장음표시 사용
191쪽
pvitilentia laborantem malillet. unus demum inuentus, cum vena semel, atque item pupugieser, ne Sullam qui de elicere sanguinas potuit, viscer, bus nimio calore combustis. Hoc, ita Ammiano scribente etrusmus. Alij omnes infinitam sanguinis vomuiste copiam tradunt. VtcunquC, cum finem adesse vitae cerneret, quaedam dicere, ac mandare volitri, sed prae lingultu,stridore dentium,& motu brachiorum non potuit. ac Iox morbi magnitudine victus, liuentibusq; maculis interfusus XV Kal.Decembris expirauit, annum agens aetatis quinquagesimum quintum, imperi j vero duodecimum . Corpus ad sepulturam eii conditum, ut Constantinopolim mitteretur, atque inter Diuorum relliquias humaretur. Placuit inde optimatibus, ut dissoluto ponte, 'qui in Danubium factus fuerat, Gratiam Imperatoris mandato Merobaudes aduocaretur. ille vero aut ingenii solertia quod euenerat arbitratus, aut certe surrim a ni Incio doctus, missam ad se tesseram ab Imperatore dixit, ut ad obseruam das Rheni ripas barbarico furore insellas accurreret. ac Sebastianum Ualentiniani mortem adhuc ignorantem,longius amandauit. Erat tum Valentinianus Imperatoris filius decennis una cum Iustina matre in villa, quam Murocinctam vocabant, centum inde passuum millibus constitutus. Hunc igitur Optimates primo quoque tempore aduocarunt,& Augullum communi conlilio destinarunt. Cerealis auunculus cum in publicum produxisset,exercitus sexto pol Ι patris obitum die,magna animorum consensione Augullum appellauit, legitime omnibus rebus, quae ad eiusmodi comitia pertinerent,expletis, dc quidem in oppido Acinco, ut Graeci scripserunt. Hanc electionem Gratianus, licet iniquo animo ac cepisset, ramen ratam habuit, atque ei Italiam, Africam, Illyricumq; dimisit, quae ad Occidentale Imperium pertinebant. patrem autem diuinis honoribus consecrauit, virum nisi irae dulcedini indulsisset,ac propterea ab aequitate animi discessisset, egregium. Vt autem ipse hunc annum Treuiris in obseruando Rheni limite, V
lens Antiochiae in persequendis Catholicis egit, sic
Valentinianus puer inde aetatem una cum
Iustina matre ferme in Italia , ac praecipue Mediolani tria
I li rit . quae Arriana perfi-
, in dia insecta virus : sium ad
uersus Catholicos post mariti vi
192쪽
GRATIANVS, ET VALENTINIANVS MINOR AVGG
3 76-D N. R Vε S annus,Valente quintum,& Ualantiniano Augustis consulibus, magnarum, atque insignium calamitatum initium introduxit,quas primum Orientale, deinde Occidentale Imperium pertulit. Hoc enim primum Gotthi, atque Alani ab Hunnis exagitati in Thracia, ac finitimas prinuincias quod millies ante, sed irrito semper conatu, tentaverantὶ penetrarunt. unde multae, eaeq; acellisiimae clades, ac prope quotidianς ossensiones manarunt ut vere hic annus notari possit, tanquam uniuerso terrarum orbi,qui deinde barbarica rabie assidue laceratus et , funestissi inus. Ceterum Hunnorum gens,monumentis vel
tibus incomperta, ultra Maeotim paludem Scythiam Asiaticam habitauit, omnem feritatis,ac barbariae modum excedens. Infantibus ferro lacerare genas altius,moris fuit, ut pilis succrescentibus hebetatis, imberbes senescerent.firmisi nern bris,& opimis ceruicibus prodigiose deformes,&pandi. vita vero sic asperi,ut neque igni, neque saporatis cibis uterentur, sed radicibus herbarum agrestium,& semicruda carne vesceretur, quam inter femora ilia, & equorum terga subsertam breui fotu calefaciebant. aedificiorum apud eos ustis nullus. sed vagi montes, siluasq; peragrant , pruinas, famem, sitimq; perferre ab incunabulis didicerunt. indumenta linea, vel ex milibus sylvestrium murum confecta. tunica collo inserta non ante ponebatur, quam in pannulos diuturna carie diffluxisset. galeris curulis capita tegentes,crura hoedinis coriis muniebant. rudes calcei
liberis incedere gradibus prohibebant . itaque ad pedestres parum accommodati pugnas erant, sed equis prope assixi, duris quidem, sed deformibus,& mulierum in modum ii dem interdum insidebant. in his & commercia exercebant,& cibum, potum , ac sbmnum, S consilia capiebat une sedibus fixis, sine lare, sine lege vagabantur cum carpentis. Ibi vero cum coniugibus coibant, ibi coniuges pariebant, &vsque ad pubertatem pueros nutriebant . infidi , incontiantes, ad omnem auram mutabiles, furori obnoxii, honestatis, turpitudinisue ignari, flexiloqui ,& obsta m. nullius religionis, vel -rstitionis reuerentia astricti, auri cupidi sit -' mi. Haec
193쪽
mi. Haec igitur gens tam fera, ac barbara, Maeotide palude superioribus annis transimissa, in Scythiam Europaeam traiecit, atque Alanorum regionem occurrentem inuasit,ac magna 1lrage edita, iplos sibi ad belli societatem adiunxit. Erant iam pridem in Scythia Getae, sive Gotthi vocati, populi paulo mitioribus,qu:ὶm Hunni erant, moribus praediti. Ex his alij Vis otthi, siue Uittungi,alii Ostrogoti hi dicebantur. Uittungorum autem quidam Grurungi, ali j ruingi appellabantur. Alani igitur ab
Hunnis pressi, eisdem adiuuantibus, mox Grutungos sibi proximos tanta mole adorti sunt , ut si illineri nequiuerint. Nam Hermenerichus rex, Hunnis cum se resistere non posse videret, sibi mortem consciuit, oc Vithimaris,qui ei successit, licet Hunnis alijs auxilio comparatis se aliquandiu sustinuisset andem victus in proelio cecidit. & parui eius filij Viderichi tutores Alatheus,& Saphrax, spe relistendi abiecta, occulte ad Dan, itum amnem, qui inter Danubium, & Borysthenem fuit, recesserunt. Quod ubi sensit Athanaricus rex Teruingorum,cui, ut ante diximus, Valens bellum ob auxilia Procopio missa intulerat,&ipse sibi in tanta rorum iniquitate considendum putauit. ac castris prope Danaili ripas p litis, Mundericum ducem ad exploradum hollium aduentum, ad vice limum usque lapidem misit, atque exercitum in omnem fortunam instruxit. Hunni vero,& Mani, speculatoribus omissis, sumine silentio noctis
vadato,repentino incursu Athanaricum adorti sunt, atque ad proximos montes confugere compulerunt. Athanaricus a supercilijs Hierasi amnis usque ad Istrum Taifalorum terras prael tringens, muros altius extulit lorica abibluta ,semet in tuto locauit. neque enim Hunni praedae onere impediti eum usque ad extremum insequi institerunt. His rebus cognitis, plerique rerum necessariarum inopia coacti, Athanaricu deseruerunt, ac metu exterriti, consilia tractare de nouis quaerendis sedibus
longe ab Hunnis, Alanisq; remotis coeperunt. cumq; Thracias potissimum approbarent,quod & fertiles agros haberent, & Istro interiecto a barbarorum tutae incursu essent, una cum reliquis ad ripas Istri, duce Alavivo,& Fritigerno venerunt, atque inde legatos Antiochiam ad Valentem miserunt, ut se ipsos reciperet, orantes, ac fidele in omnibus bellis eius auxilium pollicentes. Sunt etiam, qui scribant, promisisse,se Chri-iliana sacra Valentis arbitrio siuscepturos. Quibus rebus auditis, Valens magnum se accepturum beneficium duxit,si tantus,ac tam bellicosius populus ad se transisset,ac pro se stipendia meruisset. acceptaq; conditione, misit, qui foedus componerent,atque ipsos cis Imrum extemplo traducerent. Foedere scripto,naues, rates, lintres, & cauati arborum aluei ad tres jciendum concessi. vehicula etiam commodata. transiere omnes, paucis
194쪽
tantum saeua enti imbribus amne stabmersis. iidemq; Arriano ritu, idest
in nomine patris per filium in spiri tu sancto, insecti sunt. Post paucos
dies, cum Viderichus rex Grutungorum cum Alatheo, dc Saphrace, dc Famabio ad Istrum prodijsset,atque, ut&ipse cum suis reciperetur,orasset, repudiatus est Athanaricus vero rex Teruingorum verecundia per motus,parum ter cum suis abscessit,memor, se nuper Valentem illusisse, cum diceret, se religione teneri, quo minus solum Romanum iniret. Praeerat tum Thraciis Luticinus Comes, S: Maximus Dux, homines t meritatis,atque auaritiae suminae. Hi Gruingis circa ripas Danubii adhuc vers intibus nec victum idoneum ex pacto praebuerunt, nec cetera necessaria ministrarunt, eost loco seruorum vili emptorum pretio habuerunt. ex quo tumultuari a Gotthis eth coeptum. Qua occasione usus Viderichus, ratibus male contextis cum Grutungis traiecit , castram a Fritigerno longissime collocauit. qui, lentis itineribus factis , Marcianopolim adiit. Tum vero Lupicinus Alauiuum,& Fritigernum duces Teruingorum ad conuiuium ita inuitauit, ut plebem ad necessaria comparanda urbem ingredi cupientem, longe a moenibus, milite emisso,arcuerit. Quibus rebus Gotthi exacerbati, militum manum adorti cociderunt. Quod
ubi Lupicinus audiit, furore accensiis & ipse Gotthorum ducum satellites, qui honoris caussa pro praetorio stabant, occidit. Fritigernus autem orans, ut ad placandam pleSem exire cum socios sineretur, egressus,ita adsitos loquutus eis, ut omnes ad vindictam iniuriae sidcipiendam accenderit. Quo iacto, Teruingi, vexillis de more sublatis, tumultuaria manu
in agros Romanorum incursaverunt,ac populationibus,incendiis,ac caedibus insella omnia reddiderunt. mox Lupicinum agmine incomposito aduersus se Prodeuntem aggresii, solum, reliquo trucidato exercitu,in Oppiduin confugere coegerunt. atque inde per Moesiam , Thraciamq; effusi populatione,nemine resistente, dispersit siunt. His cognitis, Sueridus, S: Colias posteriorum Gotthorum duces, qui in hibernis constituti apud Hadrianopolim fuerant, in Hellespontum traiicere iussi sunt. Cum autem illi viaticum, & bidui dilationem pollulassent, ciuitatis magiitratus ira ob rem in suburbano suo vastatam incensiis, plebem cum fabricensibus emisit, atque eos primo quoque tempore abire, malis omnibus intentatis, praecepit. & cum dicto audientes non essent, tela etiam in eos coniecit. Qua re Gotthi irritati, impetu in illos facto, alios interemerunt, alios in sugam egerunt. atque hasitu Romano induti Fritigerno aduen
tanti se coniunxerunt, ac communibus armis urbem obsidere coeperunt.
verum multis detrimentis in ea obsidione assecti, Fritigerni consilio clx gua in obstidione manu relicta, ad opimam regionem captiuorii indicio populandam
195쪽
populandam se conuerterunt. ad quos confluxerunt ij, quos mercatores vendide iant,quosq; Gotthi pecunia adacti,vino exili,5c panis frustis mutauerant. tum vero omnis aetatis, sexus,gradust homines vulgo in seruitem abstracti, aut, si arma tenerent, occisi sunt. Dum h c in Thracia geruntur, Valentinianus cum Iustina matre in Italia,& Gratianus in Gallia,ab omni terrore belli quieti inanserunt,ac puerilia studia, ut cuiusque aetatem decuit, coluerunt. Valens inde quartum cum Merobaude consul, cognitis Antiochiae, quae in Thracia accepta erant, incommodis, Omilla Catholicorum vexatione, tantis sibi malis mature subueniendum putauit,ac Gratianii de omni statu Orietis edoctu, ut copias ex Gallia sublidio mitteret,monuit, atque ipse Constantinopolim prosecturus, Profuturu, & Traianu rectores cu magno copiaru numero praeire mandauit. Gratianus Treuiris Frigeridum ducem, Jc Richomerem domesticorum Comitem cum paratis snnis copiis misit. Profuturus autem,& Traianus, cum in Thraciam peruenis lent, Gotthis ultra Aemi montein compulsis, in praeruptis faucibus subsederunt, ut hostes in iis locis inclusos,fame, ac necessitate conficerent,&duces Gratiani expectare coeperunt. Frigeridus morbo implicitus in tempore adesie non potuit. Richomeres autem ,&Traianus,coniunctis copiis,apud oppidum Salices in Moelia substiterui, a quo non longe Gotthi castra more suo firmo plaustrorum vallo munita posuerant d unum in primis operientcs,v t Gotthi loco cederent, quo abeuntium terga conciderent, &praeda parta exuerent. Quo consilio transfugarum indicio cognito,Gotthi locum mutare noluerui, sed copiarum numerum, popu laribus undique accitis, auxerunt. Ardentibus demum utrinque pugnandi studio animis, sub occassim solis in aciem est descensum, Romanis clamorem patrio more tollentibus, Gotthis maiorum facinora praedicantibus .collatisq; signis dimicatum est actiter. sinistrum Romanorum cornu a Gotthis loco pulsum ab ijs, qui in substidio
collocati fuerant,relli tutu in est. Feruente autem utrinque caede, ac sese tuna victoriam alternante, nox superueniense proelio discedere eos co
git . Locus cadauerum inde aggestis ossibus mansit in s ignis. Ex parte Romanorum, quia minor copiarum numerus fuit, minus multi desiderati limi, clades tamen ingens accepta. Romani Marcianopolim, Gotthi intra plaui rorum ambitum recesserunt, neque per septem dies inde exire ausi sunt. Alia etiam Gotthorum manus in Aemimontanas angustias compulsa, atque ibi, actis aggeribus, inedia maceranda inclusa est. nam
omnes commeatus in urbes communitas conuexerunt. quarum Gotthi
nullam sibi obsidendam siusceperunt, quod eius operis rationem penitus ignorarent. Quibus actis Richomeres in Gallias se recepit, tumultu ab Llemanis
196쪽
Alemanis concito reuocatus. Interim Gotthi, quae mandi poterant, in Scythia,Thracia, Moesias consumptis,m eam necessitatem adducti sunt, ut Hunnorum, & Alanorum nonnullos sibi auxi lio spe praedarum illectos acciuerint. quo cognito Saturninus a Ualente milius, ne a tanta multitudine circunueniretur, a Gotthorum obsidione decessit. Ita Gotthi, patefactis angustiis,erumpentes, per omnes Thracias dissipati sunt, atque omnia crudelitatis, libidinis, atque auaritiae exempla in prouincia ediderunt. Inde oppidum Diballum adorti, tribunum scutariorum Bargymenem cum suis castrametantem inuaserunt, ac sortiter pugnantem interemerunt. quo facto,in Frigeridum inde se conuerterunt prope Beroeam,ancipitem belli euentum operientem. quod ubi ille sentit, sese in
Illyricum rettulit,atque in receptu Farnobium Gotthorum optimatem cum catervis praedatoriis diuagantem, ac Taifalos nuper ascitos ducentem, commisso proelio, superauit.eoq; occiso, Taifalos quidem conseruauit, verum in Italiam traductos circa Mutinam, Regium,& Parmam, ut agros colerent, collocauit. Haec usque ad hiemem vario eventu in Thracia gesta . Extremo anno Lentiensis Alemaniae populus Rhaetiis finitimus, violato foedere, limites per fallaces discursus irrupit, quod sciret,Gratianum vocatu Ualentis ad tumultus Thraciae compescendos iter instruere. Valente inde VI,& Ualentiniano II Augustis consulibus, Celtae, ac
Petulantes, istrenui apud Romanos tum eo nomine militiae ordines, cum Rhenum hiberno tempore peruium traiecissent, Februario mense non sine magna clade Lentienses auerterunt. Post autem ubi cognouere, magnam Germanici exercitus partem iam in Illyricum esse praemissam, elati vehementius cum XL millibus hominum in fines Romanos se int terunt. Ob id Gratianus, legionibus, quas in Pannoniam destinauerat, reuocatis, alijsq;, quas apud se retinuerat,aduocatis, Nannieno,& Meli baudi ducibus,& regi Francorum bellum Lentiense commisit. Hi profecti ad holles, proelium clarissimum apud Argentariam intuerunt. In quo tanta virtute, tantas felicitate pugnarunt, ut non solum regem hostium vita eiecerint, sed omnes etiam,praeter quinque millia, quae nemorii densitate tecta euaserunt, occidione occiderint. Qua victoria parta, Gratianus, Rheno transmisso,in ipsam Lentiensium regionem inuasit. quos, cuse in montes rettulissent, insectatus, pugnauit usque ad noctem magno utriusque partis exitio. inde ad alios montes multo celsiores, quos salutis caussa insederant, cum venisset, eam illis necessitatem imposilit, ut pacem obsidibus dandis petierint. neque alia per hos annos ex Germanis
illustrior victoria est relata. Posthaec Gratianus ex Gallia digressus per castra, quibus Arboris felicis nomen est, in Thracias properauit.
197쪽
Per eosdem etiam dies Valens III Kal. Iunij ex Syria venit Constantinopolim, haud aequis admodum animis a ciuitate acceptus. Nam Gotthi, qui Thraciam diripuerant,suburbia etiam Constantinopolis,procursione facta, vastare institerant, quod nullis copiis urbem teneti audissent, quae suum impetum populsarent. Itaque populus grauissime de Valente loquutus fuerat, quod barbaros in prouinciam accepisset, neque vrbem ab illorum immanitate desenderet. Quare,cum equestres ludi ederentur , omnes clamorem aduersus Imperatorem sustulerunt, ses, si arma sibi darentur, bellum a moenibus propulsi iros, iactarunt. Itaque Valens III Idus Iunia urbe excessit, malum minatus ciuibus, si victor redisset. serat autem non solum praesenti contumelia, sed etiam stiperiore ad Procopium defectione permotus.) ac pedet rium copiarum cura a Traiano ad Sebastianum traduxit, singularis in re militari petitiae virum, modo ex Occidente prosectum. atque ita ad Melanthiada villam Caesarianam prosectus, militem omnis ossicii,& comitatis genere colere institit. Interim Gotthi, aduentu Ualentis cognito, auctis calliis,circa Beroeam, Se Nicopolim consederunt. Quod ubi Sebastianus audiuit, aduersus eos cum trecentis peditum millibus Hadrianopolim prouolauit. & sequenti nocte praedatorios circa Haebrum hostium globos adortus,omnes printer paucos,quos pedum pernicitas abstulit, interemit, & praedam ingentem recepit. Hac de caussa Fritigernus veritus, ne situs consumeretur exercitus, uniuersos ad Cabylem oppidum reuocauit. atque inde in latas regiones deduxit, ne aut finae, aut insidiis laboraret. Interim Gratianus in Pannoniam iniit, ac Danubio delatus Bononiam, Sirmium introiuit . de post quattriduum per idem flumen ad Martis castra, sebribus
interpolitis confiictatus, destendit . in quo tractu repentina Alanorum incurlione tentatus sequentium non paucos amisit. Ualens inuidia rerum a Gratiano, & Sebastiano gestarum accensus,ingentem exercitum a Melanthiade mouit, &, ne commeatibus importandis hostes itinera clauderent,equites,pedites, & sagittarios, ad angustias occupandas immisit. triduoq; proximo Gotthis Nicem magna manu pergentibus Obviam prodiit, ac prope suburbanum Hadrianopolis venit, ibiq; vallo se,
ac sudibus, Sc fossia firmauit. Interim Richomeres domellicorum C mes a Gratiano cum litteris eius aduenit, quibus maturum aduentum suum significabat,&,ut se expectaret,nec solum tanto se periculo obiiceret,obsecrabat. De qua re cum in consilio sentetiae dicerentur, atque alij extemplo confligendum, alij Gratianum cum Gallicano robore expectandum censerent,vicit eorum sententia, quibus Gratianum non expectandum esse placuit, ne victoriae iam pene partae particeps adolestens
198쪽
Germanica victoria gloriosus euaderet. Dum autem necessana ad proelium comparantur, presbyter quidam Christianus a Fritigerno legatus ad Valentem accestit, ac nominς Fritigerni petiit, ut sibi, seiri; patria pullis habitanda Thracia cum omni pecore traderetur, & pax cum Gotthis perpetua firmaretur; proprio Vero, tanquam amicus, monuit, nunquam Gotthorum populum ad has conditiones descenturum,nisi armatum eis
exercitum ollentaret, dc rerrore Imperatorii nominis intelato, eos pernicioso pugnandi studio deterreret. Postridie vero, qui fuit ante quintuIdus Augusti, Valens sub lucem, impedimentis, & sarcinis apud Hadrianopolim cum cui hodia idonea collocatis, inam thesaurus regius intra urbem erat,) signa propere movit,ac decurso v Ne spatio confiagoso, ill acescente die, hostium carpenta in se disposita vidit. Quo facto, subito &ipse aciem coepit instruere. dextro autem cornu equitum praeposito, dusini lirum explicat, Gotthi strepitu armorum perterrefacti, iterum legatos de pace miserunt, quorum vilitatem Imperator aspernatus,optimates ad te mitti pollutauit. motas autem illi de industria iniiciebant, ut equites sui ad tempus redirent, dc miles Romanus calore debilitatus aestiuo liquesceret,ardentibus circum campis, quibus dedita opera ignem intulerant. quod malum grauis etiain hominum,itunentorumq; inedia onerabat. Interea Fritigernus caduceatorem imilit,petens nobiles aliquot
ad se obsidet mitti . iussiusq; ire Equinui respui liquia semel captus, atque
elapsus a Dibalto, iussam eorum iracundiam sori Didabat. Richomeres autem sponte perrexit, Ceterum,cum ad vallum appropinquaret, sagittarii,& scutarii, quos Baturius Iberus regebas cupiditate elati, proelium irrunt. Quod ubi Gotthorum equitatus , qui cum Alatheo, & Saphraceerat,animaduertit, continuo & ipse in medios hostes prorupit. atque ita
strenue ab utraque parte concurium est. seq; inuicem, tanquam undae, impellere acies inititerunt. Dextrum cornu Romanorum, cum ad plaustra usque penetrasset,atquo a reliquo equitatu destitutum esset, incumbetibus Gotthis,oppressium est. Pedestris autem acies densatis usquead
inter se manipulis erat,vi nec mentum exerere, nec manus reducere posset. tanto vero oppletasuluere omnia erant,ut prospiciendi caeli facultas ademeta esset. ex quo Iactum est, ut tela nec prouideri possent, cum d itinato caderent,nec vitari. de, ubi Gotthi immenlisagminibus estuli, iu-inenta, dc viros propellere,& proculcare coeperunt, nec locus ad receptu laxari, neque ratio ad euadendum propter confertos iniri ordines quiret. Hinc Romani ira inflammati, abiectis pilis, gladiis, de securibus rem agere instituerunt. tum vero Gotthos vidisses aut succiso poplite, aut amputata dextera,aut suffossio latere fremere,& in ipsa prope morte minari, ac
199쪽
truces oculos circunferre . ad extremum tamen Romam liti, mediaq;
consecti,urgente Gotthorum pondere, inclinarunt, ac palati sese fugae
mandarunt. Qua re animaduersa, Valens per cadauerum aceruos ad lancearios,& mattiarios confugit,qui fixis corporibus steterant inconcussi.
quo viso,Traianus exclamat, spem omnem absumptam, ni desertus ab armigeris Valens aduentitio tegeretur auxilio. quo audito, Victor C mes Batavos in si1bsidiis locatos ad Ualentem raptim ducere voluit,sed,
inuento nemine, retro abiit. eademq; ratione Richomeres, Sc Saturninus semet periculo exemerunt. Gotthi occasione usi, Romanos insequuti,facile conciderunt, ac cumulos cadauerum construxerunt. huic cladi nox tandem modum imposuit. Valens primis tenebris lethali sagittae ictu saucius ex acie cessit, neque postea apparuit. Fama obtinuit, eum cum candidatis, & spadonibus paucis ad agrestem quandam casam esse delatum,ibilab ignorantibus hostibus, quis est,circunsessum, &,quod introrumpere non possent, admotis sarmentis, & subiecta flamma ipsum cum domo esse combuitum. Periere etiam illustres viri multi . inter quos excelluit Traianus, dc Seballianus, de cum ijs triginta quinque tribuni Vacantes, & numerorum rectores, & Valerianus, atque Equitius, quorum alter Stabulum, alter Palatium curabat . item Promotorum tribunus Potentius,ac denique vix tertia pars euasit exercitus . neque ulla Romanis post Cannensem exitialior accidit pugna. Obiit Valens anno aetatis quinqua limo, Imperii tertiodecimo. Hac victoria potiti Gottis, postridie Hadrianopolrin, ubi thesauros asseruari regios audiebant , petiuerunt, horaq; diei quarta cinctam urbem validissime ompugnarunt, ac tandem, certamine ab imbre dirempto,sese in castra plaustris vallata receperunt. ac, legato in urbem ista, ciuibus incolumitatem , si se dedidissent,spoponderunt. Legato ire non auso, litteras Christianus quidam pertulit. Quibus lectis ciues eo alacrius ad urbis de sensionem incubuerunt. Itaque reliquum diei, ac noctem insequentem in parandis operibus cons impserunt. portae lilicibus magnis obductae. in nium partes infirmae munitae, de loca ad emittenda tela aptata, & sufficiens aqua collecta. Ob id Gotthi euentus belli varios animo volutam tes,cum fortissimum quenque ex suis sauciari, caediq; viderent, eiusmindi consilium inierunt. quippe candidatos aliquot, qui pridie ad eos defiscerant, pellexere, ut simulata fuga se intra muros suscipi curarent, receptiq; quandam partem urbis incenderent. ut, occupata in restinguendo incendio ciuitate, urbs sine desensoribus remaneret . perrexere candidati, & se tanquam Romanos recipi petiere. Recepti vero, interrogatiq; super consiliis hostium cum variassent, in quaelii in R nem
200쪽
nem abrepti, capite pinnas dederunt. proelio inde instaurato, superior quoque Romana res scit . et, quia nullo ordine , sed per procursias, de globos pugnabatur , conuerso in vesperam die, ad tentoria redierunt,semetipsos imprudentiae accusantes, quod non, auctore Fritigerno, obsidionis incommoda declinassent.consium pia inde in curandis vulneribus nocte,postridie consiliis agitatis Perinthum occupare statuerunt. atque itineribus lentis, populationibus, & incendiis omnia permiscentes, nullo resistente,eo peruenerunt. Verum Hunnis, Alanisq; permisti, urbe non tentata,agrum opimum vastasse satis habuerunt. inde cum se Constantinopolim contulissent, suburbium demoliri coeperunt. At populus damno,& indignitate permotus, sua spote egressias, hostibus obuiam sese tulit, singulis, quod occurrebat,armorum loco arripientibus. Dominica vero Valentis uxor omnibus,qui egrediebantur, stipendium ex aerario ministrauit. Sarraceni etiam aliquot a Mavia regina auxilio ante missi imsignem operam praestiterunt. Itaque, proelio commisso, Gotthi reced
re ab urbe compulsi, per latissimos Thraciae, Moesiae, Daciae, & primos
Pannoniae campos distusii sic profana, sacraq; om nia infestis non tam armis,quam animis peragra rvt,Vt nemo neque inermis, neque armatus ex urbibus exire,aut ex praesidi)s erumpere aut ad pugnam, aut ad res neces sarias obeundas auderet. Valente inde, eo, quo dictum est, modo extincto,summa rerum ad duos Augustos redacta est, ambos ad tantum tuendum fastigium immaturos. Nam Gratianus annos viginti, Ualentinianus vix tredecim attingebat. Ceterum Gratiani egregia supra aetatem & animi,&consilii indoles facile ipsam prope ruentem rem p. fulsit. Etenim certior accepta de clade factus a Victore magistro equitum, qui ex acie cum paucis elapsias,in Macedoniam, atque inde in Pannoniam venerat, haudquaquam animo defecit, sed consestim Sirmium prosectus, opportuna inire consilia de retinendo Orientis Imperio G pit. Quibus explicatis, primum omnes undique copias accersivit, ac procursantes quacunque barbaros, aut coercere , aut certe si istinere contendit. Cum autem ducis inopia, tam multis amissis, laboraret, oculis in omnes, qui silperessent, conuersis, iuuenem Theodosium, cuius supra meminimus, ex Hispania euocauit, virum bello , paceq; eraestantem, & multis rebus sortiter, prospereq; gestis insignem ; verum factione paucorum in Hispania tum, unde genus trahebat, tanquam in exilio voluntario, commorantem. Inde, animo ad Orientem ordi nandu col lato, quod a Valentis fide alienissimus esset, episcopos omnes, quos ille religionis caussa exilio destinarat, exemit. legemq; , qua statu Ari ianorum primu tentari coeptus est, tulit, ut praeter Manichaeos,Plio ti