Caroli Sigonii Historiarum de occidentali imperio libri 20. ... Cum indice copiosissimo rerum, & verborum

발행: 1578년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

aus Francis rogatus,num episcopum Ambrosium nollet, Noui, inquit, atque ei carus sum. cui illi: In hoc prosecto vincis omnes, quod ab illo viro diligeris,qui dicit soli, Consilla, de constitit. Germania pacata, Eu-ranius in Italia cu Arbogata transgressus et t. Qua re accepta, Ambrosius episcopus urbem Mediolani reliquit, de sese Bononiam contulit, ea re maxime perturbatus, quod Eugenium acceperat, Flauiano urbis praefecto,& Arbogata Comite contendente, permisisse, ut ara Victoriar, desumptus caeremoniarum repeteretur. quod ne fieret, siua auctoritate Valentinianus vetuerat. Bononiae vero cum ellet , diuino monitu corpora

Sanctorum martyrum Vitalis, de Agricolae tum ciuitati incognita in s lo Iudaeorum iacentia repperit. eaq; cum magna populi gratulatione in aedem S.Stephani, quae nunc etiam visitur,tranitulit. Discedens inde Bononia Fauentiam, atque inde Florentiam a ciuibus inuitatus, perrexit, atque ibi partem sacrarum,quas Bononia eruerat,relliquianim reposuit, balitica ipsis martyribus consecrata, dc puerum mortuum in vatam restituit. Interim vero Eugenius cum Arbogata, dc Flauiano Mediolanum iniuit . quo facto reliqua inde Italia sese illius potestati permisit. Eodem anno Tneodosius Conllantinopoli IIII Idus Ianuarii Honorium filium, eodem modo, quo ante Arcadium, appellauit Augustum,d , consortem una cum Arcadio Imperii Orietatis accepit. Ea res ita celebrari s ut ante diximus a1Jueuit, ut milites acclamantes Imperatorem in scutum leuarent, de per caltra circunferrent. Quod tum factum scribit Claudianus,

Honorium alloquens: Nec dilatus bonor, mutatur principe Osar.

Hortati superi, nullis praestentior aerber lini lia: ut E ii

Assuit ominibus, tenebris inuolnerat atris m . munu2. l. 'Lumen hiems, densist nothus coctegerat imbres. 3 i IU illi Sed,cum mox solita miles remoceleuaset, iis trisJ

ulula di oluit Phoebus. pariteri duratur Sceptra tibi, mundos iuri caligine libre. Poli haec certior factus, Eugenium,superatis Alpibus, una cum Arbogvlla in Italiam transcendisse, atque, terrore omnibus incusso, ad dediti nem adegisse, haudquaquam sibi dubitandum putauit, quin serpenti incendio occurrere atque una, Jc Valentiniani mortem, deseruitutem Italiae vindicaret. Ceterum de euentu belli solicitus, quod Eugenius omnibus rebus necessariis dicebatur esse paratissimus, primum sibi diuinam, deinde humanam exposcendam opem existimauit. Itaque ieiuniis, vigiliisq; perstinctus, cum sacerdotibus, dc populo templa omnia supplica --- V 4 bundus

242쪽

136 De Occidentali Imperio.

bundus obivit, atque ante martyrum, apostolorumq, sepulchra cilicio indutus procubuit, ac fida Sanctorum praesidia implorauit. Quin etiam Ioannem monachum in Thebaide vaticinii laude florentem sibi consulendum putauit, cuius responsa proximo Maximi bello vera suille cognouerat . atque Eutropium eunuchum in Aegyptum misit, ut aut virum sanctum ad se adduceret,aut de belli, quod animo moliebatur euentu consuleret. Ioannes autem,cum venire abnuisset, voce oraculum edidit, ac victoriam illum relaturum, verum non incruentam, respondit. Qua voce Theodosius excitatus,alacri inde, atque erecto animo se se ad humana & pecuniarum, & virorum, equorumi prauidia comparanda conuertit. Cum autem propterea Antiochiae tributa acerbius a praefectis exigerentur, populus usque eo surore prouectus et , vi,concitata seditione, statuas Imperatoris deiecerit,atque una ipsum probris, ac maledictis incesserit. Quare vix ab eo irato, atque insensio Flauiani episcopi precibus veniam cum supplex, atque ad pedes prostratus petisset, obtinuit. Interim Romae Flauianus praefectus urbis, qui magnam veteris auguralis scientiae inter suos habebat opinionem,auctor erat Romanis, ut sacrificia initaurarent, victimas caederent, exta pecudum inspicerent, quibus non tam Deos propitiarent, quam futuri belli euentum praeciperent, Eugenio autem gloriosissimam victoriam, Ic Christianae religionis minam temere promittebat. Arcadio inde III, de Honorio II Augustis consitalibus,Tneodosius omnes gentes, quibus expeditionem indixerat,conu nire Constantinopolim iussit, inter quas ingentes Gotthorum, Alan rum,& Hunnorum cateruae erant ac duces eis praeposuit, Romanis quidem copiis Timasium,&Stilichonem hominem Uandalum,qui Serena fratris sui filiam habebat in matrimonio, barbaris vero Gai nem,Saulcm,& Bacurium. Inter Gotthos, qui ordines stab eo duxerunt,insignis Alaricus fuit, is, qui postea urbem Romam cepit, & primus barbaros ad Italia peruallandam inuexit. Inde, amissa ex partu uxore Galla, Rufino, qui filios,atque aulam moderaretur, in urbe relicto, Constantinopoli exiit. atque in teplo ad Septimu votis D Ioani Baptistae factis, ut ea expeditio bene, ac feliciter sibi, ac rei p. eueniret, in Pannoniam iter intendit. Hac recognita, Eugenius TheoἹosito sibi potius in vestibulo Italiae occurrendia, quam in penetralibus excipiendum putauit. Itaque, cu adhuc ille in itinere esset, una cum Arbogaste,& Flauiano Mediolano egressus est, iureiurando affirmans, se,uictoria parta,ltabulum in basilica Mediolanensi facturum,&sub armis clericos probaturum. Quod ut Ambrosiius audiit, extemplo e Tuscia Mediolanum reuertit, spe sita in Deo defixa, nequaquam permissurum, ut credentem in se hominibus impiis traderet. Eug

nius

243쪽

Liber Nonias. 237

nius Aquileiam progressus, castra posuit in campo ad suuium nomine Frigidii, qui ab ea triginta millibus passuum distat. ac Iuliarum Alpium angustias, per quas tritus est in Italiam transiitus, valido praesidio sepsit. Theodosius autem, peragrata Pannonia, ad Iulias Alpes prouectus, praesidio ex saltu deiecto, & Flauiano, cum euadere potuisset, extincto,sauces ipsas contra opinionem hostium occupauit, ac, superato sine labore iugo,sese in campos VII Idus Septembris demisit. atque extemplo pugnae

copiam fecit. ardentibus ex utraque parte pugnandi cupiditate militibus sine mora inistruae acies,proeliumq; commistum est, cum Eugenius vexillum Herculis, Theodosius vero Christi inferret. Ceterum, cum duo aciei cornua Theodosius effecisset, atque in uno Romanas legiones,in altero barbarorum auxilia col locasset, actum est, ut Romani cum Romanis ancipiti certamine depugnarent,barbari vero loco moti ab Eugenianis foedissima strage conciderentur. Quod ut Theodosius sensit,veritus, ne simul :ὶ nonnullis,quos in monte a tergo collocatos animaduertit, durissimo suo tempore premeretur, protinus ante aciem solus, ut omnes videre,atque audire pollent, in terram proiectus supplex Dei auxilium imuocauit, Adesto mihi Domine,inquiens,ne quado gentes dicant, ubi est

Theodosii Deus t Quo voto perfecto, multiplex subito Dei substidium

se ostendit. nam duces exercitua, qui montem insederant, nuncium ad eum miserunt, pollicentes,se tranuturos,si sibi venia,atque honos apud illum esset . quam conditionem ille accepit, ec, ut in tanto tumultu potuit, sacramento firmauit. ita omnes sese ad Theodosium contulerunt. Bacurius vero, qui barbaris praeerat, collecto animo, proelium instaurauit, ac tanta mole se in hostes incitauit, ut magna ex parte aut in fugam dederit,aut occidione occiderit. Feruebat tamen adhuc in ceteris partibus utrinque pugna. atque Eugenius victoriae certus, suos interequitans ad constantiam hortabatur, illud identidem usiarpans,se pro celeto habere,Theodosium mox desperatione rerum sibi manus aliditurum . mon re autem, ne illum occiderent, sed viuum ad se perducerent. Tum vero ventus sevissimus ortus, qualem nunqua ante spiraste constabat, in ora hostium tanto impetu irruit, ut ordines eoru in turbarit. In quo illud fuit mirabile visu,quod tela,&sagittae,quae contra Theodosianos emittebantur,in eos, qui miserant, a vento reiiciebantur, & clypei manibus rapiebantur, &,scissis loris,in eorum ora prouoluebantur, & oculi eorum ingesto puluere opplebantur, it ut aspectus adimeretur. Quae vero Theodoliani tela iaculabantur, ea vehementior quam ante,impetu, finrebantur . Qua ex re, tanquam praesenti Dei auxilio, animati,tanta vi se in hostes intulerunt, ut ferre non potuerint, ac fugae sese tradiderint.

Hunc

244쪽

i38 De Occidentali Imperio.

Hunc in modulia uno prcclio, unoq; die cum Eugenio debellatum Rufinus, Socrates,SoZOmenus,& Orosius prodiderunt. Quibus etiam assentitur S. Ambrosius,cum scribit: Cum locorum angustijs, di impedimentis cal num agmen Theodosii, pauloserius in aciem descenderet, inequitare hostis praclij mora inderetur, equo desiluit, IV ante aciem solus progressus,ait: Ubi est Theodosi, Deust Theodoritus autem,& Zossimus biduo rem consecta scribunt hoc modo. Cum desectio Solis incidisset tanta,ut noctis tenebras adaequaret, Gotthi prope omnes, decem millia Lisse seruntur),una cum Bacurio duce desiderati sunt. nox preelium diremit. Hoc detrimento allato, Eugenius per noctem in castra regressus, munera distribuere ijs, qui se strenue gesserant, coepit. &, tanquam nullo a Theodosio imminente periculo, ut corpora quiete curaret, praecepit. Theodosium vero, ut inquit Theodotitus,sui monuerunt,ut bellum in ver proximum prorogaret, ac maiorem exercitum copararet,ut multitudine par esse Eugenio pollet. Quod Theodosiius se facturum negauit. ac per totam noctem Deum de victoria iiipplicauit. sub gallicinium veris somno victus, sibi videre visi is est

duos viros equis candidis insidentes, qui se bonum animum habere iuberent,&,ut prima luce in proelium rediret, monerent. nam ipsum victoria potiturum . quorum alter se Ioannein, alter Philippum apostolos esse

dicebat. Hoc idem visum militi quoque apparuit, id 'per tribunum

ad Theodosium detulit. Theodosius inde exercitum alloquutus, quae sibi,& militi visa in somnis essent, exposuit, atque omnes arma capere, &sorti animo pro libertate,& fide pugnare praecepit. atque,illucescente die

copiis in proelium eductis, hostes soinno, uinoq; mersos inuasit. atque inde eo, quo stupra dictum est, modo conflixit. Ceterum,cum in hoc ut, culo res Eugenii uersarentur, cohortes eius aliquot, duce Arbitione,diuino se urgeri numine arbitrantes, ac prorsius de uictoria desperates,ad Im- eratorem uenerunt, ac supplices ueniam postularunt. Omnes stabito in fidem recepti cum eo, ut ad Eugenium irent,captumque ad se adducerent.

Illi vero alacri cum clamore in collem, ubi is huius rei ignarus sedebat,

citato agmine contenderunt. Eos ubi anhelantes venire prospexit Eugenius, victoriae nuncios ratus,continuo,num viuu ad se adducerent The

dosium,est seistitatus . cui illi, non illum ad te adducentes,sed te ad illum adducturi accesiimus. atque, his dictis,ex solio extractum, vinctis post terga manibus,ad Theodosium perduxerunt. Theodosius, ubi in conspectum venit, quae impie, ac nefarie aduersus Valentinianum commii rat,memorauit, ac religionem eius, qui Herculis auxilio confisus esset,irrisit. ac, sententia lata, caput ei truncari mandauit. id halsa praefixum , ac per castra circunia tum ubi Eugeniani viderunt, repente,armis abiectis, deditionem

245쪽

deditionem fecerunt. Arbogastes, rebus abscissis, cum se in montes asperrimos recepisset, ac se conquiri ad necem sentire post biduum sibi mo rem conscivit. Hanc pugnam,atque hanc victoriam descripsit etia Cia dianus, alloquietas, Honorium, cuius consilis, ut ipse ait, auspiciis est

mictoria melox Austicist effecta tuis . pugnactis uterque Tufatis,gonit ors manu. te propter c in tapes TDuai faciles. cauto nec profuit homMunitis haesisse locis .hesimia valli Concidit . . opulis patuerunt claustra reuia is ot . Tepmpter gelidis Aquili de monte procellis

Obruit aduersas acies, reuolutat tela fico IIJ ii Vertit in audiores, turbine reppulit hastas. mu i s. dilataui tao iamium dilecti Deo, cuisundit ab antris Aeolus armatas hiemes, cui militat aether, i ii ξ tali, i

Alpinae rubuere niues,s frigidus amnis P t. . Muratis fumavit aquis, turba cadentum

Staret, ni rapidas luisset mina sanguis. Quin etiam D. Augustinus libro V. de ciuitate Dei ita scripti l reliquit: l: Valentiniano siue per insidias,sive quo alio pilis et case proxime extincto, The

dosius alium tyrannum Sugenium, qui in illius Imperatoris locum legitimefuerat subrogatus,accepto rursusprophetico response, si certus oppressit. contra cuius r bustissimum exercitum magis orando, quam feriendo pugnauit. Milites nobis, qui aderant, rettulerunt, extorta sibi essede manibus quaecunque iaci labantur , cum a Theodosi1 partibus in aduersarios vehemens ventus iret, ses non solum quaecunque

in eos iaciebantur, concitat time raperet, merum etiam ipsorum tela in eorum compora retorqueret. Vnde m poeta Claudianus, qua ita obristi nomineae enus, in eius tamen laudibus dixit: O nimium oblicite Deo, cui fundit ab antris

Victor aratem, sicut crediderat, mi praedixerat, Iouissimulachra, quae aduersus eum fuerat, nescis quibus ratibus melut consecrata N in Alpibus constituta, deposeis . e rum fulmina, quod aurea fuissent, iocantibus,quod illa uritia permittebat, cursoryb , ,se ab eis fulminara melle dicentibus,hilariter, benignes donauit. Narrant, eadem hora, qua pugnatu est ad amnem Frigidum', Constantinopoli intemplo ad Septimii hominem daemoniacaein sublime raptum, velut cu

246쪽

rino De Occidentali imperio.

Κlo. Bapti contendentem illum conuiciis proscidisse,cum diceret, caput illi desec uni esse. ac deinde addidisse: Tu me uincis, & meis copiis insidiaris. Qui vero aderant,daemoniacum aliquid de bello, quod cordierat omnibus, dicere arbitrari, diem, ochoram notat Latque illo, ne momento uictoriam esse partam, haud ita multo post certis nunciis

cognouerunt.

THEODOSIUS MAIOR A VG. .

H is rebus gestis,Theodosius,tanquam Occidentalis iam Imperi j dominus, Aquileiam iniuit, atque Honorium filium Constantinopoli, &Mediolano Ambrosiu episcopum euocauit. Ambrosius, missis nunciis, primum orauit,ut filios bostium, qui ad ecclesias confugerant, conseruaret,deinde ad eum Aquileiam procesiit. quem ut vidit Theodosius, ad pedes eii accidens, se precibus,& meritis eius incolumem esie asseruit. ac rogatu eius misieris illis ignouit. De quibus eodem in loco sic Augustinus: Theodosius inimicorum seorum ibos, quos non ipsius iussu edtilli abstulerat impetus, etiam nondum 9mstianos ad ecclesiam confugientes fora amos hac occasi ueseri voluit, 'V seminana caritate dilexit . nec priuaust rebus, sed auris honinbibus, in neminem post Miriampriuatas inimicitias malere permisit. Discessit inde Aquileia una cuni Theodosio Ambrosius, ita ut uno die ante illum

Mediolanum accessserit. Theodosius autem, assumpto Honorio Mediolanum veniens una cum eo de Eugenio triumphauit. vi Claudianus descripsit:

Euanti tum iuuenes,quam preuere pudorem Spectandifludio matreseueris , seuerι . ' a . v. l. et Certaueresines, cum tu genitoris amico ὶ Exceptusgremio, mediam meherere permidem, Velaret pios communis laurea currus 'His rebus magna selicitate confectis, paucis post diebus Theodosius in

morbum incidit, qui aquae inter cutem appellatur. quo ingrauescente, saluti suae metuens testamentum condidit,atque Arcadio Orientem,HOnorio occidentem reliquit, atque illi Rufinum, huic Stilichonem tutorem collituit. Ianuario vero ineunte, Olybrio, & Probino cos. paullisper ex morbo recreatus, ludos Victoriae edidit, atque eos animi caussa ante prandium inspectauit. post prandium vero cum vehementius lamguere coepisset, Honorio, utinteresset, mandauit. ac subsequente nocte XVI Kal. Februarii e uita migrauit, anno aetatis LX, Imperii XVI. mOItem eius frequentes imbres, & solito tenebrosior caligo, & terrae tremor

247쪽

Liber Nonus. 2 l

praecedens nunclauit. Fuit Theodosius inter Ottines Imperatores mei notabilis non quia protria virtute, atθue eximio Imperatoris iudicio ad illius est dignitatis culmen euectus, sed etiam quia in Imperiodignum se tanto falligio praeliint,rep.non solum sortitudine, sed etiam pietatis Christianae studio subleuata. quibus laudibus proxime ad Conflantinum accessit. Honorius cadauer patru Constantinopolim inter Augustos sepeliendum misit. post diem autem quadragesimum Ambrosius intemplo,ipso Honorio praesente audauit. Extat illa oratio. in qua inter cetera haec posuit Theodosi, principum proxime conclamauimus obitum, mnunc quadragesimum celebramus diem, si tente sacris altariἷus Honorio principa.

uia plut sanctus Ioseph celebrat quadragesimam patris Iacob Applantatoris illiu ,

or nos colebramus Theodosi, quadragesimam, im imitans Iacob, supplantauirpem fidiam Vrannorum,qui a condit simulachragantium. Omnes enim caerimonias oblitterauit . qui etiam ijs,qui insi peccauerant,doluit, quam dederat, per se indulgentiam. veniam denegabant, sed non negabun iis,quoddonauit pater. Nunc seruuareTheodosius cognscis,quando es in regno domini Iesu Chrim, des considerat templum eius. Nunc sibi rex est, quando recipit etiamsi lium matianum, gy pu obra iam dulcisis a sibi pignora, μι hic amiserat . quando eius Flaccilla adhaeret deus anima Deo, quando patrem sibi redditum gratulatur, quando Constantino adhaeret. cui licetnptisimatisgratiam ultimis constituto omnia peccata dimiserit, tamen, quod primus Imperatorum credidit, . postsi hereditatem si dei principibus dereliquit, mam meriti locum repperit. Flis Honori, os lacrymis pium tectis caris affectum. quod in bonorum'adbuc honore tumuli patris corpus per spatia multa transimitiis 3 fles, quod non qua Constantino obm reuerendas relliquias ipse prsequeris' eadem tibita se nobiscum est. Ne vereare, ne

inhonorae iideantur, quocumque accesserint , relliquia triumphales. non hoc sensit Italia, quae claros siectauit trium- phos , quae anrannis interim liberata concesse V IH l Ibi ut suae libretatis aucto rem P non hoc i u - i senstantinopola, quae secundo ad ara tot

cm . Liο ῖ mictoriam principem nu- mi sit, quem cum e Liri tenere Mnpotuit.

248쪽

262 CAROLI SIGONII HIST ORIAR v MDE IMPERIO OCCIDENTALI

Liber Decimus.1 HONORIUS AUGUSTUS.

H E o D O s I o exempto,simul etiam robur,ac dignitas ipsius titubare Imperij coepit. Neque enim aut in Arcadio,qui Orietem,aut in Honorio,qui O cidentem accepit,ad impendentem malorum tempestatem sustinendam satis aut neruorum,aut animi fuit. His vero cladibus caussam attulit, primum imbecilla utriusque principis aetas, quod ille novemdecim, hic decem duntaxat annos natus, parum rebus tantis administrandis erat idoneus ; deinde nefaria Rufini ,& Stilichonis, qui tutores haerebant, improbitas. qui, captata puerorum Occasione, certatim animu ad inuadendum Imperium per omne genus sceleris, ac perfidiae contulerunt. Nam cum ambo tanta habendi cupiditate fur, runt, ut ius venale omne habuerint, neque ullum ad consciendam pecuniam iniuriae genus omiserint, tum se tanto inter se odio persequutissent, ut alter alterius euertendi caussa humana, diuinam omnia permiscuerit. His accessere barbari, qui prioribus annis in fines Romanorum accepti, atque honoribus militaribus, exclusis veteribus Romanis, ornati, eo insolentiae venerant, ut iam non siritim, sed dominari, neque iussa Imperatorum expectare, sed eorum temporibusinhiare, viderentur. Quae mala cum Synaesius Cyrenarum antistes videret, orationem ad nouum Imperatorem Areadium scripsit, in qua cum alios principum mores reprehendit, longe a disciplina vetere dissidentes, tum maxime, quod, despectis Romanis, barbaros colerent, neque imminens ex ea re periculum prouiderent. Placet autem eius orationis summam in hos annales intexere, quod praesentcm, futurum reip. statum mirifice possit illuminare: Debet, inquit, rex assidue cum militibus sius mers iri in primis autem cum ijs , quos agri, quos πrbes, quos denique uniuersa regis , quae illius imperio paret , propugnatores dat, is cuctoris resp. ac logum, sub iussus alti, atque instituti fiunt. Hi enim sunt, quos Plato canibus μmiles esse dicit. Sed neque pastor inquam cum canibus lupos collocati . nam si quando in canibus imbecillitatem, aut ignauiam aliquam animaduerterint, ipsos canes, grege, g pasore denique ipsum aggredientur. neque legislator et ua

249쪽

arma concedet ys, qui noli sum nati, γ' educatis ιb ipsius legibus .nullum enim ab his pignus beneuolentiae habet. Est enim hominis audacioris, cum videat, murat tem multam alibi educatam, sine moribus viventem ua in regione arma Irae Iam tem, non extimeficere, nec videre , Tantali saxum tenuisti appensium impenderere . nam tum eam externi milites inuadent,cum rem sibi bene cessuram existimabunt. Ac sane' iam huius mali melitationes quaedam sunt, iami no multipartes perj, perinde ut corporis,laborant; cum non possint ea,quae aliena fiunt, cum ipso corpore coalescere, stu ad harmoniam sanam reduci .secemenda autem ese tum a corporibus,tum a ciuitatibus ea omnia,quae fiunt in ip aliena, in medici, si V imp ratores censint. ut mero exercitum non constrabit, qui illis opponi posisit, , veluti sib domesticisint, vacationem militiae petentibus multis permittit, si si altys r bus operam dare concedit, quid aliud, quam in propriam terniciem ruit' cum

tuum esset, istos Scythas, qui hic arma gestant, persequi, idi ab ipsa agricultura pro 'ugnatores accersiere, m delectus adeo acres habere, mi philosophi e scholis, vi Lces ex os cinis, populi ex theatris euocarentur. Vuo modo enim ferre possumus, artes viriles in nostra rep. alienorum, externorum esse, in fortissimum Imperium concedere aliis bellicae gloriae principatum Neque enim dubitandum est, fore, M illι aliquando armis inlim iu hominum mrbanorum si dominos se melint.

Quod priusquam eueniat, reuocandisiunt nobis Romanorum animi ita asu faciendi, ut ipsi sim marte vincere 6 V p sint, cs' melint, nec omnino societatem vitam cum barbaris meant, sed eos omnes desticiant, omnii loco funditus pellant . Primum igitur magistratu eiiciantur, procul a curiae honoribus arceantur,

quibus per summum dedecus ea obuenerunt, qu.e diu apud Romanos habita sunt, , re ipsa fuerunt, honestifima. Nam, Deam Themidem, lime senatui, QVSellonam, quae exercitui praesidet, obuelare se arbitror, cum cernant, hominem penula scortea indutum ducem ese cblamydatorum , i, villosam pellem exuentem togam senere, sue de summa rerum cum Romano magistratu confidere prope ipsium consiulem sedentem, longe post eum sedentibus 's, quibus honos ille iure optimo debebatur. atque illos essem, ibi paullulum e cunia egressi fuerint, pel es fias rum um induere, to ami Romanam apud suos deridere, quod impediat ensis Hudii nem. Apud nos exercitus ma iis sunt, nostri si serius Sathis singuine colliuntb. iiii,nestio quo infelici fato in Romanum Imperium influxerunt. illi suos duces h bent magnae auctoritatis viros non solum apud eos ipsos, sed etiam apud nos . quod

malum no Ira dedit socordia nobis. praeter eos autem milites, quos iam habent, seruos etiam nostros ipsis accessuros existimate. Haec igitur nobis munitio demolim da. purganda sunt imperatoris casira non aliter, ac cumulus tritici . 56flos autem Scytbas Romani, quibus cum illis res est, manu , D consilio antecedunt. Scythas autem istos, narrat Herodotus, m nos ipsi cernimus morbo timiditatis

250쪽

ὶ44 De Occidentali Imperio.

item tumquam habuerunt. oui sedibus suis saepe a multis expulsi, nostra inate adi os venerunt, non animo bellandi, merum supplices, cum rursus'bus suis moti essent . 6um M tem Romanorum mores, sicuti in se plices decuit, humatastimo, 'se non arma experti es v, barbara, quam par fuit, gratιam rettulerunt. nam

insolentes jacti beneficium non agnouerunt. quo nomine, cum Patri tuo aduersitis ipsos armato meritas paenas dedissent , rursus ad misericordiam eius confugientes,

puplices se una cum uxoribus suis ad pedes eius proiecerunt. ille mero supplicam tes erexit, belli socios asiluit, stes ciuitate donauit, tus omnium bonorum participes fecit, stu partem Romam a s cis attribuit. At illi, propterea quod pater tuus

uuiem se eis praebuit, nos m hunc Helue dem derident. qua ama humanitatis nostrae etiam ιcim eorum ad nos memini. aduentant exum sagittari, equites, petemus , it eos complectamur, illosi nobis, utpote multo se inferiores, exemplum pro-ρonunt. At diffisile est, istos expellere. Si me audies, di cultas illa facile tolletur, si militum numerum adauxeris , si Romanos ad virtutem excitaueras, si legiones domesticas scripseris, si aduersius barbaros istos animo mehementi, ου concitato

me is . nam mox vel agriculturae operam iusti dabunt, vel eodem umere, quo

ne ni, fugam capessent, stu nunciabunt i , cim trans Drum incolunt, non amplius ese apud Romanos illam facilitarem, sed eos ducem halere iuuenem quendam excelli animi, civi etiam insemem reprehendere positi. Haec, ut exposui, de Phriculosa rei p. barbarorum insolentia scripsit Synaesius ad Arcadium, ut primum post mortem patris Imperium iniit . quae non obseruata vim sacri cuiusdam oraculi habuerunt. nam barbari, cum annis prioribus quieuillent, ab hoc anno tumultus miscere deintegro in Orientali Imperio inc perunt. Quς res, quoniam insignium, quae post Occidentem amixerunt,calamitatum initium introduxit, quemadmodum gesta sit, diligenter est exponendum. V 'Ι 'ri O, Cum utriusque principis, atque Imperii tutelam a Theodotio liba comistam esse assererer, R usinii munere suo exuere omni ratione cotendit, atque ad eam re iter Consi antinopolim adomauit,ita ut, rebus Italiae constitutis, magna celeritate se in Gallia ad limite Rheni pacandu contulerit. Qua re cognita, Rufinus subitis,quascunque potuit, ei moras opposuit. itaque cu alia in Oriente bella, tu piaesertim Gotthicu gra- insilinu excitauit. Quippe itteris occulte ad Alaticu in Thracia misiis, iplum ad inuadendam Grςciam perpulit.compererat enim, grauiter illum terre, se militaribus copiis nullis praesectum esse, sed eas duntaxat obtin

re, quas ei Theodosius tradiderat,cum aduersias Eugenium anna tuleiat.

Inde de vadustita homines sibi fidos ei obiecit, Antiochum,qui Graeciam pro contu te regeret,& Gerontium, qui Thermopylas custodiret, secretis vrtaque mandatis editis, ut Alaricum, si impetum in ea loca fecisset,

SEARCH

MENU NAVIGATION