Caroli Sigonii Historiarum de occidentali imperio libri 20. ... Cum indice copiosissimo rerum, & verborum

발행: 1578년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

o Liber Septimus

Sc cruenta sacrificia omittere imperauit. eoq; 4ntiochiae morante, Meletius episcopus concilium habuit, quo fidem Nicaenam firmauit. congiarium etiam i Ioviano ecciet ijs datum est,quod a Constantino institutum a Iuliano fuerat Diogatum. Tarsim indeprimitus,sepulchrum Iuliani exornavit. Tyanis autem Cappadociae,legatos reuersos audiuit,nun intes Lucillianum Mediolanum ingressum, cum cognouisses, Malarichum reculare magisterium, inde Rhemosse propere contulisco milites etiam a Iovino missi rettulerunt,exercitum Gallicanum aequo animo iritus Imperium esse amplexum. Valentiniano,qui cum ijs redierat,secunda scutariorum schola commilia est. Ancyram inde in Galatiam cum venis Ut,ibi consulatum cum Varroniano filio inist, puero adhuc in cunis vagiente.Ex quo loco cum Dadallanam accessisset, qui locus Bith niain distinguit ΞGalatis iocti exanimatus inuetus est. Cuius mortis varia sima fuit. ali j recenti calce cubiculi illiti ferre odorem noxium nequiuisse putarunt. quidam extuberato capite perijsse si accensitone prunarum immensa, nonnulli ex colluuione ciborum: auida cruditate dilientum. Decesiit XIII Kalen.Martias anno XIII aeratis, inter bono, potius,

I ' i r in i miis: Euclii . te : Aio ij asta. iit ocim lom I o v I A N o ex Eumanis rebus exempto principes cadauer Conssam tinopolim miserunt,ut inter Augultorum sepulchra reponeretur. Exercitus inde e Galatia profectus, septimo die Nicaeam in Bithyniam venit. Ibi VI Kal. Marti j a potestatum ciuilium ilitiaeq; reclocibus de succestore ad tantum fastigium evehendo relatu est. Cum alii Equitium sch lae primae scutariorum tribunum, alij Ianuarium res castrenses per Illyricum procurantem dixissent,exercitus utrumque repudiauit, ac Valentinianum agentem scholam scutariorum secundam Cibalis oppido Pannoniae natum, maxima animorum consensione delegit. atque extemplo Ancyra Galatiae oppido, ubi remanserat, euocauit, nemine interim per dies decem Imperi j gubernacula moderante. Valentinianus eum ad n tum exercitus aduolasset, tamen postero die prodire in publicum noluit, diem bis sextum Kal. Marti j vitans, quod eum saepe rei p. Romanae infrastum fuiste non sugiebat. tertio vero die, conuocatis militibus, in campum cum processisset ussu omnium tribunal ascendit, ac secundis cum chorum voluntatibus, de clamoribus Imperator esse iubetur. mox cor na,ic cultu Imperatorio decoratus, Augustus appellatur, de in clypeo inblitari more circuntatus, omni laudum genere celebratur. Cum autem

exerta

172쪽

Di 66 De Occidentali Imperio.

exerta manu meditata quaedam dicere vellet, exercitus ex omni parte vociferari coepit, ut ipse sibi Imperij consortem ascisceret. Quod cum constantius,ac prope pertinacius faceret, Valentinianus veritus, ne ea res grauiorein aliquem tumultum exciret, elata dextra,vt fiduciae plenus, proximos quosdam insolentius se gerentes increpuit. ad uniuersos inde conueniis: Quod erat in vestra manu, inquit nondum designato Imperij sormatore,vos e rep. fidei vestra eomplestis, ut eum ad flamma rerum euo. caretis,quem ab ineunte usque ad maturam aetatem antegre, splendideq; vixisse cognostis. Equidem collegam socia in omnes casus potellate adiungi oportere & ego quoque intelligo, dum ingentem curarum imminentium molem cum animo meo reputo. sed cocordiae seruiendum cit, qua res quoque minimae adolescunt. quod fiet, si vos mihi libente quod vel rarum eli partium,concedetis. cui rei me enixe operam daturum esse polliceor. interim per ocium corporum, animorumq; vires recipite , ac protinus debita ob Augustalem nunc u tionem munera expectate. A que ita sedato clamore, ordinibus omnibus prosequentibus in regiam est progress us. Post diem tertium Nicia discedens primores,quos aduocauerat, sciscitatus est, quemnam collegam Imperi j oporteret assunt. cui si . lentibus cunctis, Dagalaiphus equitum magister liberius, Si tuos, inquit, amas, habes statrem, si remp. alium quaere. Quo ille dicto offensus,dis simulato cosilio Kal. Marti j citatis itineribus Nicomediam prodijt, atque ibi Valentem fratrem ex Paeonia accitum illabulo suo cum tribunatus dignitate praesecit. Inde p gressus Constantinopolim, Lal. Aprilis eundein suburbanum produxit, ac summo omnium consensu, neque. n. refragari audebat quisquam, Augustum declarauit. atque Augustali trabea, ac regio diademate ornatum in eodem vehiculo secum reduxit, potet a tis quidem eiusdem participem, sed more apparitoris obedientem. Inde rapidis febribus ambo tentati, ubi spem vivendi firmami, sia spectas morborum caussas Ursacio ossiciorum magistro, & quaestori Iuuentio commiserunt, inuidiam amicis Iuliani conssantes, qui se occultis insidiis inuasissent. Sequenti inde mense ambo Thracias peragrarunt, & cum Hadrianopolim, Philippopolim, Sardicamq; venissent, demum Naissum

mense Iunio in superiorem Moesiam acceltarunt. Ibi Imperii , ducumq;,& numerorum militarium diuisio facta esὲ . prouinciae Orietates ad Illyricum usque concessae Valenti .reliquas ad Occidentem pertinentes V a lentinianus sibi retinuit. Praefecti praetorio Sallustius Orientem, Probus Illyricum, Mamertinus Italiam, Germanus Gallias gubernauit. Magis stros utriusque militiae Valens Uictorem, & Arintheum, Valentinianus Iovinum, de Dagalaifum obtinuit. eadem quoque concordia numeri mi

173쪽

litares partiti. Quibui actis,ex Moesia inde. Pannoniam processerunt,&,cum Sirmium accessistent,uterque inde ad situm administrandum Imperium abierunt. Ac Valens quidem Constantinopolim rediit, Valenti- manus vero in Italiam transgressus mense Septembri Aquileiam, atque inde Altinum,tum Veronam,atque in exitu anni Mediolanum accessit.

ii quidem ex lus locis omnibus rescripta praecipua dedit. Romae praesectus urbis Apronianus seuerius, quam moris erar, quaestiones de Veneno exercuit,multisq; si applicio affectis crudelior,quam iustior,visus est. Hilarius auriga contellus,le filium venefico cuidam ad disceda quaedam occultiora,& lege vetita tradidis Ie,damnatus, cum laxius retinente carnifice elapsiis in ecclesiam confugisset,illico extractus, desecta ceruice, peremptus est. Senator autem quidam,cum seruum suum eadem disciplina imbuendum curasse conuictus esset,suptilicium pecunia grandi redemit. eo tamen regenre,inopia,quae assiduas plebis Ro. voces,ac querelas exprimere solebat, prorsus nulla mit. Potiero anno Valens Constantinopoli, Valentinianus Mediolani, consulatum intuit. Hi quanquam ambo Christianis addicti sacris fuerunt,non idem tamen de Christo urerque senserunt. Nam Ualentinianus fide stetit a Nicaeno concilio constituta, Valens vero perfidiae se dedidit Arrianae, ut qui proxime initia tus fuerat ab Eudoxio episcopo Constantinopolitano, homine cum ipso Arrio faciente. Vt autem Arrianis Valentinianus nihil molestiae praebuit, sic contra Valens

Catholicos acerrime diuexauit. Quare rogatus a quibusdam Macedonianae opinionis episcopis, ut alterum Concilium de fide constituenda conuocari Lampsaci sineret, quod eos cum Eudoxio sentire arbitrabatur, morem gessit. inde primo vere Antiochiam versus iter intendit, verens,ne Pers, violato sordere,quod cum Ioviano pepigerar, in fines R. manos irrumperent. in Bithynia vero certior factus, Gotthorum gentes coniurationem feciste, ut limites Thraciarum inuaderet,ne id facere possent,idoneam peditum,equitumq; manum ad ea loca, in quibus barbari ci metuebantur incursus,immisit. Inde,cum pacata apud Persas omnia repperi flet,ocium ab armis nactus,totum se eis tradidit, qui Consubstantiale tuebantur,exagitandis,atque Euetolum Arrianorum Antiochiae episcopum omnibus complexus honoribus, Meletitam Catholicum urbe, S: sinibus pepulit. Dum autem ille intentus huic operi in Alia morabatur,

Procopius quidam e Cilicia, qui Iulianum Augustu propinqua cognatione attingebat,magnas copias breui reporis spatio coparauit, atque Imperator Conllantinopoli magno fauore populi salutatus usque eb processit audaciae ut arma aduersus ipsum ceperit. Interim qui Lampsaci episcopi conuenerunt, decreta contra Eudoxij opinionem haud multum a

----- - Catholicis

174쪽

i68 De Occidentali Imperio.

Catholicis dissidentia edideonr, atque Ariminense Concilium condemnarunt. neque ei incommodo Euaoxius, aut Valens propter bellum, quod a populo Constannopolitano,duce Procopio, in Thracia gerebatur,occurrere potuerunt. Quo bello audito, Valens in tantas coliti j di Nicultates adductus est, ut in Galatia reuersiis, Imperii deponere insignia cogitarit. In Occidente Alemani iam pridem a Iuliano pacata rursus

ad arma se contulerunt. Legati, quos ad comitatum miserant, minora, dceuiora, quam pro vetere consuetudine, dona rettulerant. itaque, cum ea

3er iracundiam resipuissent, atque asperius habiti ab Vrsacio officiorum magistro suissent, domum reuersi haud aegre sitos ad vindicandam init riam concitarant. Quod ubi cognouit Valentinianus, Dagalaiphum editum magistrum cum valida militum manu ad eos misit, atque ipse mox ex Italia in Galliam transiit. Alemani vero, traiecto Rheno, cum roxima quaeque loca diripui sient,domum impune repetierunt. Κalem dis Novembris Valentinianum Parisios prodeuntem Equinus de tumultu a Procopio concitato admonuit,qui se ab Antonio, in Dacia mediterranea tribuno, certiorem factum dicebat. Ea re cognita, Valentinianus Equitium redire in Illyricum iusiit,metuens,ne hostis,sia peratis Thracias, sese in Pannonias incitaret . voluit ipse quoque in Orientem accurrere, verum nobilium ciuitatum misiis legationibus destitit, sirppliciter orantium,ne Gallias desereret,ope ipsius prauentis egetes,easque itae,atque armis Germanorum obiectas relinqueret,cum eas ipse praesens solo nominis sui metu maximis eximere periculis posset. Itaque Rhemos progressus, Vulterium notarium misit, qui partem hostibus in sellam defenderet. Eodem anno XII Kal. Augulti memorabile prodigiti prope in toto Imperio editum est. paullo post lucis exortum,crebris lapsis de caelo fulminibus , tota terra vehementissimo tremore concussa est. mare dispulsiim reuolutis fluctibus retro abiit, ita ut relagi profunditate retecta,pisces humo haerentes cernerentur, valliumq; & montium vallitates radiis solis, quos natura negarat, illustrarentur. Multis autem nauibus per undarum relliquias ad capiendos pisces vltro,citroque vagantibus, ecce improuiso antiquas sedes marinae undς repetiuerunt. quo facto insulis, & porrectis continentis spatiis violenter illis,, innumera ubique ςdilicia proruerur,di multa hominum millia absumpserunt, atque ingentia nauigia partim i ctorum in culmina contulerunt, partim longe a littore propulerunt, Qua re sic tetigit D. Hieronymus in vita Hilarionis: fit tempestate terraemo tu totius orbis,qis post Iuliani mortem accidis,maria erressa sinit terminos μοί, is,

quasi rus m Deus diluuium minaretur, vel in antiquum clusos redirent omnia, ua ues ad praerupta delatae montium, pependerunt. uod cum iiderent Epidauritani, frementes

175쪽

Liber Septimus. I 69

cc frementes scilicet fluctus, Harum moles, my montes gurgitum littoribus insedira, verentes, quod tam euenis cernebant, ne oppidum funditus subuerteretur, ingressisunt ad Hilaraonem, gre quasi ad pridia proficificentes, posuerunt eum in littore. ui eum tria Crucis signa pinxi et in saluto, manusi contra tenderet,nicredibile dictu Hi,in quantam altitudinem intumescens mare ante eum steterit. ac diu fremens, di quasiad obicem indignanspaulatim in semetipsum relapsumsit. Romae pr Pitus urb:s Symmachus pontem a se conditum magna populi laetitia dedicauit. Huic Lampadius successit, ex praetorio praesecto ad eam dignitatem clatus. qui adeo gloriae cupiditate flagrauit, ut in omnibus usebis partibus, quae magnificis diuersarum principum impelis ornatae erat,

nomen proprium inscripserit,laudem aucupans, no vi veterum aedificiorum instauratoris, sed ut nouorum conditoris. qua in recum maligne,a

que auare se gereret,incitata plebs infima quodam die cum facibus ad domum eius prope Lauacrum Constantinianum incendendam accurrit,

sed a familia ex summis tectorum culminibus petita, nihil profecit. Lampadius tamen grauioris mali timore perterritus ad Pontem Muluuium iecelsit, atque ibi, du furor is elanguesceret,expectauit. Proximo anno, quo consulatum Gratianus nobilissimus puer, quem Valentinianus Augustus ex Seuera si is ceperat,& Dagalaiphus ambo in Occidete gesseiunt, Procopius Constantinopoli egressus, in Asiam aduersus Valentem exerci tum,Gotthis adiuuantibus, luxit. cui Valens ex Antiochia in Phrygiam obuius venit, commissos proelio, victas abscessit. Non multo post Procopius ab exercitu suo desertus,cum de salute propria laboraret, in nemo in1, montes s recessit. ibi a ducibus suis captus,ad Valentem reductus, ac statim iussu cilis per summum cruciatum occisiis est. bellum exeunte Maio consectum. Ea victoria elatus Valens, Procopij caput ad Valentinianum misit. Nicomediam inde regressus , curas bellicas aduersus eos,qui ab Arrianis dissidebant, conuertit . atque ibi Eleusium Ciryci tapiscopum accersitum, Arrianis episcopis cogregatis assentiri exilio intentato coegit. Inde ConsΙantinopolim profectus, Chalcedonem, quod in partibus Procopianis fuisset, nudari parte moenium Constantinopolim spectante,iussit, ac Catholicos, & Nouatianos, tanquam eidem Opinioni addictos, urbe deiecit, eorumq; occludi ecclesias iussit. Interim Eleusilua Ci cum reuersus,vim sibi ab Imperatore factam conquestus, eccletiae administratione se abdicauit. Quare audita,Eudoxius episco

pus Constantinopolitanus Eunomium et ecclesiae praeposivit. qui Ci cum profectus,iussu Valentis in sede est constitutus, homo eloquentiae, ac dialecticae potius, quam sacrarum litterarum peritus. is primum Arrianam doctrinam professus, paullo post ab eis discessit, atque haeresim P Arriana

176쪽

iro De Occidental i Imperio.

Arriana deteriorem, Eudoxio frustra renitente, induxit. quam qui amplexi sunt, ab eo Eunomiani dicti sunt, atque ab Eudoxio, & Arrianis se remouentes, conuentus seorsiam habere coeperunt. Monitus inde Valens a Valentiniano, id quem de belli ratione rettulerat, ut Gotthos inuaderet, quos auxiliis Procopium iuvisse constabat, Uictorem magistrum equitum aci eos misit percontatum, quam ob rem,cum in amicitia essent, de fide tam facile aecessissent, ac bellum principibus legitimiI pro adulterino fecistent. ij responsiam reddiderunt, se litteras a Proco pio accepisse, quibus Imperium ad se Constantini propinquitate trahebat . qua excutitione repudiata, bello eos persequi statuit. In Gallia Alemani polξ Kalendas Ianuarias rursus Gallico limite stuperato, proxima quaeque estutissime populati fiant. quibus Carietto peri utramque

Germaniam Comes occurrit, ascito in societatem Seueriano item Comite , qui apud Caledona legiones Diuitenses, te Tungricanas regebat. ij, ponte in numen iniecto,audacter in fines hostium inuaserunt, ac p ozlia cum eis, sed infelicia miscuerunt. nam Seuerianus grauissime vulneratus , Carietto etiam morte astectus est. Herulorum, Batauorumq; vexillum, cum in eorum potestatem venisset, direptum. Itaque Valentinianus, ut huic cladi mederetur, propere Dagalaiphum Parisijs occurrere iussit, deinde reuocato illo, ut cum Gratiano h lio consillaria insignia sumeret, Iovinum equitum magistrum fiam misit. is multis secundis pres ijs sectis, re prolapsam restituit, quippe cum tribus hostium globis conflixit. Primus, quem plane imparatum oppressit, prodiis ad internecionem deletus. fecundum,cum lauantem,ac potantem ostendisset, in fugam praecipitem compulit. in metium inde, qui paratui pugnam expectabat, inuectus, proelium insigne commisit. quo nocte dirempto ,fugientes hostes per nemora conquisiuin regem eoru cu hastari j excepissent, patibulo fh Exerunt. Redeunti Parisios Valentinianus obuiam lotus procesiit. eumq; in insequentem annum consulem decharauit. Cumuletus in de Letitiae Germanicae fructus est, quod per eosde dies Procopia caput a Ualente transinissum aduenit. Eidem puer etiam natus est ex Iustina uxor , quem Valentinianum vomuit,eum, qui postea Imperauit. in Italia per Tusciam Annonariam res ridicula nouam animis religionem iniecit. Pistorij siib horam diei tertiam, spectantibus multis,asinus excelsiuin tribunal ascendit, atque inde ruditum usque adeo compositum ed dit, ut populum accurrentem alloqui, de quasdam dicere velle videretur .ii Macedoniani episcopi ab Arrianis iustu Valetis vexat consiliis intersi: occulte communicatis tosire ad Catholicos decreuerunt,ac comuni consensu legatos, quom princeps erat Eustachius Sebastis episcopus, in Italiam

177쪽

Liber Septimus. IVI

in Italiam ad Varentinianum Augustum,&'Liberium pontificem'midiiunt,atque elsint cum Liberio,& ecclesia Romana consentiant,mandat.

Legati profecti,cum in Italia Valentinianum non inuenissent, Liberio litteras reddiderunt. quas ille accipere noluit, negans sibi communione eum iis esse posse,qui fidem Nic ni Concili j abrogarent. cui illi re nomderunt,se,saniore consilio capto, fidem eorum, qui filium patris disiimilem esse assererent,abiecisi e,proindeq; ipsiam, ut se reciperet, obsecrare. cum autem Liberius pollulasset,ut fidem suam scripto mandarent, libellum illi tradiderunt. in quo,ceteris formulis condemnatis, in primisq; Ariminensi Concilio reprobato, una cum Nicaeno,filium patri consuta stantialem esse confisii sunt.Cum eos hoe modo Liberius tanquam sponsone aliqua se oblirinxisse putaret, tum in corrumionem accepit.datisq; ad Macedonianos episcopos litteris,benigne dimisit. Sedente Romae Liberio, ingens prodigiu,quod pios perfundete religione animos posset, est factum. Ioannes Patricius liberorum orbitate iniquo animo patiens ,summis precibus a Maria Virgine Dei genitrice cotendit,ut se aut prolis compotem faceret, aut de idoneo initituendo herede doceret. nocte vero sequenti,ipsam se videre virginem in quiete visus est, admonentem, ut sira

impensa templum sibi in Exquili)s conderet in eo loco, quem postridie, qui erat Nonis Auginii suturus,niue conspersum vidisset. itaque somnotaturus rem propere ad Liberium detulit. qui cum idem se quoque vidisse assererer,religione tactus,in Eaequilias m magno populi comitatu prς- cessit, ac ni uecontra anni rationem inuenta, locum basilicae desgnauit, lac Ioannis pecunia constructam,D Mariae virgini primam in urbe dedicauit. ac Solemne tanto miraculo, quod nunc quoque obseritatur, initi, uir. Eo inde VIII Kal Octobris mortuo,comitia nouo creando pontifici sunt indicta .ralendis Octobris populus conuocatus Damasium Diaconum, domo Hispanu, doctrinae, ac probitatis eximiae virum creauit. Quod sentiens Ursicinus competitor esus,separatim ab Ecclesia conuentum egir,de in basilica Sicinini a nonnullis creatus,se a Tiburtino consecrari episcopo iussit. Qua re cognita,repente pars Damas, quae opibus

praeualebat,accurrit,atque indignatione accensa, proelium adeo atrox comisit,ut in eo centum homines,ac triginta ceciderint.Viuetius praesectus urbis , cum seditionem componere conatus non potuisset,auxilio despei rato,in suburbanu se rettulit. Lupicino inde, Iovinoq; consillibus,appetente vere, Valens in Mcesiam profectus, prope munimentum nomine Daphne,castra locauit, pontes ex nauibus in Danubium facto, sumen, telilientibus nubiis traiecit,atque hostes summa cura conquirere institit.

Verum cum neminem reperire quod omnes in montes Serrorum omni-

178쪽

ira De Occiaentali imperio.

bus,msi petitis, inaccessos sese rettulerantine, aeltate tota cosi impia, sine ullo reuerteretur effectu, Arintheo peditum magistro ad praedas agendas missio,in Moesiam se recepit. UI Nonas Iulij Collantinopoli grado magnitudine inusitata de caelo cades,nonullos homines interemit, plerisque immissam a Deo vulgo seretibus, quod multi su erdotes relegati fuissent,

quia cum Eudoxio communione iungi noluissent. Valentinianus apud Ambianos constitutus adeo periculoso morbo iactatus est, ut quidam iblius vitae dissidentes, occulta desiaccessore substituendo consilia coquerent,alii Rullicum Iulianum memoriae magistrum, alii Seuerum peditum magiitrum sermonibus destinantes. Quod ubi ille ex morbo recreatus comperit,Gratianum filium,nondum puberem, Augustali cer di-'gnitate decreuit. req; cum exercitu constituta,ut animis eum promptis. acciperet, XIII Kal. Septembris progressus in campum,tribunal ascendit,& nobilium potestatum corona cinctiis, pueru dextra apprehensum produxit, atque Imperatorem renunciatum ipsis militibus commendauit. cuius nondum expletam orationem exercitus ingenti clamore excepit, ac certatim alius praeire alium gelliens,voluntatem, iudiciumq; eiustumina se animorum alacritate comprobare significauit. Quare excitatus Ualentinianus,Gratianus a corona,& Augustalibus ornamentis indutum oscu latus, En habes, inquit, mi Gratiane ainicto Auguilas meo, commilitonum s nostrorum arbitrio, ominibus nullis delatos. accingere pro rerum Yrgentium mole, ut patris, S patrui collega, & assuesce impavidus penetrare cu agminibus ridi tu D nubium,& Jhenu, armatis tuis proximus itare,sanguinem pro ijs,quos regis, effundere,nihil alienu, quod ad Romani Imperij defensione pertineat tacere. um vero rogo co' militones, ut Imperatore vestrae fidei commissum 1ludio eximio complectamini. His dictis, Eupraxius inagister memoriae primus omniu exclamauit: Familia Gratiani nocineretur. statimq; promotus est ad quaestura Inde utrumque Imperatorem milites praeclaris laudibus exceperunt, sed

maxime Gratianum, quem e elimS quaedam animi, dc corporis indoles praecipue omnibus commendabat. Fecit aute hoc nouo exemplo Valentinianus, quod fratrem,de filiu designatos,non Caesares,sed Augustos vocarit. neque. n, ut inquit Ammianus, quisqua sibi asciuit pari potestate collega, praeter Marcia,qui Uerum statre adoptiuum sine diminuti piae aliqua maiestatis Imperatoriae sibi constituit sociu.Post paucos dies Mamertinu praefectu praetorio ab urbe regressu,quo ad quaeda emendata cotenderat, Auitianus ex vicario de peculatu postulauit. atq; ideo tinctusJocu Vulcatius Rufinus est subrogatus.qui nactus copia principis,Orfitum ex praesecto urbis ab exilio reuocauit. Eodem etiam tompore nimiae Valenti- s

179쪽

Valentiniani asperitas in iudici)s terrori omnibus sest. Di lim ex Cinimite lat tionum It lytici ob leuia crimina ius rure Diodbrus veHE Agente in rebus, dc tres apparitores potestatis vicariae per Italiain, obidrioli atrociter quod apud eum questus est Couies, Diodorum quidemiduersus lectui liter implorasse iuris auxiliu officiales verdiussu iudicis ausia inonere proficiscentem, ut respotidem rex lege. Eorum memoria apud Mediolanum colentes Christiani, lodiam sepulturae, ad Innocentes vocarunt. Itaqu8 cum in caussa cuiusdam Maxentis trium oppidormiri ordines tractati iussisset, Eupraxius ouaestor interpellauit, &parcim, inqui agito Princeps. nam quos intersci, tanquam noxios,iubes, Christiani pro martyribus colunt. & cum in alia re venia digna iussisset, ternos per ordines urbi uni plurimarum interimi, Florentius praefectus, Et quidam ur,inquit. si quo in oppido tam multi chiriales non essetit Huic d riotiillud acdesiit,quod si quis eum adisset,iudicium potentis inimici declinatis,aliumq; tibi dari tuaicem petens,ad elidem, quem metuebat, licet multa praetenderit iusta, reiecit. Vbi deblinem aliquem propter rei minitiatis angustias sbluendo non esse audiust, iis terfici 'opor tere pronuimelauit. Eodem tempore bellum graue in Britannia est eoortum. erant autem Picti, qui in duas gentes Caledonas , de Uecturiones diuisi, una cuAtaeottis, & Scotis infestis insulam populationibus assiixerunt. item6 Saxbnes,atque eis finitimi Franci, qui quo quisnuemari, retris perrumpere potuit,praedis, incendi, sectendis,at ut luorninibus in seruitutem abstrahendis foede omnia laniarunt. valentinianus autem cum ex Ambianis Treuitos proficiscens accepi sistet, Nectatidium Comitem maritimi tractius occisum,& Bulchobaudem ducem insidiis ab ijs cucunuentum, Theodosum Thebdosij.qui postea Imperauit,patrem,Virum bello egregium,in Britanniam destinauit.Theodosius exercitu accepto,cum ad Bononiecise littus venisset, secundo aestu traiecit έ lac Rutupias stationem ἡregione prospere tenuit. Batavis inde, Heruli; , Ioviis, de Victoribus,

quoςse subsequi iusserat,exceptis,Ludonium oppidum prodi j atque in

de vagantes praedatorum cateruas adortus, pecora, captiuosq; relinquere compulit. ac parte exigua militibus tradita, cum reliquam iis, quorum fuerat,teddidisset, laetus in urbem ovantis in modum se rettulit cartium

tum inde sermonibus,& perlagarum indiciis cum didicisset,dissulam variarum gentium multitudinem non nisi dolis occultioribus, re ii prou, sis incursionibus opprimi posse, praesectos mitti ad regλ nn prouintiam postulauit. missus est Ciuilis,ut prouinciam regeret, Dulcitis, ut exerci tui praeesses Latinus Pacatus in oratione, qualaudauit Theodosium,rettulit attritam ab hoc pedestribus proelijs Batauiam. Saxones bellis nau,

180쪽

3 684 4 De Occidentali Imperio.

ibus coniumstos,Scotin ad palude. suas redactos. Romae,se uente astuc de ponunce legendo seditione, Maximus praesectus urbis, ut incit tos ad caedem animos cohiberet, seuerissimas celaici clericisq; Damassenis quaeihonei habuit, eos . uriis tormentis assecit. Praetextatus autemuccessor eius, vir probus, ac iustus, eundem tumultum lenire ingressus, caussae verit te perspecta,riscinum ex vabe pepulit, ac civitati ocium in erit. is ecclesiae Neapolitanae praefectusest, Multa alia egregia a Praet 'ato gella clarum eius magist*tum est erunt. Nam de moeniana suibi it omnia, priscis quoquo legibus interdicta.& parietes priuatorum λα-dibus sacris discrevit iisdem inuerecunde coniunctos. & pondera per re':iones uniuersas initi ruit,cum libidini multorum pro arbitrio lances co-κinentium occurri nequirer,dc lites summa cum omnium gratia iudicauit. Valentimano inde, de Valente Augustis secundum consulatum serentibus, lens ex Moesia iterum transire in regionem: Gotthorum conatus , diu Danubii transitum inquisiuit, verum,Goxibis contra tenden tibus, frustra laborauit. Itaque,cum castra propς Carporum vicum Vsque ad autumnum habuisset, tandem Marcianopolim in hiberna recessit. In Britannia Theodosius a Londinio profectus,euersis Britannorubrtunis, auxilium maximum Iulio, cum opportuna quaeque barbaris ad insidias losa praeriperet , nec maius greg/riis militibus onus imponeret, quam ipse sui iperet. Itaque variis gentibus sustis,ac fugatis,ciuitates,ac castra in integrum sunt restituta, quae variis fuerunt inςommodis affict

ta. Valentinu etiam Pannoniu in Britannia exule, cum res nouas molies

populosad rma solicitaret, antequam opes confirmare posset suas, omplessit, eumq; Dulcitio p inienduin dedit. de coniuratis quaestiones haberi prohibuit, ne supplicii metu quiescentem tumultum redintegraret. atque ad xtUMym,muni , nititutas prouincia,ad Valentinianum reuersus, Ister equitum in locum Iovini est factus. In Gallia Valentiniano ad expeditionem prosecto,Rando regalisaraiecto cum expeditis

hominibus Rheno, Magunciacum praesidiis vacuum clam accessit, ac Christianos Solemni maximo occupatos adeptus, voluersos utriusque se . xus, ac sortiipae homines cum ingenti suppellectile auertit. Qua re Romani incerisii, Vitichabium regem eorum omnium tumultuum auctorem ,quia ali a non potuerur,ministro νης sese corrupto, peremerunt atque ita fero si aliquantisper Akmmpium impetus retuderunt. Valentinianus inde,copiis,& commeatibus maximis expeditis, de Sebastiano Comite cum Illyricis,dc Italicis numeris accerlitomaturo iam vere,Rhenum una cum Cratiano.Augusto transilii sit , atque exploratis per Imri tos duces itineribus, istin ad interiore hostium sentes accessit .nemine

autem,

SEARCH

MENU NAVIGATION