad montem consedit. Neque inserenti signa Conllantino ulla conserendo proelio eli interposita mora . Vtrinque magno ardore, telis emissis, usque ad vesperam hallis est dimicatum. Liciniani a dextro cornu , cui Constantinus praeerat, loco moti, ubi Licinium, equum ad sugam paratum ascendentem viderunt, repente omnes per noctem trepidi abiere, pecoribus, ceterisque rebus relictis praeter taneum panis, quantum ad pellendam per diem famem esset satis. Licinius Sirmium praetergressus, quod oppidum ab utraque parte Sauus amnis in Danubium influens abluit , ponte interciso iniThraciam ire, ibi recollectarus exercitum, properauit. Constantinus quinque millibus militum ad eum insequendum immissis castra varia, atque opima praeda reserta cepit. ac Cibalas , & Sirmium , aliaque oppida a Licinio fugiente relicta inpotelia em redegit. Inde pontem Savum resecto transgressus & ipse Licinii vestigiis inllitie .a Sub ortum solis Licinius conlpecto cum paratorexercitu Coni antino aciem instruit , belli socio Valente assumpto , quem, postquam Cibalis discesserat, Cqsarem appellauerat . Exercitus inter se congressi acriter primum sagittis , dc iaculis , deinde haliis . & gladiis depugnarunt. Dum autem illi confligunt, qui a Constantino ad persequen dum Licinium missi fuerant, cum propter viae inscitiam se qui illum non potuissent, derepinte superuenerunt, & flexo

per collem itinereis iis se adiungere maturarunt. quos Lici niani fortiter substinuerunt, atque proelio aequo Marte conse cto cesserunt. Licinius, cum in castra exercitum reduxisset, belli difficultate ad consilium reuocata poliri die legatos ad COMilantinum de eoncordia misit . Neque Constantinus grauate eam accepit orationem, praesertim vero Constantia sorore, Vt mitiora

78쪽

1 De Occidentali Imperio.

mitiora consistere vellet, ora.ue . Itaque pax his conditionibus conuenit , ut Licinius Constantino Illyricum, ideli Dalmatiam, Macedoniam, Pannoniam, Moesiam, Daciamque dimitteret,

ipse Thraciam cum Asia, Aegypto, & Oriente sibi haberet; quo

oriente quae prouinciae clauderentur, supra scripssimus;) Valens

autem Cauar, tanquam artifex eorum malorum, abdicaret. Αtque ita foedus utrinque conscriptum, & iureiurando firmatum est . Eusebius bellum hoc Cibalense Licinianum vocavit . gestum autem ob eam, quam diximus, caussam, i Deo, quo expo situm eii, ordine, Zolimus rettulit. Illyrico constituto Conllantinus reuertit Romam. instabat enim annus illius Imperij decimus, qui ab excessu patris V. Kal. Augusti initium duxit, quem Romae agere, & vetere de more vota Imperij decennalia solvere,ac vicennalia concipere cupiebat. Reversiis autem ludos victoriae caussa ingenti omnium laetitia edidit, S: quidem primos cruenti, ut Eusebius dixit, sacrificia expertes, ac decennalia apparatu magnifico celebrauit. atque ad cumulandam illius celebritatis hilaritatem Crispum, Se Constantinum filios Caesares declarauit. quibus

ut sartam cum Licinio gratiam confirmaret, Licinium etiam eius filium non dum viginti menses natum cadem dignitate ornatum adiecit. Itaque extant rescripta Idibus Septembris hoc anno data,

quibus staprascriptum est: sinantinus Augustus, . 6sar. quo verbo Crispus designatur, decennalibus Caesar allectus . De cennalibus actis inde6Crispum Caesarem in Galliam ad limitem Rheni tutandum misit, datis magistris , qui iuuenem& in re bellica regerent & in omnibus liberalibus artibus erudirent . quorum unus fuit Lactantius, Firmianus , vir disset tisiimus, qui diuinarum Institutionum libris Constantinu in sic appellauit : me opus nunc tuo a picio inchoamus Constantine Maxime Imperator, qui primus Romanorum p cipum repudiatis errorgus

maiestatem Dei singularis, ae meri cognouisti, G honorasti. Itaque rescripta , quae hoc anno , & sequentibus Treuiris data a Constantino Augusto reperiuntur , ea a Crispo Caesare Galliam cum imperio obtinente putandum est procellisse. Siquidem testatur Sozomenus , Crispum leges una cum patre, ut qui se cundas Imperi j teneret , coni lituis le . idque ex temporibus subscriptis , & legum latoribus suprascriptis intelligi posse . Inde

79쪽

Liber Tertius. 73

Inde Vettio Rufino urbis praefecto relicto, qui XIII Kal. Septembris inierat, Constantinus in Illyricum se recepit, quod a Gotthis, Sarmatis, Scuthisq; alijs Pannoniam, Moesiam, & Thraciam incursantibus vexabatur. Itaque Murgillo Pannoniae oppido XV Kal. Nouembris de Iudaeis ad Euagrium ita scripsit ' Lud vis volumus intimari, quod si quis pos hanc legem aliquem,qui eorumberalem fugerit se iam,s, ad Dei cultum restexerit, si

xis, aut alio furoris genere, quod nunc feri cognouimus, aususfuerit attentare, mox flammis derindus est, cir cum omnibus fui participibus concremandus. siquis mei δex populo ad eorum nefariam se tam accesserit, 'V conciliabulis eorum se anticu rit , cum ipsis ρmas meritas sustinebit. Eodem anno Donatus Carthaginem reuersus, ubi se Caeciliano obesse non posse vidit, in Felicem episcopum, qui illum consecrarat, inualit, ac proditionis in limulauit, quod persequutionis tempore sacrorum scriptorum monumenta incendio deleuillet. Eam caussam Aelianus Africae proconsul, cum Uerus praesectorum vicarius incommoda valetudine esset astectus, cognouit, atque ita sententiam tulit: Febrem episcopum liberum ese ab excusione instrumentorum Dei scorum constat, quod nemo in eum probauerit, religiosas siripturas corruptas,

aut iacensessu se. Sabino inde,& Rufino consistibus, Constantinus VII lIdus Ianuarias ex Illyrico ad Rufinum praefectum urbis scripsit, iubens eos, qui res ex donatione ad fiscum pertinentes usque ad sita decennalia possedissent, securos Possidere . atque inde Romam repetiit, ita ut inde VIII Idus Martias rescripserit. Sub eosdem dies res in urbe, atq; adeo in aula,& familia Imperatoris accidit memorabilis. Conllatia Constantini filia, virgo iam adulta, medicinam viceri insanabili, quo vehementer

assii gebatur, exquirens amicorum monitii ad sepu lchrum S. Agnetis virginis, & martyris intempetia nocte accessit, ac licet gentilitate adhuc imbuta, tamen credula, ut S. inquit Ambrosius, animi intenrione preces fideliter sundere coepit. ac repentina somni suavitate correpta in quiete sibi audire visa est Agnetem praecipientem, ut in Iesiam Christum crederet, de certam ab illo valetudine expectaret. Diuino viso virgo paruit,& continuo sanitati pristinae restituitur, domumq; reuersa receptam valetudinem patri gratulatur. Qua re cognita tota ciuitas coronata in laetitia magno cum infidelium dolore versatur. Itaque cum multis ex aula

Imperatoris baptismum ab episcopo Sylvestro accepit, atque ibi templum S. Agneti, & sibi Mausoleum, patre impensam suppeditante, construxit. Pridie Nonas Augusti Ouinius Gallicanus in locum Praetextati praefecturam urbis intuit. Vir summae virtutis, eximiaeq; apud Constantinum aucto talis Constantiam virginem specie, virtute inter ceteras

eminentem sibi in matrimonium postulauit. Constantinus libenter & sic

80쪽

De Occidentali Imperio.

ipli,dc Comitibus, ac praefectis omnibus pro illo orantibus morem ges sisset, si virginem Christo deditam perpelli posse ad matrimonium viti adhuc errote gentilitatis insecti duxisset. Qua ex re cum vehementer animo angeretur, Constantia ei dixit: Noli propterea laborare pater, sed sponde, si ille Scytharum gentem, qui se in Thraciam intulerunt, armis domuerit, fore, ut me consul ducat. proinde duas litas filias Atticam,&Artemiam apud me interim ponat, atque ipse Ioannem ,& Paulum primicerium meum apud se habeat, ut & ipse me per familiares sitos alloqui , & ego illu ex filiabus eius possim agnoscere. Huius consili j rati ne probata Constantinus rem cu Gallicano confecit, ac postulato Constantiae expleto ipsum in Illyricu destinauit. Interim Conllantia supplicia Deo oratione magnopere petijt, ut sibi Gallicanum, de Gai licani filias redigere ad sinctum ipsius cultum liceret. quam orationem se a Constantia accepisse,Terentianus huius auctor historiae resert in eo libro,in quo vitam sanctoru martyrum Ioan is,& Pauli descripsit. Gallicanus sacris in Capitolicinctis, votist more patrio nucupatis, urbe egressus properauit in Thraciam, ac re cum Scythis magna mole gerere inllituit. deinde in urbe Philippis tantis viribus ab eis obsessiis est, ut copiarum suarum exi guitate diffisus, ac pugnis aliquot aduersis exterritus saturem suam non in virtute militum sed in munitione murorum positent. inde a militibus destitutum, ac sese suga ex obsidione eximere molietem Ioannes,le Paulus,quos commemorauimus, monuere, ut votum Deo faceret, sie,si victoriam rettulisset, Christi cultui dediturum. Quo facto oblata eit illi species iuuenis flatura excelsi,serentis humero Crucem, qui dixit: Sume gladium tuum,& sequere me. illo vero obediente, armati apparuere mirlites,qui se illi operam nauare dixerunt; proinde extemplo caltra hostiuinuaderet,& regem eoru es appeteret. Quod cum ille fecisset , insigni victoria negocio nullo potitus, regem procumbentem ad pedes habuit. atque hostium nemine violari permisso Scythis ex Thracia fulsis tributum annuum imperauit ex tribunis autem militum,qui ad se redierant, neminem,nisi in Christum credentem, recepit.qui vero Christo se deuouerunt, ad gradum sisblimiorem prouexit, ceteros munere mstitiae spinliauit. postero vero anno reuersus Roman atque honorifice a Conilantino exceptus, antequam urbem iniret, sacra, ut inquit Terentianus, apostolorum limina in Vaticanum adluit, ac gratias Deo omnipotenti more Christianorum de tanta victoria egit. Cuius rei admiratione captus Coni tantinus, Quid hoc rei ell,Gallicane, inquit, quod tu, cum ad bellu proficiscereris, Capitolium ingressus daemonibus immolasti,nunc victor reuersus, Christum,&apoliatos eius adoras ' Cui Gallicanus rem omne,

ut eucnerat,

SEARCH

MENU NAVIGATION