Caroli Sigonii Historiarum de occidentali imperio libri 20. ... Cum indice copiosissimo rerum, & verborum

발행: 1578년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Liber Decimus.

Cmale pertinaci de sentione reciperent. Qua re fretus Alaricus, cum ingeniti Gotthorum exercitu raptim ex Thracia mouit, atque irruptionem in

Macedoniam secit,nullis, neque oppidis neque ecclesijs, neque hominibus parcens, unde praedae sperare aut sibi,aut suis aliquid posset. In Thes-lsaliam inde trans glesius, a Thessalis ad ollia Penei fluminis commisso proelio pulsus, tria hominum millia perdidit. Inde ad Thermopylarum langustias,qui transiitus erat notisiimus in Graeciam,ventum. eaeq;, cedcia lte ex composito Gerontio, Dccupatae . qua de re sic Euna pius: Alaricus eum lauaris per Thermo Plarum fauces peruasit non secus, quam per vera m sadium, ac eampum liberi yn, , decursui equorum patentem. Eas Graeciae argusias illi prodidit impia natio fuscis mientium vestibus,qui,nullo prohibente, Aut cum eo irruperunt, rescissa iam ponti salium .istitutorum lege, a vinculo. Ceterum, occupatis Thermopylis, cum in Boeotiam descendisset, Oninia praeter Thebas expugnauit. has enim , quod munitas inuenisset, atque Athenis animo immineret, itudiose reliquit. Athenis autem facile se potiturum sperabat, vel quia Propter urbis amplitudinem culi odiit ab omni parte non possent, vel quia,occupato portu Pireaei, cities inopia rei si umentariae breui deditionem essent facturi .cum autem exercitum vibi admoueret, Mineruam in inui is obambulantem sibi videre visus est, ea specie, qua a Gentilibus fingebatum, pro manibus velo Achillem flantem,qualem Homerus expressit,cum iratus Patrocli necem viturus accessit. cuius

visi noua specie territus,consilium oppugnationis abiecit,ac pacem ultro ciuibus obtulit. qua sacramento ultro,citi oque firma p, urbem cum paucis ingressus eis. Stimmo omnium studio exceptus, cum lectissimis ciuibus lautus accubuit ac muneribus eximie cultus,urbe pariter, ac tota Attica sine ullo malc scio cessit. Inde tranti tu in Megaridem ficto, & urbe primo impetu cis pia, ad lithmum processit,eoq; sine ullo certamine Gerontia beneficio sit perato, in Peloponnesiam ingressus, Corinthum, Argos,Lacedaemonem, ceteraq; interiecta oppida nullo negocio redegit inpotellatem. Quibus cladibus cognitis, Ruhnusia magis ad Imperii cupiditatem exarsit. Interim Stilicho in Rhςtiam prosectus,primo aduentu

Francos reges,& Sueuos, A lemanosq; ita perterruit, ut pacem pollularet. Ex quibus Marcomeres rex Francorum in exilium actus, Summo autem frater eiu s,cum se germani vindicem ferret, a suis eli interfictus. ita ta-dus cum Francis percussit. Vox de Alarici irruptione in Illyricum facta

edoctus, Italiam eadem, qua venerat,celeritate repetiit,atque exercitum,

quem Theodosius in Italia reliquerar, in naues imposilit, aliisq; ex t talia, Galliam militibus secum adductis, in Illyricum contendere maturauit. atque in Peloponnesum egressus, Alaricum late omnia,ut diximus,expu

gnantem

252쪽

146 De Occidentali Imperio.

gnantem Offendit. Cuius aduentu Alaricus exterritus, milites siuo; per

gros palantes, ac disii patos contraxit,ac se vallo, castrisq; sepsit. Stilicho

vero armato ad illum progressias exercitu, extremo decertare proelio voluit. verum, cum instructae utrinque acies starent, litteras ab Arcadio Ru

fini impulsu scriptas accepit, quibus piaecipiebatur,nequid in Oricnte rei militaris attingeret. quibus lectis,bellum, quod in manibus erat, omisit. quod si, ut spes erat, prospero euentu cessisset, fatis constat, multas, quae imminebant Occidenti, calamitates, facile potuisse auerti. Haec in hunc modum acta tradit Claudianus. Zosimus autem auctor est, Stilichone in Peloponnesium egressum, Alaricum in Pholoen Arcadiae oppidum compulsisse, eumq; commeatus inopia extinguere potuisse, nisi sese octo tradidisset,ac,quae Gotthi no attigerat,militibus suis dirietenda dedisset. Quo facto, Gotthos jacium nactos, sese ex Peloponneso cum praeda in Epirum intulisse, atque easdem ibi populationes, & vastitates edere pertexisse. Quocunque vero modo res gesta sit, Stilicho, re insecta, cum sibi redeundum videret, exercitum Theodosianum ad Arcadium mi sit, ac Gainem ei ducem praefectum secreto, quid aduersus Rufinum moliri vellet,edocuit. Interim cadauer Theodos j Constantinopolim ex Italia transportatum VI Idus Novembris funere magnificentissimo est elatu. U autem Kal. Decembris, appropinquante Constantinopoli exercitu, Gaines prcgressus, militum ad uentum Arcadio nunclauit,eumq; ea de regellientem, ut de more obuiam extra urbem procederet, adhortatus est.

Quod Arcadius si immo studio fecit, ac benigne salutatus, comiter Omnes excepit. Quo facto, milites,accepto a Gai ne signo, cuncti in Rufinu, qui cum Arcadio exierat,ic, ut inquit Claudianus, ab Arcadio in partem Imperii accipi postulabat, infesti se intulerunt, ac plurimis illatis vulneribus confecerunt. Caput inde abscillum, & pilo praefixum per urbem latum et . manus dextera amputata ad dedecus insatiabilis auaritiae stipemolliatim emendicauit. Eo anno Florentino urbis praefecto successit Andromachus. quo praefecturam gerente, Honorius Mediolano multa edicta edidit, quibus eos, qui tyrannos in seditione sequuti erant, aut poena multauit, aut venia subleuauit. & patris acta firmauit, ex quibus hoc huic historre adscribere libuit,datum X Kal. Aprilis. cunque a paremtibus no iras diuersis lunulatuta temporibus manere inuiolata,atque incorrupta ridica sacrosanctas cclesias praecipimus. Nihil igitur a prius, is immutetur , om imqui ecc is seruiunt, tuitio deseratur . quia temporibus nostris addi potius reuerentiam cupimus, quam ex is quae olim praesita fiunt, immutant ., In Africa S.

Auguilinus,quem ab Ambrosio salutari fonte ablutum supra diximus, episcopus Hipponesis est factus. Rufino extincto, Eutropius eunuchus

locum

253쪽

Liber Decimus. 247

locum tenuit. Is Rufini bona amicis dilargiri contendens,ab Arcadio eticohibitus. siquidem initio sequentis anni, quo ille quartum ,& Honorius tertium consu latum gellerunt, Idibus Februarii edixit, ut ea, quae Rufinus quondam, cum viveret, quoquo pacto possederat, in eodem statu manerent,nec quisquam sibi poli eius obitum vindicandi potestatem assumeret . Eutropius repente Rufinus alter effectus, cum Timasium ,&Abundantium,atque honoratisiimum,& gratiosisiimum quenque apud Arcadium ex aula per uarias calumnias emouisset, atque adeo etiam in exilium proiecisset, tum in Stilichonem arbitratu suo res Occidetis adminil rantem se intulit,& ad intercludendum illi Constantinopolim aditum, hostem iudicandum a senatu Arcadii voluntate curauit. mox v Africam Honorio adimeret,Gildonem Comitem, & magi strum utrius que in Africa militiae ad lludia sita traduxit. Ita Gildo,exercitu Africano corrupto,repente Africam occupauit, eamq; se Arcadii nomine obtine-nere denunciauit. Quam rem Stilicho pro eo , ac debuit, grauissi

me accepit. neque remedium quaerere ei recuperandae cellauit. Inte-tim Honorius Mediolani Libycatum ferarum munus populo exhibuit. in quo res instignis memoriae contigit. Cum Cresconius quidam ad be-itias damnatus a militibus Stilichonis de ecclesia,ad quam confugerat, raperetur, Ambrosius episcopiis cum clero ad hominem conseruandum accurrit. sed milites duces Arrianos habentes praeualuerunt, atque arreptum hominem ad amphitheatrum deduxerunt. verum non ita multo

post, expedito dimissi leopardi in eum locum,in quo spectandi caussa sedebant, assultu, misere laniati starit. Quod ubi vidit Stilicho, religione haud intactuς,per multos dies episcopo satisfecit ,& Cresconium, quia

grauissimorum criminum erat manifestus, in exilium mittere satis habuit. Per eosdem etiam dies ipse Ambrosius corpus S. Nagari j martyris in horto extra urbem inuenit,sanguine perinde recenti, ac si eodem tempore, quo leuabatur, lotum, & compositum in sepulchro suisset. id ad basilicam Apostolorum pridie Solemnis eorum deinde conditum fuit. Et hoc anno Alaricus una cum suis victoria superiore superbus Epiro egressus,Graeciam prouinciam incursavit,eamq; incendiis, & populationibus vallare,nemine resiliente,contendit. Quo terrore perculsi incolae, multi externas regiones salutis gratia quaesiuerunt. Eo etiam anno varia prodigia nunciata graues curas in hominum mentibus excitarunt. nam & terra per plurimos dies saeuo motu concussa est. & caelum maximo ardore vis im est confiagrare. Caesario inde, Atticol consulibus, Honorius Romam processit, atque edictum in Foro Traiani edidit, nequis in campo Martio casas, aut tuguria collocaret. Eo praesente res ac-

cidit

254쪽

De Occidentali imperio.

cidit altera memorabilis,quae finem muneri gladiatorio attulit. Cum gladiatores adhuc prisco in ore in foro darentur, Telemachus quidam ex Oriente monachus spectaculi Luditatem auersatus,dirimendi certaminis gratia prouola uitan medium. Qua re populus indignatus, monachii lapidibus eii aggressus. Quem extinctum ubi sensit Honorius , in numerum martyrum ascribi curauit,& noua lege,ne in pollerum gladiatorii

munus ederetur, edixit. Interim, cum Africa amissa ante oculos versaretur,eius rectaeerandae talis occatio est oblata . Magescet nefariis a Gi done fratre inlidi js appetitu ex Africa fugit, atque ad Honorium profectus,quo statu res illius prouinciae ment, edocuit, belliq; facilitate prinpos i ta ,operam suam ad Gildonem expugnandum, si sibi idoneus daretur exercitus,est pollicitus. Res in eum locum adducta erat, ut disterri vindicta non posset. nam Gildo ex Africa ita nauigationem omnem impedi b t, ut Romam in magnam rei frumentariae difficultatem adduceret. Itaque, Honorio, ac Stilichone auctoribus, senatus, vetullo more relato, bellum aduersus Gildonem,duce Mazesce te,decreuit.atque ita res necessariae ad id comparari sunt coeptae. Qua re cognita, Gildo rabie aduersissi latescelem este ratus, liberos eius,qui in Africa rςmanserant, iugulauit, ac sicelus scelere cumulauit. Honorius mense Aprili rediit Mediolanum . Idem annus duorum nobili sisimorum antis litum morte filii insignis, Ambrosii Mediolanensis, Se Martini Turonensis. Anabrosium grauissimo morbo iactatum simul Stilicho audiit, diuino quasi assiatus

numine, vaticinium protulit, inquiens Si hic.vir naturae concesserit, ultimus Italia impendet interitus . excessit autem magna sanctitatis, & dOctrinae fama pridie Nonas Aprilis, inq; eius locum Simplicianus presbyter, homo iam aetate confectus, eli substitutus. Martinus, mirandis operibus editis, supra hominis conditionem in vita nobilitatus, III Idus Nouembris migrauit ad caelos. Vterque ab Ecclesia inter Consessores, Ambrosius etia inter Doctores ascriptus est. Martini sepulchrum incredibili&ciuium,3c convenarum multitudine celebrari pietatis nomine coeptu ex quo praecipue Turonensis est ecclesia insignita. Eodem anno Idibus Auguriis Concilium Carthagine actum es in quo praeter cetera Au reluis episicopus decreuit, ut eoiscopi Africae de die paschatis celebrando, qui in controuersia erat,ad antistitem Carthaginiensem referret, de pueris vero apud Donatis fas baptizatis, Syricium pontificem, & Simpliciapum episcopum Mediolani consulerent. cui Concilio subscripsit etiam S Augullinus Hipponensis episcopus. In Oriente Arcadio Eudoxia Augulla Flaccillam puellam peperit. Nectario episcopo Constantinopolitano mortuo, Ioannes Antiochenus suffectus est, is qui ab eloquen

255쪽

Liber Decimus. 249

tiae magnitudine, quassi auream orationem ore funderet, Chrysostomus appellatus est. Et hoc anno Alaricus in Epiro,& Graecia cum suis insolentius shunt. Insequenti inde Honorius quartum consulatum suum in Occidente, Eutychianus vero in Oriente inivit. Eo anno,Syricio pontifice VIII Kal. Marti j vita suncto, Anastasius presbyter VII Idus Aprilis elisubrogatus. De quo sic Paulinus Nolanus episcopus ad Delphidium:

Sciat Veneratio tua, sancitum fratrem tuum papam urbis Anactasium amantissimum esse humilitatis nostrae. nam breui post ordinationem fluam epistolas de nom, ne nostro plenas religionis,m pietatis,m pacis ad episcopos ampaniae insit,quibus Fum declararet assectum,. aliis benignitatis Fuae praeberet exemplum d inde nos ipsis Romae, cum flemis consuetudine ad beatorum apostolorum natalem me emus, tam blande,quam bono cer excepit. postea quoque, interposito tempore, etiam ad natalem suum,quod cum sacerdotibus os deferre solet, mutare dignatus est. Honorius nuptias cum Maria Stilichonis,& Serenae filia quadrien nio ante sibi desponsa,iam maturis utriusque ad ineundum mari imoniuannis, Mediolani apparatu magnifico celabrauit. Stilicho Mazelcelem cum idonea militum manu contra Gildonem in Africam misit. Is, cum

Pisis conscendisset, ad Caprariam insulam delatus, sanctos quosdam viros assumpsit, quorum se apud Deum precibus victoriam pariturum pintauit, atque in Africam egrestus, contra Gildonem cum quinque militumillibus constitit . qui septuaginta millia in armis habebat. Inde, cu castra mouere,& intercedentem iiiperare vallem moliretur, per noctem a S Ambrosio,.qui Pullo ante finem vivendi secerat , admoneri in quiete sibi est visus,cum,manus blata, de impacto ter humi bacillo,diceret: Hic quod ille interpretatus est, tertio post die se ibi victoria potiturum. Atque ita post triduum, illatis in hostem signis, istatim line certamine milites Romanos omnes ad deditionem adduxit. barbaris fugientibus, Gildo& ipse se fugae mandauit verum,cum arrepta naui in altum prouectus,Viventorum Tabracam esset reiectus, poth aliquot dies ab hostibus captus est strangulatus, siue, ut inquit Lot unus, ne m manus hostium perueniret, ipse sibi mortem conscivit. Maaestet inde ingenti potius, quam sinriosa victoria decoratus, in Italiam se recepit. Hac re Romam nunciata, eximia omnes laetitia cumulati . nam urbs, atque Italia tota ingenti annonae dissicultate leuatae 1 . Senatus eo nomine Honorio triumphum decreuit, quem fama fuit, Mediolano Romam venturum. Verum omnium opinionem sesellit. Itaque Claudianus Romam hac de re conquerentem fecit,his versibus :mestra parens Auguste queror, quonam ue tenebit Praelatus mea mota Ligur ' intitumi propinqua

Luce

256쪽

iso De Occidentali imperio.

Lucifrui, status decernetas gaudia paruis, Torquebit Rubicon vicino nomine Pybrim 'Non nes inel previsse sat est,cum reddita bellis Africa venturi spe lusit principis urbem'

'Nec duras tantis precibus permorumus aures. I

Ast ego frenabam geminos, quibus altior ires i stEleoti candoris equos, ct nominis arcum Iam molita tui, per quem radiante decorus in . Ingrederere tua. pugnae monumenta dicabam, 'Defensam titulo Libyam testata perenni. Stilichoni vero monumentum populus Ro. ex senatusconsulto cum his verbis con Ilituit: Fl. Stilichoni inlustrastimo viro, magistro equitum, peditum, Comiti domesticorum, tribuno praetoriano, οὐ u ineunte aetate per gradus clarissimae militia ad columen gloriae sempitemae, , regiae affinitatis euecto, progenero Diadneodosi j, Comui Diui Theodosy Augusti in omnibus bellis, atque victoriys, 29 ab eo in affinitatem regiam cooptato, item socero m. minor 3 Augusti, Aprica chm si lys eius, stes prouisione liberata. Eutropio liberam prope dominationem non solum in aula, sed etiam in Imperio Arcadij exercente, atque omnes omnium pecunias, opesq; per varias caustas in domum suam altu te vertente,Gaines indigne tulit, ut qui honorem duci prouectioris aetatis conuenientem nactus non ester,nec muneribus vel amplissimis insimam ba bari cupiditatem exsaturare ad colligendam gratiam possiet. ac varia s cum moliri ad res novandas animo coepit. In Epiro, ceterisq; finitimis Orientis prouinciis eadem Alarici,& Gotthorum debacchata libido est. Constantinopoli III Idus Martias Ioannes episcopus consecratus statim cleri disciplinam corrigere ei l aggressus . inde in magistratus urbis inta clus,omnibus iusto seuerior, ac quodammodo acerbior visiis. Postero anno consulatum inierunt Manlius Theodorus,& Eutropius ipse eunuchus. Hic potentia extraordinaria nixus, homo paganus, duo grauissima stagitia perpetrauit, primum, quod in contumeliam Ecclesiae edictum ab Arcadio extorsit, ut ii quis ad ecclesiam confugere ab altari abreptus poenas grauiores persolueret . quae lex a Ioanne episcopo ingenti animi in gnitudine improbata est; deinde, quod in Eudoxiam Augustam sese contumeliosius gessit. Itaque,cum propterea ad poenam ab Arcadio quo retur,impunitatis causia ad templum se contulit,& contra legem a se promulgatam aram supplex amplexus est. Quam rem ubi Ioannes vidit, conscenso ambone,orare initituit,neque tantum facinus inultum patiendum esse diserta admodum oratione contendit. Itaque Eutropius honore spoliatus est, nomine eius ex Fallis exempto, ita ut ibius Mathus Theodorus

257쪽

Liber Decimus. 2II

dorus consul appellaretur, deinde etiam in exilium actus. Qua de re Arcadius XVI Kal. Februarias ad Aurelianum prςfectum praetorio sic scimpiit: omnes res Eutropy,qui quod praepositus sacri cubicia uis erari, nostri calculis adiunximus, erepto selendore eius, gy consulatu a tetra illuvio, a commemorassione nominis eius,Wcoenosis sordibus Dindicato, it ei dem mmersis actibus antiquatis, omnia mutescant tempora, nee eius enumeratione seculi nos, i Iabes appareat, nec ingemisiant aut qui sua minute, aut vulneribus Romanos fines propagant, et qui eosdem siemandi iuris aequitate custodiunt; quia diuinum praemium conjulatus lutulentum prodigium contagione famauit. Patriciatus etiam dignitate, a que omnibus inferioribus spoliatum se esse cognoscat,quos morum polluit se uitare,omne amas, omniasimulachra tam ex aere, quam ex marmore ,seu exsucis, quam

ex quacunque materia,quae apta est effriendis, ab omnibus ciuitatibus, oppidis, imcisi prauatis, gy publicis praecipimus aboleri . nequa tanquam nota nostri saeculi obtutus polluat intuentum. Adhibitis itaque fidis cuidibus,ta Cyprum niselam perducatur. in qua tua sublimitas relegatum esse cognostat,ut ibidem peruigili cura mallatus nequeat suarum cogitationum rabie cundia uocere. Inde idem grauiorum criminu quoque compertus capite poenas dedit. Mortuo Eutropio,Gaines eandem viam ad potentiam comparandam ingressus,petere ab Arcadio non erubuit, ut ecclesia una ex ijs, quae in urbe erant, Arrianis, quos ipse uebat,asiignaretur. quae petitio, ut impia,atque aliena, item a Ioanne vituperata est. deinde res nouas in Phrygia molitus,tandem Chalcedone foedus cum Arcadio iniit, ac sese Constantinopolim rettulit. Ibi vero,cum occulte Gotthis a se introductis urbem diripere, atque incendere itatuisset, consilio patefacto, incoeptum omisit. Arcadius altera filia auctus ell, quam Pulcheriam nominauit. Eodem anno,telle D. Augullino, Carthagine Gaudentius,& Iouius Comites Honorij XIIII Kal. Aprilis Deorum templa diruerunt,& simulachra fregerunt. Honorius ipse Venetiae oppida peragrauit. si quidem Brixiae, Veronae, Patauij,& Altini suisse reperitur. Altino autem Kal. Decembris sic edixit: Ex posssionibus Gildonis,quae ad nostrum aerarium Funt deuolutae, canonem omnium titul rum ex integro solemni more, impetrata cautione, soluipraecipimus. Stilicho ab Arcadio inuitatus, ut consulatum in Eutropi j locum iniret,in insequentem annum accepit,eumq; cum Aureliano praefecto praetorio in Oriente inivit. profectusq; post annos quinque Romam, ingenti plausu a pinpulo cuncto exceptus est,sue cum circum,& ludos iniuit, siue cum in sinro pro tribunali ius dixit, siue cum rostra conscendit, telie Claudiano,

qui ita scripsit:

Et quod adhuc nullo potuit terrore coacta Lisertas Romana pati,Stilichonis amori OODetulit.

258쪽

l 111 De Occidentali imperio.

μ. Detulit. exultant aulae,quocunque decorus Consticiare loco,nomenci a P sera tollunt.

Nec maga dilecto satiantur lumina multu,

Seu circum trabeis fulgentibus aureus intres, Ux. - .

Seu celebres ludos, solio sim fultus eburno . I Cingas iuresorum. denseo sim turbine mulgi circunfusa tuae constendant rostra secures. Annus hic fuit a Christo nato quadringentesimus,omnium, quos Occidens vidit,maxime memorandus.extitit namque initium irruptionu barbaricarum, quibus in dies magis s,uientibus, Occidentale Imperium estusque ad extremam internicionem Mictum . Neque enim ullum siue besticae calamitatis,sive barbaricae feritatis, siue vesanae cuiusdam libidinis excogitari exemplum potuit, quod non in ipsas prouincias, ciuitates, agros, hominesq; passim cum maxima atrocitare sit editum. Quippe Alaricus,cum ner 'uinquennium in Epiro Imperi j Orientalis prouincia una cum Gotinis foedis Graeciae direptionibus,& maleficiis intentus sedibset, tandem animum ad inuadendum Occidentem adiecit, atque in Dalmatiam, &, ut Iomandes scripsit, in Pannoniam transij t. easq; late pinputans,ducibus Honori j patientibus, percursavit. Has vero clades a Gotthis,ceterasq; barbaris eorum sociis per superiores annos illaras, D .Hieronymus epistola tertia lus verbis expressit: Vi vii eo amplius anni fiunt,

cum inter Constantinopolim,s Alpes Iulias quotidie Romanus san uis esunditur. Scythiam, Thraciam, Macedoniam, Dardaniam, Daciam, Thesbabam, Achaiam, Epiros, Dalmatiam , cunctas i Pannonias Gotthus, Sat mata, a diu, Alanus,

M-v,Vandali,ntii commis inflant, rapiunt. . uot matronae,quot mirgines Dei,

in ingenua,nobiliai corpora his belluis fere ludi bino s capti episcopi,interfecti presbyteri, diuersorum o cia clericorum. subuersereris ad altaria Chiis pabu-lαι Him, martrum esse relliquiae. R Mus orbis ruit. Vuid putas nune habere animi Corinthios, Athenienses, Lacidamomos, Arcadas,cunclamo Graeciam, qui

bus imperant barbari i Haec ille ante Gotthicam in Italiam irruptionem scribit. ex quibus has prouincias magna ex parte in potestate Gotthorum fuiste, perspicitur. Honorius, impressione Gotthorum in Dalmatiam, ac Pannoniam prouincias suas audita, vehementer Italiae timere, quae cum his hingebatur,inmptuit,ac propterea,Rauennae cum esset,VIII Idus Augusti damnatos omnes domum reuocauit,atque Altinum,ac d mum etiam Aquileiam ad ea,quae opus erant, procuranda perrexit. Interim Gaines ad Hellespontum pi ofectus, ut,traiectione facta, Asiam Occuparet, Romana adueniente classe,cuius dux erat Frauitta, homo GO thus, proelium nauale comittere eli coactiis. in quo,tempestate coorta,

maiorem

259쪽

Liber Decimus.

maiorem Gotthorum partem amisit. Quare, omisso Asic consilio,se r cepit in Thraciam, eo consilio,vt,transmisso Istro, in ulteriorem Scythia

se referret. Hudin autem Hunnorum, qui trans Istrum erant, princeps, parum utilem rebus suis fore aduentum eius ratus, ac gratiam se initu- cum ab Arcadio arbitratus,eum a traiectione coercuit,proclioq; mem rabili edito,vita exuit,ac caput eius ad Arcadium misit. atque eo beneficio foedere in societatem acceptus est. Eodem anno Venerius episcopus Mediolanensiis in locum Simpliciani mortui est subiectus: de quo sic Paulinus: Mediolanensis quoque nouus filius me ster, nunc frater Venerius iam siri erat nobis post ordinationem suam. In Africa cum Petilianus Donatilla uiret, usque eb intemperantia, & procacitate linguae prouectus

est , ut scripserit, Catholicos habere cathedram, quam Dauid pellitemtiae cathedram appellasset. eis enim iuste relictam este, quia in ea sam cti sedere non pollent . cui D. Augustinus respondit: di omnes per totum orbem tales essnt, quales manissime criminaris, cathedra tibi quid fecit ecclesia Romanae, in qua Petrus sedit, in qua hodie Dinnes sedet ' quibus nosm Otholica veritate tam timur, a quibus mos nefario furore separatis iuuare appellas cathedram pestilentia, cathedram vinolicam ' si propter homines , quos putas legem liqui, sty non facere, nunquid dominus Iesus Chri-llus propter Pharisios, de quibus ait: Disint enim, π nonsactunt, cathedrae, in qua sedebant, issam fecit mentionem in Cum Christiani Garat in P, tellina male a Gentilibus ibi pritualentibus haberentur , Porphyrius episcopus aegre passus, Ioanne Gesareae episcopo comite ascito, Constantinopolim ad eas iniurias conquerendas perrexit . atque urbem ingressiis, Ioannis episcopi apud Imperatorem auxilium implorauit. ille Arcadium sibi esse iratum caussatus, negotium eorum Amantio eunucho, viro apud Eudoxiam Augullam gratiosissimo, se commendaturum promisit. Eudoxia, ubi episcopos ab Amantio introductos aspexit, salute vltro dicta, veniam, quod eis non assurgeret, petijt, caus sa in uterum, quem serret, coniecta . ac postulatis eorum cognitis, secum marito colloquuturam,asseruit. Arcadius se, quod illi poscebant, templa Getilium Gazς diruturum,abnuit, quod magnis ab ea ciuitate vectigalibusiuraretur, verum ea clausimam ostendit, ut eis spoliati ad veritatem recipiendam impellerennir. Eudoxia inde in spem ab episcopis excitata, fore, ut virilem prolem pareret, eamq; diu prospere imperantem videret,omnino sui eos voti compotes facturam promisit, ac paulito post filiis peperit, IIII Idus Aprilis, cum iam cosulatum inissent Uincentius,& Frauitta s,quem ducem Arcadij diximus. ac post septem dies,ac cersitis episcopis, ac filium cruce signare ,'N sancta benedictione asscem Y iussis '

260쪽

is 4 De Occidentali imperio.

iussis, quid eos facere vellet,edocuit. Vbi vero dies bapti sinatis venit,cum tota ciuitas coro is,atque aut ii ornata esset,puer, magistratibus,& cucta

nobilitate prusequente,ad ccclesiam latus, i csacro fonte insectus,The dosij nomen,atque Augusti dignitatem accepit,cum de ipse pater adesset Arcadius. Qus facto, episcopi, prout ab Eudoxia fuerant iussi, diploma Augusto puero porrexerunt. qui vero infantem ferebat, eo lecto, caput ipsius perinde,ac si ille annueret,inclinauit, ac palam dixit, placere Augurelio ,ea expleri, quae petita fuissent. Ob id Arcadius squoniam ea prima Glii Auguili iussio fuerat aduersari episcoporum voluntati nesciens rescriptum episcopis suo,& filii nomine reddidit. Ita, reuerso Gazam Porph rio, templa,atque imagines omnes Deorum mers, surit. Aurelius epi scopus conciliri alterii Carthagine habuit, ac XIIII Kat Iulias decreuit, ut legati ad Anastasium pontificem, de Venerium Mediolani episcopum

mitterentur, qui necessitates ecclesiarum. Afiicae demonstrarent, eos I, praeter cetera de pueris apud haereticos baptizatis confiderent; ab Imperatoribus vero postularent, ut relliquias simulachrorum in Africa abol rent. Inde idibus Septembris, recitatis litteris Anastasij pontificis,quibus monebat, ut obuiam haeresi Donatistarum iretur,1 aluit, ut legati ad singulas Africς ecclesias mitterentur, qui Catholicosa Donaristis remou rent, &cum Imperatoribus de tollendis Idolorum relliquiis agerent. Eodem anno Anastasius ipse Romae mortuus est V Kal. Maij. de quo sic D. Hierony mus: Succedit in pontificatum ir insiliis Anastasius, quem diu Flama habere non meruit, ne orbis caput sub tali episcopo truncaretur. In eius locum Innocetius diaconus est sustectus. Interim, vexata, populataq; Pannonia, Alaricii dira libido incesiit Italiae inuadedae, atque adeo etia squod nefas auditu videretur) urbis Romae diripiendae. quam ob rem aduocatos Gotthos lic alloqui coepitndebere eos noua potius regna labore suo quae' quam alienis per ocium inseruire . vicinam superesse Italiam, re- qiqnem non tam ad praedam contrahendam opulentissimam , quam adfirmas sedes, si Deus coeptis aspiraret, collocandas omnium honestissimam . eam se inuadere in ilitaribus praesidiis haudquaquam satis aduersus se communitam, in animo habere . neque inde,nisi Roma capta, a que dirupta, receiarς. quam satis constaret, propter innumerabiles collectas per tot s cula ex toto terraru orbe diuitias, omnium,quq fama celebrarentur, urbiu este copiosissimam. Quem,cu perorasset, magno omnes clamore subitis exceperiit, eumq;, ut iret, hortati, no modo sibi duce,

sed regem etia asciuerunt,ac se statim ad expeditione Italica accinxerunt. A laricus autem, exeunte aestate, irruptionem sibi censuit: ineundam, ut

bellum per hiement in Italia gereret, cuius etiam sistentis Gotthigens

SEARCH

MENU NAVIGATION