Michaelis Nauei...Chronicon apparitionum et gestorum S. Michaelis Archangeli, a mundo condito ac deinceps per varias orbis partes in sex libros distinctum, cum summarijs ad finem operis librorum, & capitum, & tabula rerum memorabilium

발행: 1632년

분량: 542페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

C A P. IX.

'De missisne eius ad magna ardua.

AT tostatur id Ioannes Echius homi

lia in festo S. Michaelis: Quidquid, Δ ubicunque, inquiens, opus fuit, ut pro fidelibus decertaretur, ibi semper Michael Archangelus adfuit & id perfecit: uti cotra Luciferu in caeso; pro exitu filioruIsrael de AEgypto: pro sepultura corporis Moysi i pro fidelibus contra Antichristum in fine saeculi. Itaque pugnat, & saepiusquam sciamus.& fortius, inquit,qUam Oremus. Certum est,ait Ioannes Belethus, Michaelem fuisse. qui celebres illas, ac famosas plagas missus in AEgyptum fecit,& mare rubrum diuisit.Gregorius Papa in sermone festi eiusdem: Et quoties, ait, mirae virtutis aliquid agitur. Michael mitti perhibetur; ut ex ipso actu, & nomine detur intelligi, quia nullus potest facere, quae facere praeualet Deus. Vnde & ille antiquus hostis qui similis esse Deo per superbiam concupiuir, dicens in caesum ascendam Aper astra caeli

372쪽

exaltabo solium meum, similis ero altissimo: dum in fine mundi in sua virtute relinquitur extremo supplicio perimendus, cum Michaele Archangelo praeliaturus esse perhibetur; sicut per Ioannem dicitur, factum est praelium cum Michaele Archangelo. Contra blasphemantes, & in Deum, Deique tremendam maiestatem contu- meliosos, eique vel detrahentes, vel eam sibi affectantesi Mira est Archangeli Michaelis vivacitas, & vis ut eos conterat, &conuenienter nomini suo honorem omnem, & gloriam soli. & vni Deo debitam esse conuincat. Id quod ingentium aliquando castrorum, ac personarum punitione, & multis alijs actis. quae in superioribus libris deduximus, clare demonstrauit.

Est & Angelus pacis: hoc enim canit Ecclesia: Angelum pacis Michael ad istam

caelitus mitti rogitamus aulam, nobis ut crebro veniente crescant prospera cuncta.

Est igitur regibus, & principibus singularirer inuocandus, cum & ipse sit dux exercituum coelestis militiae . Cumque ingenti zelo, sic ardore Seraphico ferueat, vivacissimus

373쪽

C A P. IX. 3 9 smus contra verae fidei aduersarios Ecclesiae propugnator. Idem est Zelatorum. Confessorum, & Martyrum princeps & ante signanus, quibus nimirum patientiat scurum.& alia fidei, di constantiae arma subministrat. Et cum sit uniuersalis Ecclesiae moderator, de princeps, eius authoritas circa regimen ipsius,& maximi momenti negoistia:vti propagationem fidei,morum rς rismationem; haereseon extirpationem; uniuersales synodos & alias ι nouorum ordianum & congregationUm erectionem;praeis

latorum directione, Ecclesiae ii ipsius ubiq=getiu contra omnia Satanae tela nequi stima igubernationem, ac tutela agnoscenda esti Quas ad res omnes non mirum, si alios omnes angelos naturae nobilitate, caeterisquet scientiar, & gratiae ornamentis, quae cUmnaturali eorum prςstantia coniuncta sun si

Ion gh antecellat. Estque in agendo expeditissimus. peritissimus, perfectissimus aeoptimus. Vnde Pantaleon: Michael inquit. qui versatur in caelis, & JEtherem Obit tanquam pernix fulgur& uniuersiam, quae est

sub caelo, terram uno momento pertiadis

piosque qui affliguntur, adit, recreat,

consolatur.

374쪽

Alia quςdam, ut quς Gabrieli Archangelo illi coniunctissimo mandata singulariter fuerunt: &Raphaeli; ijs attribuenda sunt, quatenus ab eo illuminati,&iussi fuerunt.Quam ad rem facit, quod Albertus Magnus tres illos Angelos, quos Abraham vidit, & vn uni adorauit. Gen. I 8. intelligit fuisse Michaelem, Gabrielem,& Raphaelem: Michaelem ut principem populi ex Abraham descensuri: Gabrielem, ut misesum ad destructionem ciuitatum, de qua Gen. I9. Raphaelem, ut circumcisionis in populo isto suscipiendae futurum medicum. & ibi quidem trinitas. & unitas diuinarum personarum demonstrata est, sed Dei tamen personam, quem ibi Abraham adorauit, Specialiter gerebat & postea gessit Sanctus Michael. vide supra c. 9.

375쪽

C A P. X.

C A P. X.

Ut animas in morte suscipiat, earumne merita, vel dementa ponderet.

testas, quod animas in cuius ibet morte sulcipiat, easque iudicet, iudicio saltem particulari,&earum merita, vel demerita pondere . Vnde & cum libra pingitur, & Ecclessia canit: Archangele Michael constitui te principem super animas suscipiendas. Et: Non cadant in obscurum, sed signifer S. Michael reprςsentet eas in lucem sanctam. Et vero etiam Iudaei hodie in ossicio lugentium orant his verbis: Angeli pacis egredimini in Occursum ipsius; portas paradisi voluptatis reserate illi, atque pacem aduentui eius denunciate. Ira& Lazarus ab Angelis fuit deportatus in sinum Abrahae. Angeli, inquit S. Antoninus . 3. p. tit. 3I. c. 6. deducunt post mortem animas, sed si anima cum gratia habet aliquid purgandum, angelus eam associat ad purgatorium,& confortat ad patientiam.&cum

376쪽

L i a x 1 v. Cum congruit,Orat pro ea. Et talis idem sdesignatur per Angelum portantem Abacuc cum prandio in lacum leonum. De functis enim suffragia viventium sunt quasi prandium maceratos ibi confortando. Frante capite F. Angeli, inquit, se animabus in morte etiam coniungentes ad ciuitatem supernae patriae eas deferunt prout dicitur de LaZaro Luc. 13. ad gaudium paradisi desiderandumι in articulo mortis, earum affectus prouocant, & accendunt; ita quod postposito naturali affectu, quem habent ad corpus, libenter exeant: sicut legitur dsquibusdam sanctis. Dominico, Francisco,&alijs. Tum etiam daemones arcent, ne impediant exeuntes, videlicet tentationibus eas deuincendo: sicut enim daemones

durius infestant ad decipiendum animas, ita & Angeli essicacius iuuant. Vnde, inquir, in libro de Similiti narrat Anselmus de quodam monacho sui monasterij, quod post mortem apparens cuidam dixit: Terursus inuasit me. sed ursarius Domini Dei liberauit me: appellabat autem ursum diabolum. & vrsarium Michaelem Archange

sum. Ter ursus inuaserat eum, qUia ter tentauit eum in morte ι primo de peccatis

377쪽

C A P. XI.

oommissis ante baptismum, quia adultus baptizatus fuerat. Secundo de peccatis . commissis post baptismum ante religionis ingressum; Tertio de peccatis in religione commissis. Et cum in prima esset quasi . in proci nctu desperationis nesciens quid responderet, Angelus i Ilustrauit eum & ad spem incitauit, dicens sibi illa per baptis mum remissa. Similiter cum in secunda quasi deficeret, tigelus suggessit fiduciam, dicens commissa post baptismum per religionis ingressum fuisse condonata. In tertia respondit tentatus Angelo instigante per austeritatem religionis, & mortificationem voluntatis, demum per patientiam in infirmitate sibi fuisse dimissa. Et sic Angelus

daemonem coercuit ne salutem eius impediret.

Chrysostomus in laudatione s. Virginig& Martyris Pelagiae Antiochenae aliud ex emplum de illa refert. Iacebat, inquit,cum ex alto se mirabiliter dedisset, in solo ipso.& angusto quodam loco sed Angeli corpus Pelagiae circundabant & Archangeli omnes honorabant. Christus denique ipse praesenserat: Nam si Domini mortuos aliquos seruos nobiliores deducant, neque id

. Liuiligo

378쪽

3; LIBER U. erubescant; multo magis Christus ipse Vir ginem, qu eius caUsa libenter animam e miserat, & tantum tormentum susteperati praesentia sua honorare non recusauit. Et idem Chrysostomus in alia eiusdem Virginis laudatione fol. 77 . apud Surium. Quo enim ait loco Christus adest. illic omnium Angelorum chorus praesto est. Hoc eius dictum cupimus bene notatum pro confirmatione multorum, quae alibi diximus &dicturi sumus. Non solam autem animam

suscipi vides, sed & corporis quoque rati nem haberi ; quemadmodum & ex sepul rura corporis Moysi per Michaelem facta

demonstratUr.

De D. Martino Ecclesiae cantus est Quem Michael assumpsit cum Angelis: Maria sus. cepit cum Virginum choris. Dicitur vero S. Michael, inquit Felissius, constitutus ad animas suscipiendas non quod per se semper id exequatur, sed quod hoc illi laquam principi ut seri per suos curet fit commissum.

Sed & animas in paradisum usque Angeli deportant, & hoc notanter de S. Michae-le in figura populi Israelitici in terram promissam per eum deducendi praedictum&Ecclesiae

379쪽

P. X.

3 speclesiae Christi promissum fuit Exod .a . quia quasdam ex priuilegio iirassumpto ab

eis corpore aerio visibiliter ad caesum detulisse leguntur: uti de S. Nicolao: de S. Benedicto,& de S. Martino, cuius animam vidit S. Seuerinus ab Angelis associatam in caelum deferri. & diabolum non potui impedire eius transitum. Et multo magis hoc creditur de domini matre, quam chori Angelorum de hoc mundo migrantem in caelum elevarunt. S. Antoninus. portant demum Angeli animas Sanctorum ut ait discipulus in serm. de Angelis) valde reueis tenter, quia non in humeris, sed in mania ibus, Psal. 9o. In manibus portabunt te, &c. Portant valdd diligenter, quia dicitur ibidem: Ne forte offendas ad lapidem pedum tuum: Super aspidem & Basiliscum ambulabis &c. portant valdo gaudenter; qui cum canticis 6 iubilationibus iuxta illud Is, In laetitia egrediemini,& in pace deducemini: Montes, & colles cantabunt co tam Deo laudes. Etiam portant valde humiliter, quia pauperes,& mendicantes non despiciunt sicut patet de paupere Lazaro& mendico Luca 6,

380쪽

LIBER V.

C A P. XI.

Te eodem animas ponderanssi oscio his extremo iudicio quid gecturus.

MIch et Archangelus, inquit in seris

mone de Angelis Discipulus, ha-,bet ossicium ponderandi merita.& demerita animarum: Nam secundum Picturas, quae sunt libri laicorum Michael; in statera animas ponderat, ut quae sint ple nae ,& quae vacuae recognoscat. DicitUr autem Dan. Appensus es in statera,& inuentus es minus habens. Sunt igitur quaedam animae plenae, quaedam vacuae, quaedam semiplenae, quaedam superplenae Vacuae sunt, quae secum nulla bona opera portauerunt: istas Michael ponderat, & eas vacuas inueniens dicit. A ppensus es in statera, & inuentus es nihil habens. Et in per μna Christi Matth. aa. eas ligatis manibus di pedibus in tenebras exteriores mitti iubet. Semiplenae sunt, quae aliqua quidem bona opera, sed tepide tamen di negligenter ea fecerunt. Istas S. Michael pondera-biis

SEARCH

MENU NAVIGATION