Apuleii Metamorphoseon libri undecim ex optimis exemplaribus emendati. Tomus primus tertius Tomus 2

발행: 1796년

분량: 209페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

31쪽

quae pervigili Cura rebus tuis excubamus , cladibus tuis misere Crues mur. Pro vero namque Comperimus, nec te, sociae scilicet doloris casusque tui, Celare possumus, immanem Colubrum, multinodis voluminibus εerPentem, Veneno noxio Colla Sanguinantem, hiantemque ingluvie Prolanda , tecum noctibus latenter acquiescere. Nunc recordare sortis Pythiae , quae te per trucis bestiae nuptiis destinatam esse clamavit. Et mulli coloni , quique Circum SeCus Venantur, et accolae plurimi videre eum Vespera redeuntem e pastu, proximique fluminis vadis innatantem. Nec diu blandis alimoniarum obsequiis te saginaturum omnes anfirmant : sed cum primum Praegna tionem istam plenus maturaverit ule

32쪽

L I B E R V. 29 rus, opimiore fructu praeditam devoraturum. Ad haec jam tua est existimatio , utrum sororibus pro tua cara salute sollicitis assentiri velis, et declinata morte nobiscum Secura periculi vivere , an saevissimae bestiae sepeliri visceribus. Quod si te ruris hujus vocalis solitudo, Vel clandestinae Veneris foetidi peric losique concubitus , et venenati Serpentis amplexus delectant; certe pias

sorores nostrum fecerimus. Tunc Psyche misella , utpote simpleX , et animi tenella, rapitur verborum tam tristium formidine : et, extra terminum mentis Suae PoSita, Prorsus omnium mariti monitionum , SUR-rumque Promissionum memoriam effudit, et in profundum calamitatis sese praecipitavit et tremensque, et

33쪽

5o APULEI Iox sangui colore lurida, tertiata ver ba semihianti voce substrepens , Sizad illas ait: Vos quidem , Carissimae Sorores, ut par erat, in ossicio Vestrae Pietatis permanetis : verum et illi qui talia vobis assirmant, non Videntur mihi mendacium fingere. Neo enim umquarn viri mei vidi faciem , vel omnino cuiatis sit novi; sed tantum nocturnis subaudiens Vocibus,

maritum incerti status et prorsus lucifugam tolero ; bestiamque alia quam recte dicentibus vobis merito

consentio. Meque magnopere Semper a suis terret aspectibus, malumque grande de vultus curiositate prae- Ini natur. Nunc, si quam Salutarem opem periclitanti sorori vestrae potestis asserre, jam nunc subsistite. Ceterum incuria sequens prioris Pr

34쪽

videntiae beneficia corrumpit. Tunc nactae, jam portis patentibus, nudatum sororis animum lacinor Ase mulieres , omissis tectae machinae Ialibulis , destrictis gladiis fraudium ,

simplicis puellae paventes cogitationes invadunt. Sic denique altera :Quoniam nos originis nexus pro tua incolumitate periculum quidem nullum ante oculos habere compellit; viam, quas sola deducit iter ad salutem, diu diuque cogitatam monstrabimus tibi. Novaculam praeaculam, BP pulsu etiam palmulae lenientis exaspera tam , tori qua parte accubare consuesti, Iatenter absconde: Iucemamque Concinne completam oleo, claro lumine praemicantem , subde aliquo claudentis aululae tegmine: omnique lato apparatu tenacissime dissimula-

35쪽

to , postquam sulcatos intrahens gre sus Cubile solitum conscenderit, jamque Porrectus, et exordio somni prementis implicitus, altum Soporem stare coeperit; toro delapsa, nudo quo Vestigio pensilem gradum paulula limminuens, Coecae tenebrae Custodia liberata lucerna, praeclari tui facinoris opportunitatem de luminis Consilio mutuare : et ancipiti telo illo, nudaciter prius dextera Sursum elata, nisi quam valido noxii Serpentis no dum cervicis et capitis abscide. Nec nostrum tibi deerit subsidium : sed

cum primum illius morte salutem tibi feceris, anxiae praestolabimur: cunctisque istis ocius tecum relatis, votivis nuptiis hominem te jungemus homini. Tali verborum incendio flammata viscera sor ris jam prorsus

36쪽

LIBER V.

ardentis deserentes, ipsae protinus , tanti mali confinium sibi etiam eximie metuentes , satus alitis un-Pulsu solito porrectae Super SCOPu- Ium, illico pernici su suga proripiunt: Statimque conscensis navibus si unt. At Psyche relicta sola, nisi quod in-sestis furiis agitata , sola non eSt, aestu pelagi simile maerendo fluctuat : et, quamvis statuto consilio , et obstinato animo, jam tum facianori suas manus admovens; adhuc incerta consilii titubat , mullisque calamitatis suae distrahitur assectibus. Festinat, dissert; audet, trepidat; dissidit, irascitur : et, quod est ultimum , in eodem corpore odit bestiam , diligit maritum. Vespera lamen jam noctem trahente, praecipiti sustinatione nefarii sceleris instruit

37쪽

Bpparatum. Nox aderat , et maritus aderat, primisque Veneris praeliis velitatus altum soporem descend rat. Tunc Psyche , et corporis et animi alioquin infirma, sali tamen saevitia subministrante , Viribus PO-boratur et et , prolata lucerna , et

arrepta novacula , sexum audacia

mutavit. Sed , cum primum luminis oblatione tori secreta claruerunt videt omnium serarum mitissimam dulcissimamque bostiam , ipsum ibium Cupidinem sermosum deum formose cubantem : Cujus aspectu Iucernae quoque lumen hilaratum increbruit , et acuminis sacrilegi noVacula praenitebat. At vero Ρs che tanto aspectu deterrita, et impos animi, marcido pallore desec-la , tremensque desedit in imos po-

38쪽

plites; et ferrum quaerit abscondere, 5ed in suo pectore. Quod profecto fecisset, nisi ferrum, timore tanti sagitii, manibus temerariis delapsumi evolasset. Iamque lassa Salute , defecta , dum saepius divini vultus intuetur pulchritudinem, recreatur animi. Videt capitis aurei genialem Caeaariem ambrosia temulentam,CerviCeS ι

lacteas, genasque PurpureaS PereT- 'rantes crinium globos decoritex impeditos , alios antependulos, alios P tropendulos : quorum splendore nimio fulgurante, jam et ipsum lumen Iucernae vacillabat. Per humeros volatilis dei pinnae roscidae micanti flore candicant ; et quamvis alis quie centibus extimae plumulae tenellae, ac delicatae tremule resultantes,inquieta lasciviunt. Ceterum corpus glabel-

39쪽

APULEI Ilum atque luculentum , et quale

peperisse Venerem non poeniteret.

Ante lectuli pedes iacebat arcus , et pharetra, et Sagittae, magni dei propitia tela. Quae dum insatiabili animo

Psyche satis Curiosa rimatur nique Pertractat , et mariti sui miratur arma ; depromit unam de pharetra sagittam, et puncto pollicis extremam aciem periclitabunda, trementis etiamnunc articuli nisu sortiora pupugit altius ; ut Per Summam C tem roraVerint parvulae Sanguinis rosei guttae. Sic ignara Psyche, sponto in Ainoris incidit amorem. Tunc magis magisque cupidine flagrans Cupidinis, prona in pum emictim inhians , patulis ac petulantibus saviisses linanter ingestis , de somni meu sura metuebat. Sed dum bono tanto

40쪽

L I B E R V. 37 Percita , saucia mento fluctuat; lucerna illa, sive perfidia pessima, sive invidia noxia , sive quod tale corpus contingere ut quasi basiare et ipsa gestiebat, evomuit de summa Iuminis sui stillam serventis olei super humerum dei dexterum. Hem , Budax et temeraria lucerna , et amoris vile ministerium t ipsum ignis totius deum aduris: Cum te scilicet amator aliquis, ut diutius cupitis etiam nocte Potiretur , primus invenerit. Sic inustus exsiluit deus, visaque detectae fidei colluvie, prorsus ex oculis et manibus infelicissimae conjugis tacitus avolavit. At Psyche statim

resurgentis ejus crure dextero mani-hus ambabus arrepto, sublimis evectionis appendix miseranda, et per nubilas plagas penduli comitatus ex- 1 4 ,

SEARCH

MENU NAVIGATION