장음표시 사용
361쪽
. si nem eius θ' prouentiam is terria
cum caeleRi principatu non pugnare.
PLstrique non obstante B. Pauli alia
thoritate ad Hebr. I. Nontie omne, sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos, qui haeredit. tem capient salutis, negant superiores Amgelos aliquando mitti in ministerium de consequenter D. Michaelem, quem saepe missum & mittendum constat, esse inter Angelos supremum. Negant autem, i quit Estius in eum Apostoli locum; partini authoritate Dionysij. & Gregorij permoti: partim inducti ratione, quae sumitur ab oscitne naturae. & gratiae, quem, ut aiunt, Angelorum respublica constantissime, &in- Uariabiliter retinet. Iuxta quem ordinem. de iis, quae foris agenda sunt, inferiores a superioribus semper illuminantur; Vt proinde superiores nunquam per se extra pro deant , sed tantum per inferiores Angelos, velut subiecta ministeria Dei iussiones exe-Υ man
362쪽
, 333 tL I B E R v. quantur. Adducunt autem δ diuerso testimonium scripturae, quo probent non omnes Angelos ministrare, sed multo plures esse, qui Deo semper assistant. Dicit enim Daniel c. a. Millia millium ministrabant ei & decies millies centena millia assistebant ei. Ad hunc vero Pauli locum varias adhibent responsiones. Vna est, omnes Angelos quidem mitti, sed alios exteriori missione, alios interiori tantum; qua nimirum ad hoc ordinentur, ut accepta a Deo mandata per viam illuminationis ad eos transmittant, a quibus sunt exequenda: hunc autem missionis modum competere superioribus Angelis. Verum id proprie non est mitti in ministerium; nisi quis contendat omnem eum in ministerium mitti, cuicunque aliquid seu domi. seu foris. agendum iniungitur, etiamsi loco se non moueat. Quod non habet usus loquendi.
Nec sanh quis dixerit regem misisse scribam suum ad Indos. sed tabellarium, si perscribam tabellario det mandata ad Indos perferenda. Nec filius Dei missus ad nos vere diceretur. si non ipse per se opus, ad quod missiis est. obluisset. Adde quod Graeca non simpliciter sonant Angelos in
363쪽
G A p. . v I it. 33 ministerium mitti, sed emitti, siue emandari. quomodo verterunt alij interpretes. id est, foras mitti. a qua voce,& Apostoli dicti sunt. Ex his etiam refellitur Caietani responsio dicentis angelos inferiores immediatὰ mitti: superiores mediate. Vocat
autem mediatam missionem, qua non per
seipsos, sed per alios a se illuminatos, &,
ut ait, . subdelegatos, ad nos mittuntur.
Refellitur, inquam, quia iam patet misisionis proprietatem maximo ut Graeco verbo signiscatur eo pacto non subsistere. Quanquam ea Caietani responsio magis sit ex mente aliorum, cum ipse quid de quaestione sentiat, non significet. Alij quidam
respondent Apostolum non loqui de omnibus omnino Angelis; sed tantum de omisnibus certi generis ι ijs scilicet, quorum ministerio lex data fuerat: Id enim eum agere ut nouam legem veteri anteponendam demonstret eo argumento, quia Christus author nouae legis praestantior est Angelis, per quos lex vetus data est. Sed haec responsio recipi nullo modo potest, primum, quia Paulus quoties Christum conis fert cum angelis, cum toto genere conses re solet. Loca manifesta sunt Eph. I. α Co-
364쪽
ios. I. Et quid magnu erat ostedisse Christuinferioribus angelis esse maiorem, quando&alij sancti homines diuersis Angelorum ordinibus inserεdi sunt, & per hoc quibusdam Angelis futuri maiores. Deinde perabsurdum est existimare quod supradicta
scripturae testimonia tantum eo adduxerit
Apostolus, ut Angelis, quos infimorum ordinum esse censent, Christum probet
maiorem, cum sine controuersia veritatem habeant uniuersalem. Prorsus enim ad omnes pertinent illa: Adorent eum omnes Angeli Dei. Et, qui facit Angelos suos spiritus,& ministros suos ignem urentem. Et, cui Angelorum dixit aliquando, filius meus es tu&c. Velle autem Apostolum docere hoc cap. Christi excellentiam super omnes omnino Angelos, monstrantilla verba, quae praemiserat: Tanto melior Angelis effectus quanto disserentius prae illis nomen haereditauit. Hinc vero palam sequitur etiam illis esse maiorem, per quos lex data est. siue fuerint ex inferioribUs, siue quod scripturae.& sensui Ecclesiae magis consentaneum est, ex superioribus. Fa reamur ergo quod Apostoli verba disertὰ nant, Omnes Angelos emitti ad ministe-
365쪽
ria, & consequenter Michaeldia omnium esse supremum ex missionibus eius, vel in terris praesidentia, non negemus. Neque enim tali uteretur interrogatione, Nonne omnes &c. nulla deinceps addita probati ne i nisi signiscaret eam esse velut notionem fidelium animis impressam, omnes Angelos in ministeria mitti. Aliud argumentum esse potest ex Matth. 23.ubi omnes Angeli dicuntur venturi cum
filio hominis ad iudicium , videlicet obsequij causa. Vnde & Ecclesia canit: Ecce dominus veniet,& omnes sancti eius cum eo.
Sicut & credibile est Christo in caelum asicendenti omnes An gelos honoris causa occurrisse, atque obsequium exhibuisse. Secundo, ex ratione congruentiae quam
adfert D. Bernardus serm. I .de S. Michaele. Omnes enim, inquit, sunt administratorijspiritus in ministerium missi: Neque id cuiquam incredibile videatur quandoquidem ipse quoque creator, & rex AnselOrum venit non ministrari, sed ministrare. Tertio ex ipso nomine Angelorum. Cum enim omnes dicantur Angeli, id est. nuncij, consequens videtur, ut omnes hoc
366쪽
3 a L I B E R V. ciando, & ministrando impleant. Nam quod peculiari nomine Angeli dicUntur, qui sunt infimi ordinis, non inde est, quod ij soli mittantur in ministerium; sed quia cum nihil habeant singulare, qUO caeteros
excellant, commune omnibus nomen illis quodammodo appropriatur. A ccedunt authoritates patrum. Berna
di modo citati: Augustini scribentis in Ps.16. Chrysostomi, & Theophylacti, qui ambo illud Matth. I 8. Angeli eorum in cauis&c. dictum interpretantur de primarijs quibusdam ac superiorum ordinum Ange lis tanquam Deo proximis & singulari apud Deum priuilegio honoratis. Vnde & commentatores in Hebr. I. maxime Graeci.
Chrysost. Theodoretus, Theophylactus, Oecumenius. nullam in ea sentetia faciunt
Adauthoritatem vero Dionysi, quamuis ea magna sit, dicimus praeferendum ense communem Ecclesiae sensum, sacris et- , iam scripturis congruentem, atque in ijs fundatum. Nam praeter id. quod de Michaele Archangelo dictum est, alios etiam aliquos ex Cherubin, &Seraphin, qui supremi sunt ordine aliquando missos fuisse,
367쪽
nos docent scripturae Gen. 3. & Is 6. quo quidem posteriore loco Angelum vocari Seraph. quia ex supremo erat ordine, non autem ideo solum, quod calculo ignito mitteretur purgare labia prophetae ; inde facile ostenditur, quod non aliter ibi acciapiatur Seraphim posteriori loco, quam priori, ubi dictus est Seraphim clamasse alter ad alterum, Sanctus, Sanctus, Sanctus. Si enim nec priori isto loco velis supremum ordinem intelligi; fatendum erit vocabulum, Seraphim, nusquam in scriptura
certum aliquem ordinem Angelicum designare, cum alibi in scriptura non reperiatur. . Hoc autem est contra ipsum Dionysium, qui omnium ordinum nomina exscriptura colligit; & contra Ecclesiam, quae in praefatione canonis Missae, & in Hymno, Te Deum, nominans hunc ordinem ad
Isaiae locum respicit; utpote statim subiungens ipsum trisagium. Quod vero dicunt Dionysium ea, quae de Angelorum hierar-
cliijs. & ministerijs scribit, a Paulo magistro suo accepisse. non ita est, si de Omnibus intelligatur. Neque enim Dionysius id assirmat: & in eo opere ita saepe loquitur, ut
non certa, sed quae probabilia putet, signi-
368쪽
3 4 L i B E R V. scet se scribere. Quin &Gregorius, qui Dionysi sententiam secutus creditur, ho- nil. 3 . in Evang. tandem concludit, ac profitetur se de his nihil assirmare velle. quod apertis testimoni, approbare nequeat . Argumentum quoque ex constantia ordinis inter Angelum desumptum minime conuincit, quia tam ordo naturae
quam gratiae in Angelis seruire debet re- gno Christi, qui cum a patre missus per se ipsum ad haec infima descenderit, non uti-rue debet indignum, aut inordinatum Uieri, ut etiam ait D. Bern. serm. i. in festo S. Michaelis, si etiam Angelis quantumuis naturae, aut gratiae dignitate pr*cellentes ad externa ministeria a Deo missi, per se ipsos, ea expleant. Ad locum scripturae doministrantibus. & assistentibus respondetur eosdem signiscari utroque nomine. Quod tum ex aliis scripturis, quae later ea duo non distinguit. tum vero prscipue probatur ex oratione Ecclesiae in qua doAngelis precatur: Vt a quibus tibi ministrantibus in caelo semper assis itur, ab his in terra vita nostra muniatur. Haec Estius in
dictum caput ad Heb. x in secundum distinctin. g 6
369쪽
C A P. V m. o 3 I Scripturam autem inter assistentes, ocministrantes Angelos non distinguere,pro abari potest ex ipsomet Daniele, qui eodem capite scribit se accessisse ad unum de assistentibus, ae ab eo se edoctum interpretam rionem sermonum : atqui docere homisnem ministerium est externum & mi sit Dem requirit. Idem ostenditur ex ipsorum Angelorum testimonio: Nam Gabriel L caeo Raphael Tob. ia. missi in ministerium: nihilominus astare se dixerunt ant Dominum. Alibi vero, ut Apoc. . &3. Reg. vltimo, omnes omnino Angeli stare, siue assistere coram Domino dicuntur: Et
ipse Christus Dominus Matthaei i8. unde
praedicta Ecclesiae oratio desumpta videtur de Angelis custodibus dixit: Angeli eorum in caelis semper vident faciem patris mei. Sicut enim daemones ubique gehennam suam circumferunt, ita Angeli ubicunque sint, 'semper diuina visione in caelo per finiuntur; & assi flentes quidem dicuntur, ut semper parati ad exequenda Dei iussa,
ministrantes autem ut eadem opere ex quuntur.
Sed cum haec ita sint; nos omnino i men P. Michaelis pro primatu causa hac ita pariet
370쪽
3 6 LIBER V. parte expedita, vel contra positum ex minsione eius argumentum, defensa videtur. Qui enim Apostoli sententiam uniuersaliter planὰ intelligunt: Seraphicos tamen, &superiores Angelos, non ordinarie vel frequenter; sed rarius, & ad grauissima solum mitti concedunt. At D. Michaelem frequenter mitti, ex gestorum eius decursu satis apparet, nec negandum videtur. V rum responsio breuiter ex eo haberi potest, quod S. Michael Ecclesiae sit princeps, custos ,& director, Ad quam proinde eum
saepius missium esse, ac etiamnum mitti, Mmittendum specialis ratio, quae in alijslocum non haber, ex ossicij eius conditione requirit. Adeoque non inde ad ordines inferiores reuocandus, sed pro gratitudinis nostrae ossicio supra omnes potius iuxta scripturae sacrae exigentiam exaltandus. C A P.
