Apuleii Metamorphoseon libri undecim ex optimis exemplaribus emendati. Tomus primus tertius Tomus 2

발행: 1796년

분량: 209페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

91쪽

APULEI ICupido ; sed istae vobis erunt perpetuae nuptiae. Nec mora, Cum Cinna

nuptialis assiuens exhibetur. Accumbebat summum torum maritus, PSychen gremio suo Complexus. Sic et Cum sua Iunone Iupiter , ac deinde per ordinem toti dei. Tunc poculum nectaris Iovi quidcm suus pocillator ille rusticus puer, ceteris vero Liber ministrabat. Vulcanus Cinnam Coque bat : Horae rosis et ceteris soribus Purpurabant omnia i Gratiae spargebant balsama : Musae Voce Canora Personabant: Apollo cantavit ad citharam : Venus suavi musicae suppari gressu formose saltavit. Scena sibi sio Concinnata, ut Musae quidem chorum

canerent, tibias inflaret Satyrus, et Paniscus ad fistulam diceret. Sic rite Psyche convenit in manum Cupidi

92쪽

LIBER VI. 89

Dis : et nascitur illis maturo partu silia , quam Voluptatem nominamus. Sic captivae puellae delira et temulenta illa narrabat anicula. Sed ad-8lans ego non procul dolebam m liercules, quod pugillares et stylum non habebam , qui tam bellam fabel Iam Praenotarem. Ecce , consecto nescio quo gravi praelio, latrones adveniunt onusti : nonnulli tamen animo promptiores, vulneratis domi relictis, et plagas recuranti a , ipsi ad reliquas occultatas in quadam Spem Iurim Sarcinas, ut aiebant, proficisci gestiunt : prandioque raptim tubur-

Cinato , me et equum VectoTeS rerum

illarum futuros sustibus exinde tundentes, prodeunt in Viam: multisque clivis et amfractibus fatigatos, Prope ipsam vesperam PerduCunt ad quam-

93쪽

Piam speluncam : unde multiS OnUstos rebus Tursum , ne breviculo quidem tempore resectos , ociter reducunt: tantaque trepidatione sestinabant , ut me plagis multis obtun dentes propellentesque, super lapiadem Propter Viam positum dejicerent. Unde crebris aeque ingestis ictibus , dextero crure et ungula sinistra me debilitatum, aegre ad exsurgendum Compellunt. Et unus, Quousque , inquit, ruptum istum asellum , nunc etiam Claudum , stus

tra pascemus Et alius: Quid' quod et

pessimo pede domum nostram aCC sit, nec quidquam idonei lucri exinde cepimus , sed Vulnera et sortissimorum occisiones. Alius iterum : Certe ego Cum Primum sarcinas istas, quamquam invitus , pertulerit, protinus

94쪽

L I B E R VI. 9 Ieiam, Vulturiis gratissimum pabulum

futurum , praecipitabo. Dum Secum mitissimi homines altercant de mea nece, jam et domum perveneramus: nam timor ungulas mihi alas fecerat. Tum quae ferebamus amoliti properiter , nulla Salutis nostrae cura ac ΠΟmeae quidem necis habita, comitibus adscitis, qui vulnerati remanSOrant, dudum recurrunt; relaturi taedia, ut aiebant, nostrae tarditatis. Neo motamen mediocris carpebat Scrupulus , Contemplatione comminatae mihi

mortis ; et ipse mecum : Quid stas, o Luci, vel quid jam novissimum

exspectas 2 Mors, et haec acerbissima , decreto latronum tibi comparata est; nec magno conatu res indiget. Vides istas rupinas PrOXimas, et praeacutas in his prominentes silices,

95쪽

APULEI I92 quae te pene ante , quam decideris , membratim dissipabunt. Nam et illa

ipsa praeclara magia tua, Vultum 1aboresque tibi tantum asini, Verum Corium non asini crassum, Aed hirudinis tenue membranulum circumdedit. Quin igitur masculum tandem fiumis Animum, tuaeque saluti, dum licet, consulis 3 Habes summam ΟΡ-

portunitatem fugae , dum latrones

abstant. An custodiam anus Semimortuae sermidabis 2 quam , licet claudi pedis tui calce unica, sinire poteris. Sed quo gentium capeSSetur fuga, vel hospitium quis dabit 3 Haeo

quidem inepta et prorsus asinina cogitatio. Quis enim viantium Vectorem suum non libenter auferat secum ΘEt alacri statim nisu lorum, quo fue ram destinatus, abrumPO ; me qu

96쪽

LIBER VI. 93

quadrupedi cursu proripio. Nec tamen astutulae anus milvinos oculos effugere potui. Nam, ubi me Conspexit absolutum, cBpta Super SeXUmet aetatem audacia, lorum prehendit,

ac me deducere ac revocare Contendit. Nec tamen ego, memor exitiabilis Propositi latronum , pietate ulla commoveor : sed incussis in eam post Tiorum pedum calcibus, protinus applodo terrae. At illa, quamvis humi prostrata, loro tamen tenaciter inhaerebat ; ut me procurrentem aliquantisper tractu sui sequeretur. Et occipit statim clamosis ululatibus auxilium validioris manus implorare. Sed frustra solibus cassum tumultum commovebat : quippe cum

nullus adforet qui suppetias ei serro posset, nisi sola illa virgo captiva:

97쪽

quae Vocis excitu procurrens, Videt hercules memorandi spectaculi sce nam, non tauro, Sed asino dependentem Dircen aniculam; Sumptaquo constantia virili, facinus audet pulcherrimum. Extorto etenim loro manibus ejus , me placitis gannitibus ab impetu revocatum gnaviter inscendit , et sic ad cursum rursum incitat. Ego simul voluntariae fugae Voto , et liberandae virginis studio, sed et plagarum Suasu, quae me SaepiCUle Commonebant, equestri celeritate, quadrupedi cursu solum replaudens , virginis delicatas Voculas adhinnire tentabam. Sed et scalpendi dorsi mei simulatione, nonnumquam obliquata cervice pedes decoros puellae basiabam. Tunc illa suspirans altiUS, Coelum que sollicito nutu petens , Vod,

98쪽

inquit, superi, tandem meiS Supremis periculis opem facite. Et tu, fortuna durior, jam saevire desiste. Sattibi miseris istis cruciatibus meis litatum est. Tuque praesidium meae libertatis, meaeque salutis, si me domum pervexeris incolumem, Parentibusque et formoso proco reddideris , quas tibi gratias perhibebo, quos honores habebo , quos cibos exhibebo 3 Iam primum jubam istam

tuam probe pectinatam , meis virginalibus manibus adornabo : frontem Vero Crispatam, Prius decoriter dis criminabo ; caudaeque setas, incuria lavacri congestas et horridas, Compta

diligentia perpolibo : monilibus bullisque te multis aureis inoculatum , veluti stellis sidereis relucentem , et gaudiispopularium pomparum OVAn '

99쪽

tena, Sinu serico progestans nucleos edulia miliora, te meum Sospitatorem quotidie saginabo. Sed nec inter cibos delicatos, et otium profundUm, vilaeque totius beatitudinem, deerit tibi dignitas gloriosa. Nam memΟ- Tiam praesentis sortunae meae, divi naeque provideutide, perpetua les latione signabo : et depictam in tabula fugae praesentis imaginem meae do mus atrio dedicabo. Visetur, et in fabulis audietur, doctorumque stylis rudis perpetuabitur historia : Asi No

VECTORE VIRGO REGIA FUGIENS CAPTI

VITATEM. Accedes antiquis et ipse miraculis. Credemus etiam exemplo tuae veritatis, et Phryxum arieti su Perna lasse, et Arionem delphino gubernasse, et Europam tauro Supercubasse. Quod si vere Iupiter mugivit

100쪽

LIBER VI.

in bovem, potest in asino meo latere aliquid , Vol vultus hominis, vel sa-cies deorum. Dum haec idem iidem puella replicat, Votisque crebros intermiscet suspiritus, ad quoddam Pervenimus trivium; Unde me arrepto capistro dirigere dextrorsum mctgnopere gestiebat; quod ad pa- Tentes ejus ea scilicet iretur via. Sed ego gnarus, latrones illac ad reliquas commeasse praedas, renitebar sortiter : atque sic in animo meo lacitus eXpostulabam : Quid iacis, infelix puella 2 quid agis 3 cur sestinas ad Orcum 2 quid meis pedibus sacere

contendis 2 non enim te tantUm, Verum eliam me perditum ibis. Sic nos diversa tendentes, et in causa finali, do proprietate soli, imo viso ercis Cundae contendentes, rapinis suis

SEARCH

MENU NAVIGATION