장음표시 사용
381쪽
C A P. XI. 3FIbit, & dicet. Appensus es in statera, & inuentus es minus habens ι & illud Christi Domini Apoc. 3. Non inuenio opera tua plena coram Deo meo. Et iterum, utinam frigidus esses aut calidus, sed quia tepidus es, incipiam te euomere ex ore meo: Ista enim opera sunt plena, quae sunt cum feruore: ista semiplena, quae cum negligentia& torpore. Illae animae sunt plenae, quae secum multa opera bona portauerunt: Istas S. Michael ponderabit, & dicet: Appensus es in statera. & inuentus es satis habens, secundum illud Matth. as. Esurivi enim, &dedistis mihi manducare: & ideo, Venite benedicti patris mei,possidete regnUm &C. Istae autem animae sunt superplenae, quae non tantum prςcepta seruauerunt, sed etiam consilia supererogauerunt: quas proinde S. Michael ponderabit & dicet. Appensus es in statera. & inuentus es multum
habens. Vnde & de ijs dici potest illud Luc.
6. Mensuram bonam. & confertam, & coa-
gitatam dabunt in sinum vestrum: bonam, quia mandata diuina seruauerunt; Conferram, quia terrena contempserUnt; Coagi- ratam, quia propriam voluntatem subiugauerunt.
382쪽
ns . LIBER U. Idem porro, quod eximium in eo erit. omnes homines vocabit ad iudicium generale. Ut enim Paulus I. Thess. c. . Ipso Dominus in iussu & in voce Archageli.& in tuba Dei descendet de caeso ; & mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. Est enim. inquit Eckius, Doctorum sententia, quod per Angelos prouinciarum uniuerso inclamabit, orbi: Surgite mortui, venite ad iudicium. Quamuis Hieronymus putet ipsum Christum sic esse clamaturum, secundum illud Ioan . s. Mortui audient vocem
s iij Dei. Sed de hac re latius lib. s. cap. 29 α quod ipse, & Angeli eius perficient iudicum Dei.
383쪽
lationes: & hinc canit Ecclesia in eius festo: Stetit Angelus iuxta ara templi habes thuribulu aureum in manu , sua. Et in qualibet solemni missa ad offerrorium orat sacerdos, ut per intercessionem B. Michaelis Archangeli stantis a dex-rris alliris incensi, incensum istud thuris scilicet) benedicatur & in odorem suauitatis accipiatur. Item in canone post oblationem: Iube, inquit, haec perferri per manus S. Angeli tui in sublime altare tuum: vel, ut AEthiopesin sua missa legunt, in supercoeleste altare tuum. Et: Cum quibus & nostras voces, ut admitti iubeas, deprecamur: in prςfatione, quanquam per Angelum Dei ibi communius Christus ipse, qui magni consili j Angelus dicitur, intelligatur.
Circa Energumenos a dςmone vexatOS, ipse quoque mira exercet Vr eum tanqUam
perpetuum Ecclesiae hostem, & Dei taber- , Z nacula
384쪽
3so L I B E R v. nacula obsidentem, ut in ijs colatur, con fundat, & contra Deum glorigri non sinat. Testes sunt exorcistae etiam nostri temporis, & mirabile exemplum posuimus lib. I.
Illuminat & Angelos inferiores etiam principes, ut Gabrielem Dan. 3. & Zach. a.&in apoc. Illuminat autem ut exponit D. Thom
tiae, vel gloriae tradendo, sed virtutem e rum intellectivam confortando, & veritatem sibi notam iuxta eorum capacitatem proponendo. Ad quem etiam sensem, rationis solum discrimine, alios purgare, ac perscere iuxta B. Dionysium recte dicitur Etsi enim omnes Angeli tam inferiores, quam superiores Dei essentiam immediate videant; &quantiim ad hoc nullus alium illuminet: rationes tamen diuinorum operum , quς in Deo cognoscuntur sicut in causa, & quas omnes solus Deus compr2hendit, tanto unusquisque Deum viden-rium plures cognoscit, quanto eum perfectius videt. Vnde supremus Angelus cum supra omnes alios perfectissim h Deum videar, Plurima etiam ijs alioquin ignota cognoscir.
385쪽
C A P. XII. 36 Ignoscit, & de his eos illuminat. Consequenter autem, & eorum voluntatem mouere potest, ac mouet: ad amorem quidem, dum & quatenus obiectum amabile,&ad Dei bonitarem ordinatum proponit& suadet: ad fugam vero ac detestationem, quando obiectum odibile,& a Dei bonitate alienUm. Insuper vero aliorum AngelorUm& Archangelorum est in arduis auxiliator,& adiutor, quando scilicet ab alijs fortius impugnantur. Vnde & quod mirum) ipse
solus venit in adiutorium Gabrieli contra Persarum principem. Dan. IO. de qua pu gna vide supra lib. 3. Vbi & notandum quod nomen Gabrielis tunc primum i plo prodente fuerit agnitum; sicut& Gabriel ipse primus nomen Michaelis protulit, MCum persona declarauit. Inuocatur& Michael contra proprium amorem, ut is exanimo depellatur: qui Luciferum scilicet ob eum expulit, quemadmodum & Gabriel inuocatur pro amore Dei impetrando. Ita legitur in libro gallico de perfectione, qui sanctae, ne seio cui, virgini ascribi
386쪽
Ut Dei Frsonam DBineat. Ipsius Dei personam sustinet; & ita ali
quando etiam Deus in scripturis nominatur, & ut Deus adoratur: quippe Exo. e. 2O. Ego sum Dominus Deus, qui eduxire de terra AEgypti de domo seruitutis: Non adorabis Deos alienos &c. Et tamen legislator ille Angelus fuit, ut Paulus Hebr. a. ibi: Si enim qui per Angelos dictus est sermo factus est firmus &c. & Act. c. . Iudaeis Obiicit S. Stephanus: Vos accepistis, inquiens, legem in dispositione Angelorum. Idemque eode cap. Apparuit, inquit, illi Moysi in deserto montis Sina Angelus in igne flammae rubi, & paulo post accedente illo propius, facta est vox: Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac.& Deus Iacob. Sic etiam Deus hospitio excipitur ab Abraham in convalle Mambre Gen. I 8. Et tamen secundum Apostolum Heb. I 3. Angeli hospitio excepti dicuntur. Et Dominus praecepit A brahae filium im-s molari,
387쪽
molari, id quod tamen Angelus post inhibet, idem scilicet qui Dei personam gerens
ante praeceperat, ut fides dc obedientia Abrahae nora seret. Ita nimirum ut scriptura
disertissimis verbis, quae nunc tribuit Deo. postea tribuit Angelo, & Deus Angelus, MAngelus Deus vocatur. Sic qui Gedeoni,&matri Samsonis apparuit, iam angelus, iam Dominus appellatur. Ac licet oblata ipsi angelo sacrificia legantur, qui apparebar, angelus erat, sed Deum tamen referebat, &illi siebat, non qui apparebat, sed quem illo
repraesentabat. Sic Gen. c. 3I. Dixitque Amgelus Domini ad me in somnis sinquit Iacob Ego sum Deus Bethel, ubiunxisti lapidem, & votum vovisti mihi. En ipse An gelus dicit se Deum Bethel , ipse, inquam, Angelus dicit si1bi votum factum. Verum quia Dei sustinebat personam, Deum se vocare potuit. Quomodo puer, qui in scenae Alexandri Macedonis personam agi , Ale-Xandru quide repraesentat , & tamen Al xandern loqui,& apparere dicitur per illu., Et Augustinus lib.3 de Trin. c. H. Cur ergo scriptum est, inquit, dixit Dominus ad Moysen, & non potius, dixit Angelus ad Moysen ξ quia cum verba luditis preco
388쪽
pronunciat, non scribitur in gestis ille preco dixit, sed ille iudex: Et quando dicitur, propheta dixit, nil aliud quam dominum
dixistb intelligi volumus, &c. Huc etiam facit Ecclesiae antiphona ante solemnitatem natalis Domini in qua canitur.O Adonat, & dux domus Israel, qui Moysii in igne flammae rubi apparuisti, & ei in Sina legem dedisti, veni ad redimendum nos in brachio extento. Hoc enim ideo sic dicitur, quia Angelus ille in assumpto corpore
Christum. quem ibi Ecclesia alloquitur)Tepraesentabat ; imo verisimile est quod eo schemate, & lineamentis corporis apparuerit, quo postea nasciturus erat Christus, Ut apud patres interdum & Doctores scholasticos inuenitur. Unde&suprac, 3. eumdem Angelum diuum Michaelem) ostendimus. & Christum & Iesum fuisse nominarum . Et tabulam etiam vel imaginem eius nomine sic appellamus, cuius formam, & speciem nobis refert. Denique, ut ait Thyreu*lib. a. de apparitionibus, illud generale est Deum per se nunqUam corpus assumpsisse si quando Olim in veteri testamento dicitur visus, Omnes autem visibiles apparitiones Dei nomine
389쪽
C A P. XIII. 36 nomine iactas A ngelorum ministerio, Mopera, qui corpora, & aptaverunt & assumpserunt Deique personam sustinuerunt. Vnde & Dionysius Areopagita dicit Deum hunc mundum, & quaecunque in mundo sunt, non per se, sed per causas secundas administrare. Et quid ni λ ut enim Angeli ea praestent, ratio offcij ipsorum postulat: Et hoc solum habet Deus quoad has apparitiones) quod dicitur apparere; Angeli compus formant; Angeli corpus assUmunt, Angeli se in corpore mouent, Angeli in & per
corpus operantur.QVae tamen omnia multo magis Archangelo Michaeli adaptantur pro maiore Dei gloria, ut ei, qui populum veterem duxit,& direxit, legem in persona Dei dedit &c. Nec tamen non saepe suam etiam propriam, non Dei pet nam sustinuisse inuenitur.
390쪽
De qualitate, re sterie apparitionum
Consequens nunc est, ut de qualitate,& specie eiusmodi apparitionum strictim dicamus, quo tanto facilius ea, de quibus agimus, distingui possint.
Quatuor earum genera ponit Thyreus. Alia enim ocularis, alia vocalis alia imaginaria, alia intellectualis. Neque non verosimile est B. Michaelem modo hac, modo illa quandoque usum esse siue Dei sustinendo personam, siue suam agendo. Intellectualis ea intelligitur, ubi neque visu, neque auditu, neque per imaginatiuae, siue phantasiae interiorem sensum apparitio, siue Dei, siue Angeli st, aut percipitur, sed per intellectus illuminationem dumtaxat in eum te insinuans, & mentis suae secreta manifestans,& sic quodamodo loquens; quomodo Deus locutus fuit prophetis, spiritibus, & animabus. Et S. Paulusa. Cor. I a. in caelum raptus audiuit arcana verba,
