Caroli Sigonii Historiarum de occidentali imperio libri 20. ... Cum indice copiosissimo rerum, & verborum

발행: 1578년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

3 De Occidentali Imperio.

disset, pontificatu se abdicare,& gentiliciis sacrificiis se dedere iussit. ac mox ptaecepta sua irridentem in catabolum dedidit. Marcellus autem tantam constantiam adhibuit,ut in pistrini quoque seruitute alliduis precibus Deum placare, atq; urbis par ias litteris visitare periti terit. Itaq; XVI Kal. Februatias epistolam quoque stiper hac re ad Maxentium Icripsit, Maxentio, & Maximo contulibus datam. Constantinus autem Germaniae perdomandae intentus pontem instituit ad Coloniam Agrip

pinae, non ut facultatem traiiciendi pararet nam totum armatis nauibus

Rhenum initruxerat, de ripis omnibus nailites disposuerat sed ut gloriam Imperio,& limiti ornatum adiungeret, si qua ferocis limus amnis esset, vel inuito pontem impositisset. Hoc vero ubi inlli tui opus holles viderunt, propere legatos, qui pacem pererent,obsidibus pollicendis miserunt

Dum autem haec ille molitur, Maximianus eadem, qua ante , dominandi libidine stimulatus, Treuiris consilia clandestina de Imperio ipsi

pariter adimendo iniuit, ac milites eius aliquot praemijs ad te perducere occulte contendit. Quam rem cum folle Fausta filia competisse id virum Constantinum continuo detulit, eumq; ad vindicandam iniuriam, ωdignitatem sitam tuendam incitare non dubitauit. Maximianus auteprosectus in Narbonensem, specie ut Massiliae in Italia nauigaturus conscendere cum in itinere omnes mansionum copias absumpsisset,ne quisse consequi exercitus posset, repete Arelate intra parietes iam tertium purpuratus emersit,ac litteris ad solicitandos exercitus missis fidem militum ingentium praemiorum ostentatione tentauit. Quod ubi facinus Constantini milites acceperunt, repente tanto perdendi hominis studio examserunt, ut protinus a Constantino signum profectionis poposcerint, nec viatico expectato,arreptis armis abierint. Itinere, quod est a Rheno ad Ararim, integris vitibus, animisi flagrantibus sine ulla cumstatione confecto naues exceperunt, quae in Cabillonensistatione ad rescienda corpora fuerant praeparatae . Ibi segnem nimis, ac cunctabundum amnem esse, ac carinis tacite labentibus stare se, non ire, vociferantes usiam pedum manibus aggressi nauibus incubuere, & naturam fluminis urgendo vicere. Quin etiam ab Arari ad Rhodanum progressi ne ipsa quidem rapidissimi amnis velocitate fuere contenti. ubi vero Arelate profecti Maximianum se contulisse Massiliam didicerunt, extemplo nauibus egi essi eo contendere perrexerunt. Massiliam vero ille petierat, ut, i necessitas urgeret, facultatem in Italiam redeundi haberet.ὶ & cum eis peruenissent, vi bem extemplo mi litum corona circundederunt,haud ambigua spe freti se illa potituros, licet portu firmissimo praedita,& mez-nibus altissimis,ac turribus creberrimis, haud secus quam Cesaris quom dam

52쪽

Liber Secundus. 49

dam aetate, eli et munita. inde tanta fiducia inuaserunt, ut muros statim ioccupaturi fuerint, nisi parandis, quas admouerent, scalis coniecturam oculorum altitudo moenium fefellisset. multi tamen breuitate scalarum decepti, quod ad ascendendum supererat, extensis consequebantur comporibus, δc succedentium humeris subleuati iam interualla pinnarum inuaserant, cum Constantinus lignum receptui dedit, ac paullisper inde recessit. Post noctem autem militibus ad urbem repente reductis hostes re inopinata sic exterruit, ut se tueri posse dissi si urbem dediderint. Vrbe capta Maximianus in potestatem Conliantini adductus, iussu eius strangulatus pares merito poenas inuenit. Cadauer eius Mediolanum missum ibi sepulchro commissum est. Constantinus rei'. tyrannide, &Gallia ciuili certamine liberata, mirum, quantum ad laudem, gloriam sprosecerit,iam cunctis tantae virtutis indoli uniuersis in Imperium spe,acifudio destinantibus, &, quoniam tyrannos delere initituerat, Maxentium Maximiano ingenti animorum ardore iungentibus. Inde aduersus barbaros absentia ilia tumultuantes contendit. Hi erant Bructeri,

Clamati, Cherusci, Vangiones, Alemani,dc Tubantes. qui primum prinpriis, deinde communibus armis mouerant, ac vires,consiliaq; belli con-sbciarant . qua re perspecta ille Deo siubnixus, dissimulato principis habitu adit eos, benigne appellat, spes explorat. inde regressus ad suos cum exercitu in eosdem se refert, ac primo impetu, dum sociales contrahunt copias, fundit, fugati, ac victor Treviros in hiberna regressus templo Apollinis vota concepta persoluit, idq; donis amplissimis ornat . quam victoriam Naratius ita exaggerauit, ut dixerit, unum hoc bellum, sidebitis laudibus immorari vacaret, diem integrum absumpturum. Persequutio Christianorum in Oriente hoc anno, qui fuit eius octauus, leniri, ac mitigari, teste Eusebio, coepit, bello inter Maxentium, & Max, minum excitato. quorum in pari scelere amicitia diu permanere firma non potuit. Maximinus magicis obstrictus studiis fuit. dc praue Imperium gubernavit. Nam & saeuiores quam maiores siui,in Christianos quae istiones exercuit, & studiosus ceteris religione Gentilium coluit. hinc in locupletu fortunas auidius sese intulit. crapulae, atque abdomini deditus saeua multa per Vinolentiam,& ebrietatem commisit. mulieribus ita studuit, ut nullam ciuitatem adierit, in qua non aut adulteriorum, aut si prorum vestigia impressa reliquerit. atque haec ferme aduersus Gentiles eius libido bacchata est. Christianos autem igne,serro,clauisi cruciauit, immanibus bestiis laniandos obiecit, in mare praecipitauit,membris multauit, famis, metallorum, & vinculorum aerumnis assiixit, usque adeo ut in omni genere flagitii, & crudelitatis ipsium etiam in Italia Maxentium E superarit.

53쪽

. Io

ro De Occidentali imperio.

superarit. Proximo anno, qui suit poli Christium natum trecentesimus decimus, iterum post consulatum Diocletiani, & Maximiani Romae Marcellus pontifex nono mense per clericos silos caraboli seruitute silentio noctis eximitur, atque hospitio a Lucina matrona receptus in aedibus eius ecclesiam dedicat, atque ibi dies, noctest solemniter lacris operari insistit. Quod ubi Maxentius accepit, iratus ipsum extemplo corripi iussit, ac iumenta cataboli curare eo translata coegit. quo in opere i 'le mox nudus, ac vix cilicio rectus VIII Kal. Februarias expirauit. corpus eius a Lucina sublatum in coemeterio Priscillae sepultum est. Aedes illa in hunc usque diem S. Marcelli nomine decoratur. Poli viginti dies Eusebius, homo Grςcus, episcopus stibili tuitur. Marcelli constantiam per eosdem dies imitata est mulier Christiana. Haec cum a ministris Maxentii ad libidinem posceretur, ubi marito metu profecto relictam se stupro, atque ignominiae vidit,paullulum temporis ad se ornandam petiuit, ac cubiculum ingressa, ut pudicitiam eo, quo poterat, modo seruaret, gladio sibi pectus aperuit. Eusebius pontifex hqrcticos in urbe deprehensos per manus impositionem ecclesiae reconciliauit. In Pannonia vero

Quirinus Scisciae episcopus insigne documentum sacerdotalis sanctitatis, atque constantiae dedit. Nam, cum iussu Galerii mola collo alligata in flumen e ponte praecipitatus esset, stuperstes diu aquis supernatauit, atque aspectantes Christianos alloquutus, ne sui exemplo fide deterrerentur,admonuit. ac tandem vix, ut mergeretur, a persequutoribus impetrauit. Interim dissociatis Maximini, atque Maxentii animis in lium erat vitiusque Imperium . nam nec mare nauigari tuto poterat, S qui utrinque capiebantur, omnium tormentorum, de suppliciorum acerbitates a tyrannis patiebantur. Itaque cum ubique irruptiones rapinae,caedesq; fierent, totum Imperium, nisi quod a Constantino tenebatur, mirandum in modum laniabatur. Ex quibus rebus tanta annonae inopia Romam incessit, quanta ciuitatem illam laborasse, homines non meminerant. id, cum certa in loca scuta, instrumentaq; militaria ab utraque parte colingererentur,nihil aliud, quam ipsa foed, certaminis commissio, atque affera conssictatio expectabatur. Romae Kal. Septembris sussecti consules Heraclius, & Eusebius. V Kal. Nouembris C. Cetonius Rusus Anul. linus praefectus urbis, de III Kal. Heraclius Rufinus iterum inierunt. Constantinus cum ad suintum Imperii sui annum feliciter pei uenisset, quinquennalia vota sibi soluenda, ac decennalia concipienda putauit. ac Treuiris ludos in eiusmodi celebritate solemnes magna popul

rum frequentia edidit. deinde natalem etiam diem urbis eius,quae a se rostituta,atque ornata erat, magno apparatu peregit. In ea celebritate ora

to i

54쪽

Liber Secundus. Π

3l Itor quidam Aeduus ipsum nobili laudauit oratione, in qua primum se post quinquennalia acta dicere indicauit, cum dixit: duanuis ille felicissimus dies proxima religione celebratus Imper' tui natalis habeatur,quoniam te isto halitu primas omauit, tam tamen ab illo generis auctore Imperiyfortuna defendit. deinde res gelias a Constantio,& Conflantino tetigit, bellum vero proximum cum Maximiano gestum enucleate descriptit. tum ipsum Constantinum ad suam quoque patriam Bibracte visciadam inuitauit, his verbis: D3 immortales, quando ιllum dabitis diem, quo praesenti Simus hic Deus omnia pace composita illos quoque Arellinis lucos, o sacras aedes , J V anhela fontium ora circumeat quorum flaturigines lem tempore nebulose ainridere, Constantine,ocula tuis, ν scula se reserere uelle uidentur. Miraberis profecto illam quoque muneris tui sedem, et calentes aquas sine ullo solis ardentis indicio. quarum nulla tristitia es saporis, aut halitus,sed talis haustu, ον odores ceritas,qualis fontium fididorum. Dasis et illic munera, constitues priuilegia, ipsim denique patriam meam ipsius loci: vexeratioue restisti . cuias ciuitatis antiqua nobilitas, ον quondam sir terno nomine populi Rom. glorialia opera tuae maiestiatis expectat, Ut illic quoque imca publica, remptipulcherrima reparentur ,sicut hic iure hanc frtunatissima ciuitatem, cuius natalis dies ὰtua pietate celebratur, ita cunctis manibus refroentem, Ut si quodammodo gaudeat obm corruise auctior tuis fiata benesist. ideo circum maxunum, tilum credo 'mano, video basilicas, i, forum, era regia,

sidem iusti iam tantam abitudinem si itari,ut Iesideribus, sty caelo digna, g

micina promittant. auae certe omnia sunt praesentia tua munera. uaecunque enim loca frequentissime tuum numen illustrat, in his stu hominilus omnia ,--nibu , , muneribus augentur. Nec magis Ioui, , Iunoni recusantibus nouos flores terra fluuiisit, quam circa tua Contamine vestigia urbes, θυ templa conse nnt. Ideo hoc motis meis fulserit, it patriam meam mi leas ducente pietate . quia statim erit resitura, si et ideris. Postero anno Galerium constitem VIII sine coli ga foedissimus inuasit morbus. quippe ortum circa pudenda ulcus instrumenta libidinis eius tabefecit. vermibusq; er putrefactione contractis malum insanabile factum . ex quo in eum furorem adactus est, ut medicis etiam intulerit manus tam ijs, qui de salute desperauerunt, quam qui rem aggressi promissa non praestiterunt. Denique veritum,se propter ini ultas Christianorum vexationes a Deo iuste assii ,grauis poenitentia subi jt, atque edictu suo,& Conllantini nomine edidit, ut Christianis poll- hac parceretur, ac templa conuentusq; darentur, simu l orans, ut ipsi solemnes pro Imperatore preces effunderet. Index edicti,quod lucem asserre huic ni storiae possit, luc fuit: I . Caesar Galerius Maximianus, Pius,

lix, Duilius, Augustus, Pont. mo. Thebaicus max. Sarmaticus max. V Persicus max Germanicus max Aegyptiacus max fecundus Carpicus max. VI me-E r niacus

55쪽

s 1 De Occidentali Imperio.

macus max. Medicus max. Adiabenicus max. Tribuniciae potesatis X X. IN

XIX. Consul VIII. Pater patriae. Proconsul. Et L . Caes. Fl. Valerius Constantinus Rus, Felix, Inuictus, Aurastus, Pont. max ribuniciae pol. Imp. VPater patris, Proconsed . Inde cuin se Imperio gerendo ineptum conspiceret, Licinium Dacum, virum militaribus livdijs sibi bello Persico notum, Imperi j consertem adiunxit . eum uel XI. Kal. Maij Carnunti Augustum appellauit. atque inde in parte anni consistatus collegam ascivit. Qua re comperta Maximinus Cauar tanto ardore inuidiae conflagrauit, ut semetipitim ultro Augustum vocarit. neque ita multo post Galerius vita excessit . Kal. Septembris Statius Vettius Rufinus,&C. Cetonius Rufius Volusianus constites sit flecti sunt. I ta Licinius tenuit Il lyricum,in quo Pannonia, Moesia, Dacia, Thracia, Macedonia, Graecia, dc Dalmatia ex initi tuto superiorum, ut lignificauimus,principum claudebantur. atque ad statum rerum suarum flabiliendum foedus cum Maximino, & Constantino percussit. Maximinus autem edicto Augullorum neglecto litteras ad magistratus suos misit, ut Christianos vexare desisterent. de templis autem rei lituendis, aut conuentibus permittendis nihil adiecit. Quibus rebus auditis Maxentius & ipse de sua acerbitate remisit. Hunc in modum tetra a Diocletiano quondam inita persequutio, Christo p

nas de exercitoribus expetente, decimo anno finem inuenit. Conitantinus Bibracte Aeduorum oppidum cum venisset, alacriter a cuncta ciuitate extra urbem effusa exceptus est. vias,quibus in Palatium adibatur, ornarant,omnia signa collegiorum, omnia Deorum simulachra prorii ierant . quin etiam clarorum modulorum instrumenta saepius per compendium occursura produxerunt. ubi vero in Palatium venit, ultro claues ad se vocavit, &, ut necessitates cxpromerent suas, mandauit. Qua voce illi audita subito ad pedes se proiecerunt, Se calamitates iura aperuerunt . Quos ille clementer affatus excitauit, atq; illacrymans seseptem millia capitum eis in quinquennium remittere dixit. Itaque cum inde se Treviros recepisset, atque ibi omnium amicorum comitatus,omniumq; ciuitatum legati adessent, de ipsi oratorem misere, qui publico nomine illi gratias egit. extat illa oratio post quinquennalia, ut apparet,

habita. sic enim ille dixit: uinque annorum nobis reliqua remsisti. o lustrum Omnibus lustrisfelicius. o litarum, quod merito hanc Impery tui aequauit aetatem. Nobis ergo te principem dij creaverunt.quibus singula haec est nata felicitas, ex quo tu Imperare carpisti. Euinquennalia tua nobis etiam perfecta celebranda fiunt. illa enim, quae te incipiente si cepta, omnibus populis iure communia, nobis haec propria, quae plena sunt. Inde in Britanniam ad res insulae inuisendas,&,si opus esset, coniti tuendas decessit. Romae interim, atque in tota Italia λέγXentii

56쪽

xenti j tyrannis intoleranda euaserat . ii quidem priuatos homines occidisse temere non contentus, quodam etiam die hopulum Romanum. letii occasione.trucidandum obiecit barbaris, ac satellitibus sitis, quibus ad omne facinus conductis Italiam uniuersam oppleuerat. Quae mala cum serre Romani ultra prae atrocitate non possent, nec depellendae seruituti virium , ac roboris satis haberent, clam oratores ad Conliantinum miserunt, ex Britanniam Galliam opportune reuersum, obsecrantes, ut duris rebus suis , quoquo modo poliet, consuleret, neque

urbem Imperii caput diutius a fera tam immani dilaniari permitteret. Hoc paternae gloriae, hoc suae illum virtuti debere, ut iustitia reducta tyrannos euerteret, ac populos in libertatem assereret. sibi animo despondisse, qua felicitate ille patrem insanientem deleuisset, eadem quoque fittentem filium esse pessum daturum. Quorum ille precibus ita eli permotus, ut se iniurias eorum non neglecturum esse respondeiit, atque Maxentio arma inferre de reuerat. Huius mi it, legationis Zonaras, NCedrenus auctores sunt. Vt vero prodit Eusebius Caesiuientis episcopus, qui secum Constantino loquutum cile, identidem repetit, Constantinus reliquo Occidente pacato iura ad Romanos cogitationes intendit , indignum csse statuens, urbem Imperis sedem iugo turpis limo seruitutis oppressam . Itaque hoc si deberi decoris arbitratus ea parare

institit,quae ad tantum tyrannum extinguendum necessaria viderentur. atque in insequentem annum milites ex omnibus prouinci js si iis Treviros conuenire praecepit. Quo comperto Maxentius ut tantam belli molem auerteret, ad magicas artes se contulit, ac modo grauidas mulieres , modo pueros infantes aperiens, modo leones iugulans , interdum etiam infandas ad daemones excitandos adiurationes exercens eorum tibi parare substidium institit. ac mox alpes firmillimis praesidi js sepire, &prima quaeque Italiae oppida ad excipiendum Constantini impetum, morandamq; victoriam confirmare, de urbem contractis ex Africa si umentis, militibusq; munire contendit. Eodem anno Romae Heraclio Rufino praefectura urbis continuata. Eusebio vero pontifice mortuo Miltiades Graecus,ecclesiae presbyter locum tenuit . qui Manichaeos in urbe deprehendit. In Oriente Maximinus sexto post superioris edicti promulgationem mense Christianos rursus prohibuit conuentus habere. Antiocheni ad gentilitatis cultum faciis Christianis deserendis redacti. in omnibus prouincijs Chrissiani urbibus exturbati. simulachrorum ficerdotes celebrati. probra in Christum temere iacta. episcopi pallim exi lijs, ac tormentis Maximino ita Nicomediae edicente affecti. Quare diuino Christi numine semetipsum ulciscente magnam hieme siccitatem

57쪽

s De Occidentali Imperio.

a fames, famem saeuior pestile ima consequuta est . quae Conilantino, de Licinio Augustis,ambobus iterum consillibus,cum alias regiones,

tum Orientem praecipue lacerauit. nouum morbi genus emerserat, Vlcera carbunculorum similia. quae toto dispersa corpore aegrotos ut magna pericula coniecerunt, praecipue autem in oculis saeuientia omnis generis, sexusq; homines extinxerunt. Constantinus ad concordiam cum

Licinio confirmandam pristino taderi ius assinitatis adiunxit, Constantia illi sorore desponsa. atque appetente vere copias omnes, quibus con uentum indixerat, ad diem constitutam adesse mandauit. quae omnes ex Gallia, Hispania, & Britannia tanta animorum alacritate praelio fuerunt , ut non ab Imperatore accitae, sed a Deo missae ab hominibus crederentur. ut merito de illis Nagarius orator dixisse in oratione poli ad illum habita videatur: Dores omnium Galbarum, exercitus misis, qui se

diuinitus millos praefiserebant. furabant horrendum nescio quid umbone com G,

caelestium armorum lux terribilis ardebat. tales enim venerant, it tuι credo

rentur. haec ipsorum sermocinatio, haec inter audientes ferebant: Constantinum p

timus , Constantino imus auxilio. sib caelo las, illi diuinitus misit gloriabantur quod tibi militabant. Haec nonaginta millia peditum, octoginta equitum tu iste Zosunus refert. Dum autem hi conueniebant, Constantino iter cum exercitu faciente grauis belli, quod moliebatur, animum cogitatios ibi j t. quippe rem in Italia serendam esse non solum cum gente bellic iis lima, sed etiam in prouincia praesidijs, opibus, oppidisq; firmata,& cum eo duce, qui non tam humanis viribus,quam magicis praestigijs ad victoriam niteretur . nimirum maiore praesidio opus esse, quam quod a militari expectari virtute posset. confugiendum ad diuinum auxilium esse, non eorum, quos sequuti Galerius, & Maximianus Adissimum vitae exitum falsis oraculis, ac vaticini js audiendis adepti essent, sed eius, quem pater suus veneratus,custodem, conseruatorems regni haud dubie cognouisset. Hunc igitur toto animo coepit implorare, ut se, qui nam esset, sibi dignaretur ostendere,ac rebus, quas moliretur,opem,auxiliumq; praebe re. E cce autem,dum intentus in hac precatione versatur, repente postmeridiem sole iam ad vesperum inclinante, visiam mirabile, diuinum lconspexit. Vidit autem Crucis signum ex lucis splendore consectum in caelo soli imminens, quod his verbis cingebatur : IN Hoc vINC s. atque illud idem exercitus, qui cum eo erat,plenus stuporis est conspicatus. Hanc rem Eusebius idem se ex eius narrantis, & iureiurando assi mantis ore excepisse poli pacatum Imperium, prodit. dc Artemius milesse vidisse, ad Iulianum Augustum scribens confirmauit, his verbis: μ-ctantino contra Maxentium b lum d scillimum ineunti si num crucis apparuit

58쪽

j .i Liber Secundus

in caelo media die super solem radiis coruscans litteris sydereis et ictoriam priniunctans. nos enim, tui bello interfuimus ,rinum vidimus, litterasi legimus, totus icong exit exercitus, multis hodie testes extant in exercitu tuo. Conltantinum

igitur hoc viso fluctuantem, S quid nam id tibi vellet, anxie perquirentem superueniens nox oppressit. in quiete inde species viri humano habitu augustioris cum signo crucis praemonstrato se obtulit, praecipientis, ut signum ei, quod in caelo aspexerat,compar efficeret,idq; in proclijs adhiberet . nam eius praesidio victoriam relaturum. ubi vero illuxit, rei stupore attonitus amicos propere aduocauit, ac sedens inter eos visum exponit. inde ex eorum conlilio sacerdotes, interpretes m Chri illame legis adhibuit, rogans, ut quid de diurno ligno, quid de nocturno viso sentirent, ex fide expromerent. Cui illi conitanter responderunt, eum, cuius speciem in quiete vidi Ilet, Christit in esse, Dei unius filium unigenam . signu in autem notam esse immortalitatis, trophaeumq; victoriae ab illo de morte, tum cum in terris egit, relatae. Illo super his admirante, ac singula libi explicari latius pollulante, caullam in)e Christi aduentus docent, eamq; certis sacrorum vatum praedictionibus finciant. vitam deinde, ac disciplinam, ac demum mortem, & resurrectionem eius, speri; beatae vitae post mortem hominibus in se credentibus ostentatas exponunt. Quaecum audisset Constantinus, tacita religione per siti ilatuit, exoletum posthac simulachrorum cultum prorsus abiicere, atque unius sese Christi tanquam veri Dei cultui consecrare. ac si sua in eius auxilio colloca-x ta,quae bello usui erant, eo alacriore animo inititit apparare, omnibus fere comitibus,do ducibus eius non solum tacite inusiantibus, sed etiam rei omen aperte timentibus. Itaque adhibitis peritis artificibus vexillum, ut monitus fuerat, tale coralli uxit. Hillam oblongam, α rectam auro circunuestiuit, eiq; transuersum cornu lic applicuit, ut crucis formam es fingeret. intummo coronam posuit,margaritis, a uro, contextam,at'ue in ea Christi nomen duabus tantu primis Graecorum litteris X, &P scriptam intexuit. ex cornu Uero velum tenue lapidibus, x auro contextum

iuspendit, ac icistissimis iuuenibus signum illud partitis muneribus ferendum dedit, politi ac pro Labaro Imperatoris in acie praeserendum . quod

Eusebius quoque te vidisse testatur. His, ceterisq; rebus, quae ad rerretire, maritimurnq; bellum gerendum pertinere videbantur, paratis, Rheni limite praesidiis firmo exercitu inde crucibus insignitum ducere ad alpes initituit. sic enim Prudentius his temporibus proximus scriptum reliquit.

Christus purpureum gemmato textus ιn auro

Signabat labarum . Clypeorum insignia Christus Scripserat . ardebat summis crux ad dia cristis.

A M. Alpibus

59쪽

16 De Occidentali imperio.

Alpibus superatis Segulionem accessit. quae urbs claustrum Italiae obh-cit. Segusienses litu,& mutis sirinissimis freti Constantino aduenieti portas clauserunt. Cuius rei ille iracundia percitus, ne tempus adhibenda obsidione contereret, faces portis propere intulit, & propugnaculis scalas

admouit. Cum autem incendium 1latim ad proxima urbis aedificia per- uasisset, ciues exterriti deditionem repente fecerunt. Quod ubi Con-llantinus vidit,ignem,ne latius funderetur,magna cura rei tinxit . atque eis veniam,quam ab initio repudiarant, imperti j t. Quare in vetere oratione ad ipsim dicta haec scripta sunt: Tibi incendi erant milites paullo a te Romam armis omnibus more primae clusis armati pro facinoris conscientia

nunquam,msi morte, ce suri. probauit hoc prima obstinatio rerum, qui siub ipsis a

pium iugis munit fimo scilicet muro,acsitu tenentes oppidum austi fuertit te imminente resiissere, ac portas claudere,non credentes te ipsium adesse . quis enim crederet,

tam cito a Rheno ad Alpes fmperatorem cum exercitu peruolasse 3 Luerunt igitur ilico dementiae suae poenas, cum oblata bia clementia tua meniam recusassent. neque erum mallo, fossat obsisio inchoata est, nec cuniculis agendis, nec machinis

admouendis,nec incutienn ariete tentati, qua satis fiunt muri ed statim iniElafaces portis, scalae admotae propugnaculis . Reliqua inde, quae vetuitatis iniuria deuint, Nagarius alia oratione stippleuit 'Segusiensium,inquit, ciuitatem, quam primam iter dederat, odioria facilis amplexa est . quae resistendi pertinacia

ita in se Imperatoris mim conum tit, ut pietatem tamen non denauerit. nam cum introitus πι, manu quateretur,Wportarum inflammatio igne late distiulisset, cuius

facilis per adiuncta contagio partu pestifero malefiebat, maxima benigni semi Imperatori uis cura, non mo vi ut incendium non adiutum sinesceret, sed oppressum emori posset. ου longe operosior clementia, quam fortitudo, perfecta est,cum plus in conseruanda urbe, quam in capienda ρ erat, laboris oriretur. Segusione capta inde in campum Taurinorum descendit, ubi exercitum hollium specie terribilem repperit. Hi erant clibanarii. nempe equi, hominesq; pariter ferri operimento septi, quos superne tectos equorum pectoribus demissa lorica, & crurum tenus pendens sine impedimento gressiis a noxa vulneris vindicabat. Quibus contemptis Conilantinus equites cataphractos maximi in proelio roboris opponit. his disciplina pugnandi erat,vi cum aciem arctassensitenorem impressionis seruarent,& tuti θ vulneribus occurentia omnia sine haesitatione perrumperent. atque inde auxilium ab industria petit. quippe aciem in holles educit, eosq; in se ruentes reductis repente agminibus claudit. atque in medio interceptos clauis invadit; quae grauibus, serratisq; nodis maxime capitibus inflictae, quos ictu attigerant, ruere compellebant. interfectis ad unum omnibus saluis Romanis horror armorum ad victoriar miraculum est transtatus; quod qui in- uulnerabiles

60쪽

Liber Secundus. sp

uulnerabiles habebantur, sine hostium uulneribus interissent. Eodem etiam tempore Vercellas expugnatas opinor, has enim D. Hieronymus paullo post raro habitatore semirutas fuisse,scribit ad Innocentium, nemine alio auctore illius calamitatis extante. Hac pugna pugnata Brixia inde processum eis. Ibi cum magnus equitatus esset, conserto proelio primo impetu pulsus Veronam,ad firmiora praesidia se recepit. Veronenses immanibus confisii copi js, quae sub aduentum Constantini metu perculsae illuc confluxerat,&ipli accedentis eius Imperium detrectarunt. Cum Athesis amnis saxis asper,& gurgitibus vorticosiis,& impetu serox oppugnationem prohiberet, omnem'; retro regionem evehendis copijs tutam defensamq; praeitaret, id ne diutius hollibus prodesset, Constantinus effecit. nam superioribus in locis, qua lenior amnis, & ignari hostes

erant, exercitus partem tradurat, atque ita ancipiti proelio circunuentos, obsessosq; experiri armis coegit. adeoq; eruptionem tentantes caecidit, ut ipse etiam dux Ruricius cum parte copiarum ad accersenda auxilia muris excesserit. Quem ut reuerti sensit, parte exercitus sumpta,ne si

totum produxisset, inter milia obsidione spatium respirandi clausis, aut refugiendi, aut imminendi tergo praeberet, praecipitante iam die in proelium prodi j t. Et primo quidem aciem instruxit duplicem. mox prouiso hostium numero explicari itatim in frontem ordines, & extendi latius iussit. ac signo dato ipse se in consertissimos hostium globos immisit. proelio inde vix multa nocte perfecto,in quo etiam dux Ruricius cecidit, Constantinum sivi corripiunt lacrymantes, amplexim totum sanguine holtili persultan, grauiter, quod se tanto periculo commisisset,& parum

sibi consuleret , obiurgarunt, quo pereunte satis constaret totam esse

rem p. petituram. Dato inde obsestis spatio I nitendi, Aquileia, quae oppugnationem experta se legatis missis dedebat, in fidem recepta . Inde

Veronensibus, cum ponere iustisset arma, ignouit . verum ne conscientiae timore diffugerent, in vincula tradidit. Cum autem praefecti,& milites, quo modo tot vincula parari possent, ambigerent, Con1tantinus ex gladijs eorum gemina aptari claultra praecepit. Inde traiecto Pado urbes Aemiliae rei illentes inuali r. atque oppugnando ad deditionem adduxit, Placentiam, Parmam, Brixillum, Regiurn, Mutinam, Bononiam, &Claternam. Mutinae praecipua mentio est in Panegyrico. D.autem Ambrosius scribens poli aliquot annos ad Faullinum, haec omnia oppida s miruta esse narrat. neque aliud ferme bellum proditum memoriae est, quo dirui ante barbarorum in Italiam impetum potuisse videantur. Adducta in potestatem omni circumpadana Italia, recta cum toto exercitu Romam versus ire perrexit. Maxentius autem haec audiens non lum

SEARCH

MENU NAVIGATION