Caroli Sigonii Historiarum de occidentali imperio libri 20. ... Cum indice copiosissimo rerum, & verborum

발행: 1578년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

sens frigidissimis in locis nata patientissima esset. sic enim Italos & minime tum a periculis hostilibus cautos,& parum ad rem gerendam idoneos propter asperitatem temporis esse futuros. Huius aute apparatus fama in Italiam perlata vehementius cunctorum populorum animos metu malorum omnium consternauit. Auxere etiam pauorem prodigia multa,quae pallo ante minime,ut fit,animaduersa nunc in omnem tristiorem parte a solicitis rerum futurarum mentibus trahebantur. Nam & insignes solis, lunaeq; defectiones inciderant,& stella crinita conspecta fuerat,quae ab ortu solis versus Aquilonem prosecta evanuerat. & grandines inulitarς magnitudinis e coelo ceciderant, & loca multa tacta fulminibus fuerant, &multis in partibus foeda aedificiorum incendia casu euenerant,&,quod vehementius terrebat animos upi duo in campum, dum Honorius eque-ilrem decursionem conficeret, ventitarant, atque occis, & execti manus duas humanas ex ventre emiserant, unus dextram,alter sinistram. Rhaeti etiam siue a Gotthis solicitati, siue eorum motu praecepto, ultro in spem serum nouarum erecti magnum,cum defecissent,terrorem incusseru Ea de caussa Stilicho & Romae,& ceteris in urbibus, quae nobilitate praeliaban muros,qua infirmiores erant,resecit,praesidiaq: in finibus ingenti cura, quam maxima potui imposuit, & ad Rhaetos continendos lectissimumilitum numerum misit. Hunc in modum quae omnibus ante esse sesemidini solita fuerat, ipsa immanem ex ultima barbarie gentem horrere demum Italia coepit, ita ut ab hoc tempore usque ad Caroli Magni Imperium omnium calamitatum aut praesentium sensu,aut impendentium metu perculsa,nunquam quieuerit verum humanorum malorum extrema omnia passa sit . atque ecclesia Dei, quae paullo ante constituta per Constantinum inde per annos centum in aliqua esse dignitate, ac pintentia coeperat, maximam ex omni parte iacturam, labemq; contraxerit. Ceterum Alaricus Gotthis, Alanis, Hunnisq; aliquot si absequentibus, ex inferiore Pannonia digressus,recto itinere in superiorem usque ad Alpes Noricas venit.quibus, pulso Honorij praesidio,superatis,Noricum ipsum, Aetio duce inuito,irrupit.& quod audiret Honorium in Liguria el- se, per Tridentinum saltum in Venetiam XIIII Kal. Septembris descendit, obuia quaeque Alpina oppidaprimo impetu capiens. Etenim Claudianus fortunatos admodum eius fuisse scribit Ingressus, solo peragens cum murmure bellum

Protento leuiterfangebat moenia conto,

Irridensscopulos. Inde,itinere Abdua versus suscepto, curreres Venetiae urbes omnes breui oppugnatione redegit in potellatem ,ita ut,telle eode poeta,Videretur: Y r quam φ

262쪽

116 De Occidentali Imperio.

quanias adamante rigentes.

Turribus inualidior iles procumbere muri, Ferraras Getis vltro se pandere pom.

Itaque ab omnibus prope iam capta Roma,subactas uno impetu belli Italia credebatur. multiq; de illa deserenda, & adeundis insulis Corsica, Sardinia,& Sicilia cogitabant, praecipue qui ulteriorem partem Italiae habitabant. nam citeriores,ac praesertim Venetiae populi, qui maris Adri lici aestuatia accolebant, Aquileienses,Concordienses, Altinates, Opitergini,& Patauini, si in se moles illa belli conuersa esset,paruis,quae in aestuario erant,insulis imminebant. Traiecto inde Abdua firmo militum praesdio ad tuendu,quem in amne construxerat,pontem relicto, in Liguriam transijr,atque ire ad Padu recto cursu contendit,ut Hastam demum, ubi erat Honorius, erueniret. Qua re prouisa, tantus tumultus in ea urbe factus est,ut non solum ciues, sed etia aula regia consiliu capessendae in Gallia fugae inierint. Quos Stilicho accomodata ad lepus oratione securo animo esse, ac bene sperare iussit. quippe Gotthos occasione exercitus Romani in Rhaetis illigati,no virtute propria nixos, tantu facinus esse ausos. Inde hortatus, ut muros, si obsidio inferretur, fortissimo animo tu retur, relicto ibi cu familia sua Honorio, occulto, ac properato itinere in Rhςtia abiit, ut, rebus Rhaetoru copositis,exercitu,qui ibi erat,eitra Alpes adduceret, ac Lacu Lartu nauicula emens is, saeuiente hieme,in Rhaetiam per alpes nive,glacieq; rigetes omnia perpessus incomoda penetrauit. Interim A laricus, traiecto per octu Pado,castra Hastae admouit,eamq; obsidione circundediti atque interim caedes hominu,incensiones tectom,prς dasq; agrestiti,ac pecoru,quam latisiime potuit, secit, Honorio facile omnem tempestatem obsidionis Gotthicae pro insita virtute animi sustinente. Arcadio inde,atque Honorio utroque consulatum quintum gerentibus, Rhaeti,ceteriq; Alpini populi, ubi Stilichonem nec opinato viderui,

repentino metu perculsi omnem annorum cogitationem abiecerunt.

quos Stilicho alloquutus cum partim increpuisset, quod leui Gotthicae impressionis fama impulsi arma cepissent, partim etia bladis verbis ad rotinenda pristina erga Imperatore fide,ac beneuolentia, excitasset, omnes ad arma pro Italia, atque adeo pro ipse, qui obsidebatur,Honorio capi da incedi t,acceptoq; Romano, qui ibi versabatur,exercitu,& legionibus,

quae Gallicos,& Britanicos limites tuebatur, accitis, maximia exercitum,

ac prope Gotthico pare conficit,& cum eo in Liguria, quam maximis potuit itineribus,redij t. Eode die,quo ille citra Alpes saluus peruenit, Roma eius rei nucius incerto auctore perlatus est, ibi vero, atq, in singulis Italiae

urbibus,collectis ex magna desperatione animis, es gratulatio facta,cesetibus

263쪽

.oi Liber Decimus i l

ilbus singulis Stilichonis virtute,ac diligentia effectum, ne uno ictu Ronia, Imperium; corrueret. Ille autem,quod de Honorij salute erat solicitus, maiore parte exercitus se subsequi iustis itineribus iussa, cum expeditis equitum turmis praecessit, atque ad hostem improuiso peruenit. qui, ut Inquit Claudianus,pontem,vIamq; tenebat: α; t: Abdua noscissustumosiis incitat sedan Irara . Ubi Abdua vide, ac demum etiam Pado traiectis,cum late campos omnes ab holla insessos videret, ficto ferro impetu,per Gotthoru castra Peruasit, atque ad Honorium denique praeter spem omnium cum suis saluus a cessit,iarcissimis animis ab eisisa portis ciuitate exceptus. Alaricus autem, ut se inouo aduentante circunueniri exercitu sensit,aestuare animo, & de

se ipsis laborare instituit,atque consilij sul,quisd res testasset Italiae,pisse sis poenituita motisq; ab Hasta castris,ad Pollentiam oppidum septem millibus passi uim longe ab Hasta situm consedit. quem Stilicho cum uniuerso,postquam confirmatus fuit,exercitu aptim est insequutus,in cel ritate positam esse victoriam putans. ac castra castris eius opposuit, seq; uniuersi proelis fortunam non recusare, ostendit.ἡNec mora uterque exercitus constitit, paratus ineam pugnam , in qua victori Roma orbis terrarum domina pia tum erat fatum. Cum autein Saul quidam, sui inquit Orosius, in s neque enim Claudianus nomen edit; dux equitibus Alanis pr esset,ac rei gerendae a Stilichone arbitrium accepisset, cosilium cepit,quod, ut impium fuit, sic tristem euentum: habuiti quippe cum, imitante die Paschalis, Gotthos religionis cmissa ab armis cessaturos, tanquam Christianos,existimarer, sacratisiimo illo die , ipse enim erat paganus, in eos sibi adoriendos conitituit. Quo facto, tilii capere arma compulli,eo maiore animorum ardore pugnarum; tanto impetu Illius impetum exceperunt, ut non selum ipsiam ducem interlacerint, sed copias etiam eius in sugam auerterint . unde queritur Orosius, inquiens: Taceo de infelicibus illis ad Pollentiam gestis, cum barbaro, 'V pagano duci, hole est Sauli, summa belli commissa est. cuius improbitate reuer Usum dies, cin sanetum pascha violatum es. cedentii basii propter requionem, ut pugnaret, exto rium est.

Cum autem equestrem aciem amisso duce turbatam in fugam verti Stilicho,atque Honorius cerneren , continuo legionesin. proelium induxerunt, atque equites conuersse impetu redire in aciem coegerunt. Pugnatum est inde magno utrinque studio,aequo marte, permultas laor . Tandem Gotthi pulsi campo cesserunt, palatici; passim varia limo concisi

sunt. nec proelium atrocius aliud per multos ante annos est editum. CD ptiui Italici omnes recepti,& castra Gotthorum opulentissima capta,tantaq; praeda parta,ut damna sarciri, a Gotthis per multos ante annos illata

potuerit.

264쪽

1ς8 De Occidentali imperio.

potuerit. Inter ceteros nurus etiam Alatici venerunt in potestitem. Stil, cho,cum Alancum,ac reliquum eius exercitum ruga intercludere pollet, consulto dimisit, ne hostem usque ad Apenninum progressium, ac citra Padum Romanis iam prope moenibus imminentem,in novi prpelli faciendi,& virtutis,ut in extremis rebus, experiendae necessitatem adduc ret,neve, incommodo aliquo accepto, viam petendae Romae subito pite sacerer . verum foedus cum eo postulante percussit, ac, redditis captiuis, trans Padum pacate se referre, permisit. Ita Alaricus cum dimidio copi, rum,caruml, inermium, ac paventium se recepit. Quoniam autem Stilicho primum male, deinde bene pugnauit, propterea Prosperscripsit, Arcadio, & Honorio quintum consillibus, aduersus Gotthos Pollentiae magna utriusque partis clade pugnatum esse, de Cassiodorus G tilich nem id Pollentiam cum exercitu Romano victurn a Gotthis fuisse. C terum eo modo, quo scripsi, rem ad Pollentiam gestim prodidit Clam

s chlebranda mihi cunctis Pollentia rebus. Q l Quod idem prodidit etiam aequalis eius Prudentius, quorum uterque

265쪽

Liber Decimus. 2 2s 9

Posteritas sectis inhumata cadauera late, . Mi Diae Pollentinos texerunt subus agros.

Interim Alaricus languenti, atque infirmo agmine in Veronensium campos regressus,resectis viribus,suo in instinctu iterum fortunam proelii voluit experiri. Non longe aberat cum exercitu Stilicho. iscludd & ho-iiis ab Roma longius aberat,&,Pado interiecto,pugnandum erat,proesiuior ad nouum conserendum proelium fini. quod mijs locis minore secum periculo rerum Romanarum dimicaturum existimaret. Itaque, instructa utrinque acae,signo dato,iterum acerrime eli concursiam. pulsis iterum,ac profligati Gotthi. dux Alaricus vix pernicis equi beneficio euasit. Itaque Claudianus tria haec proelia ad Haliam, Pollentiam , Ver namq; comprehendens,dixit:

Nus non pariuum Gersco Verona triumpho . Uri . Li . Adiungis cumulum . nec plus Pollentia rebus imo i Contulit Au js,aut mutaria dicis Halia.

Collectas inde, quae reliquae erant, copias cum adducere ad R haetos vellet,Sti licho sese obiiciens vetuiti Quia re conspecia, Alaricus, Ut tutior ab incursit hostium esset in collem excelsum, in quo premi no poterat, se recepit. Vbi per aliquot dies ab exercitu Romano Obsessus, probris, ac coim tumeliis omnibus eth assectus. Cum autem exercitus eius morbis tenta i , de fame acti chati grauius inc pisser, plerique salutis desperatione,aut fuga abi consuluerunt, aut ad Romanos tranti uertant,aut cum sitis Adisiime otracto certamine conflixerunt. Vnde scripsit Orosius: Laeta ii ipserum

inter e barbarorum crebris dilacinationibus, cum si inuicem miliarum cunei duo, deinde Alam,ariue Humi artis caedibus populabantur. Alaricus autem, ass-tequam ab omnibus destitueretur, ex colle erupit, atque nitante in terga Stilichone, trans Alpes, unde venerat, inglorius abiit, atque, ut in quit Claudianus: . desilarus,stu e es niui ulmbita pulsuo reddit hectacula monti. Haec una hieme, atque aritate gella idem scribit,de Stilichone loquens :Hic celer escit, tima ne longius una

et hiems rerum, primis sed messibus aestas Temperiem caelo pariter, Litici referret. Alarico elapso, Stilichoni crimini versum est, quod ipsum, cum posset, perdere noluerit, & quidem prauo consilio,vt Honorium in discuit,tem adduceret . quod Orosius innuit, cum Alaricum cum suis cepe victum,saepe conclusum , semperq; dimissum, scripsit. Ac prima quidem barbarorum in Italiam irruptio talem exitum habuit. de qua Zosmus Υ- ne verbum

266쪽

j16o De Occidentali Imperio.

OF ne verbum quide ullum fecit, Paulus Diaconus , dc qui eum sequuti sunt, propollere omnia tradiderim. Per hos dies Epiphanius Salaminis episcopus Constantinopolim adiit, atque ab inimicis episcopi Ioannis impu stit,ab ipsb, ut libros Origenis,tanquam haereticos,condemnaret, popintat. mox, cum responsum ab eo tulisset,se sine maioris alicuius auctoritate Concilii nihil eiusinodi patraturum, in synaxi apud aedem Apostolo

rum,eos palam , praesente populo,condemnauit,& Ioannem, qui id fac re cunctaretur,acri oratione perstrinot. Cui contra Ioannes admonito, quarii multa ille in aliena dioecesi contra leges egisset, non leue periculu, si quis ob id tumultus in urbe accenderetur,intendit. Quo ille metu correptus, statim in Cyprum decessit. atque in itiner ingentis sanctitatis pinione relicta, vitam amisit. Eo profecto Ioannes persuasus,quae ab Epi phanio tentata fuissent,ea Eudoxiae Augustae instinctu patrata fuisse, ira permotus, in concionem ascendit, atque, ut erat in dicendo promptus, orationem aduersus mulieres, quae adhuc extat, acerbissimam habuit. Qua una cum Eudoxia exasperatus Arcadius, fiatim sonuocari Concilium iussit. Ita,cum episcopi Chalcedonem conuenissent, qui grauissima aduersiis eum simultate flagrabat, confieitini adtac iusserunt, atque, Cringenis mentione suppressaicalumnias alia intulerunt, , in accedere noluisset, absonrem eo nomine condemnatarat, atque e Elia spoliarunt Ioannes autem licdia populo sui admodum cupido exire Vibe prohibitus, tamen ubi mandatum Imperatoris accepit, seseabducendum aduersariis praebuit. eo vero egresso, usqueadeo uniuersi illius desiderio exarserunt, ut etiam ab iniquis iniuste damnatus diceretur : quamobrem ab Arcadio, quod imminentem seditionem timeret, euestigio reuocatus

reuertit,&,cum urbem ingredi,nisi iudicio de se legitime saeto, nollet, a populo introductiis, ac solio relli tutus est. In Astica, Concilio Mikleuitano noua Britannici Pelagii haeresis resutata est . qui Caelestio,&Iuliano adiutoribus praedicabat, unumquenque ad iustitiam uoluntate

propria regi, tantumq; accipere gratiae, quantum meruit. quia Adae peccatum ipsum solum laeserit,nec posteros eius obstrinxerit. uolentes omni posse uacare peccato. omnes ii paruulos tam insontes naici,quam primus homo ante praeuaricationem fuit. Eos baptizandos esse, non ut peccato exuantur, sed sacramento adoptionis honorentur assit his decretis

S.etiam Augustinus episcopus Hipponensissubscripsit: Theodosio inde Augusto primum,& Rumorido constitibus Honorius magno casis, periculoq; perfunctus,ex Liguria Rauennam se contulit. si qtudem inde III Kal. Iulias ad Strategium uicarium Asticae scripsit a Ibi legati in Romani conuenerunt, ac uictoriam Gotthicam gratulati, lanatus nomine petiuerunt

267쪽

Liber Decimus. 26I

petiuerunt, ut Romam pol f multos annos reuisere, &, triumpho nobilissimo acto,ciuitati antiquam formam,& meritum honorem restituere,atque ibi felicissima sua decennalia soluere vellet. Iustis senatus precibus Honorius nihil abnuit. Itaque Rauenna digressus, per Umbriam iter suscepit. ac demum ab omnibus ciuitatibus prae rei a laetitia gestientibus incredibili gratulatione receptus,ad urbem venit. Assiduus ante costitutum triumpho diem per noctem imber estustis vehementer animos

Romanorum in spem splendidisiimae spectandae pom pae erectos aliq ua

ex parte turbauit. verum mox subsequuta matutina serenitas pristinam

urbi hilaritatem,ciuibusq; praeceptae fructum laetitiae rettulit. Ingressus est porta Flaminia,eodem curru Stilichonem vehens, populo viam sacra, per quam Pompa ducebatur, innumerabili omnis sexus, aetatisq; multitudine obsidente, atque ex aedificijs altioribus avide prospectante. in eo noui illud, quod Senatum de mole praecedere vetuit. Eucherius Stilichonis filius egregiae indolis adolescens militis ossicium & maximo populi plausu,& secundo rumore ciuitatis exhibuit. neque per multos ante annos in urbe aut gratulatio maior,aut triumphus, ut iustior, sic magnificentior fuit. Insequentibus diebus ludi victoriae, & votorum decennaliucaussa amplissimi editi, in primisq; decursiones equitum celebratae. Stilicho interim siue Alaricum metuens, siue alio animum, ut illum postea insimularunt,intendem,pacem cum Alarico constituit, Aetio ipso duce inter ceteros obside dato, ac militarem ei praefecturam palam ab Hon rio impetrauit.occulte autem ei praecepit,ut se ad inuadendum Illyricum Arcadij Orientale pararet . nam se Iouium Illyrici Occidentalis praesectum cum exercitu in eas partes mill urum. ac mox se ipsi im cum aliis affuturum . Itaque Alaricus hoc consilio ex Pannonia Honorij prouincia cessit, atque in Epirum Arcadij rediit. ibiq; expectare promina, ac tu sa Stilichonis incoepit. Honorius inde Romae sextu in cum Aristaeneto iniit constulatum, atque ibi VIII Idus Iulias auctoritate sita leges confise mauit, a patre suo,&s aperioribus principibus conditas. Eo anno memorabilis altera barbarorum in Italiam irruptio est instructa. Radagaisus, homo Scytha, illius expeditionis dux,auctorq; consilio fuit. Is,cum Alaricum victum scedere se cum Romanis iunxisse, ac propterea ab inserendis armis abhorrere, tanquam summe ab eis honoratum, videret, populos, ut inquit Zosimus, Trasistrianos, & Transrhenanos veteres Romanoruhostes ad arma aduersus eos capienda concivit, cum diceret, agi non solum commodum eorum, sed etiam gentis existimationem, si Italiam, quam semel inuassissent, intactam cum clade, atque ignominia reliquissent,ac,maiore parte suorum amissa ,reliqui prope inermes vitam victo

268쪽

161 De Occidentali imperio.

cis misericordia conseruas lent. Itaque ad nouam irruptionem facienda eos hortatur,&, ii se ducem sequantur, Ro Inam captam, ac praedae propositam pollicetur . atque ita una cum Gotthis Sarmatas, de Germanos staeuocat, ut ducenta millia armatorum conficiat. Tolimus duplicato nil mero quadringenta millia ea fuisse affirmat. Hunc autem motum ubi Honorius vel tenui, atque incerto rumore perlatum accepit, continuo Roma in Flaminiam se recepit,& Rauennae in urbe consedit, ut inde cinmodius infestum Radagaisii ad Romanam urbem aditum intercluderet, atque ibi imminentem belli procellam consillio Stilichonis excipere t. a que ita ingentem Alanorum, & Hunnorum manum, quae barbaris objjceretur, stipendio militari conduxit. Per eosdem dies Ioannes episcopus Constantinopolis in exilium ab Arcadio iterum pulsus est. Is cum alios, tum Eudoxiam Augustam liberis ad populum concionibus perstringere solitus demum statuam ei non longe ab aede Sapientiς positam ludosq; ad eam celebrari coeptos,tanquam rem ad dedecus Ecclesiae pertinentem, reprehendit. Quod in sui contumeliam Eudoxia accipiens concilium episcoporum aduersias eum vocavit. Qua re accepta Ioannes celebrem illam concionem habuit, cuius initium est: Herodias iterum anire, iterum commoueri, iterum saltare pergit, iterum caput Ioannis in disco accipere studet. Quς Eudoxiae animum multo acrius inflammavit. Couocatis episcopis accusatores,qui alias quoque Ioannem insimulauerat, iterum prodierunt. die Paschatis appetentis iudicium actum. praecipue crimini Vese

sum est, quod poli priorem abdicationem sine Concilij auctoritate semet in sede episcopali locauerat . eaq; de re condemnatus est. Imperator primum, ne ecclesiam ingrederetur,edixit,deinde post duos menses in exilium pepulit. Arsacius Nectari 1 quondam episcopi frater ei sitffectus est Pridie Kal.Octobris, cum saeuissima grando suburbia Constantinopolis lacerasset,sermo in populo percrcbuit, malum illud propter iniustam I

annis calamitatem a Deo irato esse lim missum . quem sermonem mors Eudoxiae,quae quarto post mense contigit,confirmauit. Postero anno

Stilichone iterum, Anthemioq; consulibus, Innocetius pontifex ab Exuperio episcopo Tolosano de incontinenti a clericorum consultus, respondit,omnino presbyteros, & diaconos, qui eiusmodi se crimine obstrinxissent,ex auctoritate Syticij pontificis ollacio priuandos videri . Fuit a tem Exuperius sanctitate in Gallia per haec tempora insignis,quales multos tum Gallia tulit . de quibus sic Paulinus presbyter scripsit: Si iideas hos dignos domino sacerdotes vel Exuperium Tolose, mel Impiscium Viennae, mel Amandum Turdegati, vel Diogenianum Albigae, mel Dynamium Engobfimae,

mel Venerandum Aruemis, mel Alithium Cadurcis, mel nunc Pegasium P trogo

269쪽

Liber Decimus. sil

mys, Dicunque se habent secub mala, indebis profecto dignisiimos totis dei, religionis i custodes. Honorius XII Kal. Maii Rauennae decreuit, ut posIessiones,quae ex bonis Gildonis,aut satellitum eius in ius fisae,ut inquit, set eni

tatis rerentae essent, ab occupatoribus suo patrimonio adgregarentur.

Hoc anno Radagaifus ferox in Italiam,eo, quo diximus, apparatu se intulit. Quippe,rebus omnibus,quae opportunae videbantur, expeditis, primovere ex Pannonia ad limitem Italiae,nempe ad Alpes Iulias venit, quibus deiecto praesidio superatis, in Venetia regionem irrupit. atque Aquileia Cocordiam, Altinum,& Patauium praetergressus, Romam versus,quam unam incenso ad praedam animo appetebat,qu.i breuissima est via , ontendere maturauit. Itaquegransiuillo Pado, in Aemiliam, ac continuo per Bononientem agrum in Etruriam transi)t. Tanta vero ille felicitatevsius videtur,& quia Stilicho armatus nusquam occurrit , eque institutum iter obsepsit,ingenti redo,multitudine territus,qua iacentes ille Uenetiae, atque Aemiliae campos latissime progrediens,occupabat, S quia ipse occurrentia oppida aut propter obsequii promptitudinem, aut 'Opter expugnationis difficultatem sibi attingenda non duxit. Erat Radaga istis exoleto idolorum cultui deditus. itaque sacra Deis quotidie faciebat,& ritu Gentilium immolabat . cum autem secundissimo cui su Romam line ullo impedimento procederet, atque Urbs nouo tumultu, ac trepidatione repleta esset,&,quod raro ante accidi liet,de sua salute laborare inciperet, pagani,qui adhuc multi in urbe. tque in Italia, sacris Chrilitanis nondum acceptis,erant, erecti animo palam in seimone iactare, merito haec ei secunda euenire, quod Deos propitios haberet, quos ritu Gentilicio coleret. Christianam vero pietatem, quae Deum suum haberet infestum, maledictis incessere,ac ciuitatem Romanam idcirco destitutam asserere,quia Deos,& sacra deseruisset. prosecto si priscae caeremoniae repetantur,finem his malis,ac periculis fore. Quod inter ceteros D.

Auguilinus libro de ciuitate Dei quinto scriptum reliquit: Propinquante, inquit, I adagaso ijs locis, ubi nutu summiae maiestatis extinctus es, nobis apud

Carthaginem dicebatur, hoc credere pargere,ia Zarepaganos, quodi. te, diffs amicis protegentibus, des opitulantibus, quibus immolare quotidie ferebatur , vii. G omnino

non posset ab eis, qui talia Dijs Romanis sacra non facerent, nec feri a quoquam permitterent. Ceterum Stilichonis in hoc quoque gerendo bello egregiu, felix consilium filii. Etenim,cum videret, se Radagaiso ducenta amplius millia hominum secum trahenti impune, ac sine ingentis cladis periculo obuiam ire in campis Venetiae, Aemiliaeue non polle, nullo loco se eis obiecit. ubi vero ips im Etruriam, quae montibus altissimis, & vallibus angustissimis impedita est, ingressum conspexit, cum ciuitatem Flo-

---- rentiae

270쪽

164 De Occidentali Imperio.

rentiae ei opposirit, tum ipse cum suis a tergo incubuit, ac loci iniquitate

paucitatem eorum adiuuit. Radagaisus autem, cum se,resiliente Florentia,tuto Vltra penetrare non posse videret arcta eam obsidione circundedit. Fatigati per aliquot dies in urbe defendenda ciues , nullo opportuno suppetente subsidio, iam prope de salute desperauerant, cum S. Ambrosius ciui cuidam in ea domo, in qua nuper Eugenium declinans manserat,sese in somnis obtulit c postero die saluos eos fore denunciauit Qua

voce Florentini tanquam certa fide oraculi, excitati animossustulerunt, ac tempestiuum auxilium expectare laeti coeperunt. Habebat Stilicho praeter Italos firmam Alanorum, oc Hunnorum manum mercede militari ascitam . quorum duces erant Sarus, & Hudin. Quare cum Rada Disium Florentiae obsidione implicitum, ac montibus undique septum in saltibus Aistianini teneri audiret, neque copiam habere aciei explicandae,& dilatandi ad pugnam exercitus cerneret , cotinuὁ ad eum cum suis, licet longe numero inferioribus,aduolauit. qui dies suit poliridie , quam ciuis Florentinus fuerat a S. Ambrosio de proxima incolumitate admonitus. ac statina tanta felicitate, atque adeo certa diuini numinis pr sentia dimicauit, ut salvis omnibus suis barbarorum amplius centum milliai frauerit. Id quod superiore loco D. Augustinus narrauite Cum Asd aisus, inquit,, agmine ingenti, m immani iam in Ddis vicinia constiturus F.

ius ceruicibus immineret, Uno die tanta celeritate sic victus est, ut ne no quidem non dicam extincto ,sidnec mulnerato Romanorum multo amplius, quam centum

millium prosternerentur eius exercitus, alue ipse cum filist mox captus pama debita necaretur. Radagaisus inde tanta clade accepta pauidus sese cum relliquiis exercitus in collem Faesularum recepit. quem cum incultuit, & aridum, neque ad tantam recipiendam multitudinem aptum reperi siet, statim in

magnas rerum angustias lapsus est. Nam Stilicho ad obsidione conuersus neque hominem quenquam inde euadere,neque aliquid eo importari commeatus est pastus. Itaque ubi se neque proelio consigere, neque diu ibi propter penuria sustinere,neque aliunde venire subsidiu posse cognouit,delperata, ut in summa rerum omnium inopia, militum suoi umsalute clam fugam arripuit. & cum, in manus militum Stilichonis cum filiis incidisset, captus statim, atque in vincula traditus est, neque ita multo pol Ι cum filiis obtruncatus. Barbari autem serme omnes,cum famem diutius tolerare non possent,in deditionem se tradiderunt. &, cum passim a dominis,lanquam pecudes,Venderentur, singuli greges pro multitudine capitum singulis aureis venierunt. Verum & hi,morbo ex inediae diuturnitate,ciborumq; vitiositate contracto, paucis post diebus omnes extincti sunt. Haec tame Orosius. Idem sentit Prosiper,sicribens,Stilicho

ne iterum,

SEARCH

MENU NAVIGATION