AntiLucretius, sive de Deo et natura, libri novem. Eminentissimi S.R.E. cardinalis Melchioris de Polignac opus posthumum; Tomus primus secundus

발행: 1747년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Nam si Atomi sunt innumerae sub quaque figura, Saltem infinitae generis cujusque creati 3 o Res fierent; passimque Lupi, passimque Leones, Et pecudes passim, lapides, plantae eXorerentur, Atque homines; omnis semper daret omnia tellus:

Nec volucres aer, nec pisceS Unda teneret. Quae via nascendi cunctis animantibus una est,

3 s Infinita laret. Nullo de sanguine patrum

Improvisus adesset equus, bos, ales & anguis; Non sensim vires, non augmen adeptus ab annis , At Vegetus grandisque, & jam persectus adulto ore; seminibus confestim ac sponte Coactis. 38o Nam quae facta semel, fieri cur posse negares Poma sine arboribus, sine terra & semine fruges Assiuerent; interdum alieno tempore messis . Cresceret; inque mari medio Consurgeret arbos. Omni luce novi soles, nova sidera cunctis 38ue Noctibus; innumeri diverso crine Cometae Nunc pervulgarent peregrino lumine Coelum, Nunc levitate pari fugerent, oculisque videntum Eriperentur, & immenso haurirentur Inani. Namque infinitis debent Concurrere semper 39o Infinita modis, ullo nec limite sisti; Quando infinitum numero non Clauditur ullo. AspICE tesserulas, queis ludicra bella geruntur In tabula, Vario quam segmina picta colore Distinguunt. Prima pedites in fronte locati, 39s Regem & Reginam, famulos equitesque tuentur, Nec positae gemino desunt in margine turres:

Quisque sua solet ire via, miscentur & intrant

142쪽

Alternis inimicam aciem; fit plurima caedes Hinc atque hinc, donec cedat Rex undique captus. Oo Interea quoties pugnae variatur imago lQuam diversa etiam, quam multiplici positura, . Objicibusque novis pugnantum invertitur ordo, Invertique potesti Non sunt tot in aequore fluctus, Nec tot habent sylvae frondes, aut gramina campi. os Quid, si infinitis ageretur ludus utrinque Tesserulis: an summa foret sinita modorum

NEC juvat innumeros alibi confingere Mundos In quibus omnigenum scateat sine limite rerum Copia, quae nostro parce Conceditur Orbi. st Io Nam si revera starent, quos exstruis, orbes, Qua ratione probas nostratibus esse replendos Corporibus; nec posse novis coalescere sormis Tot concurrentes Atomos, nova semper ut illic Ac penitus nobis incognita corpora gignant l Is Namque modi quibus hae partes concrescere possunt, Non tantum multo sunt plures partibus ipsis , Verum infinite plures. Quae nexibus erga Diversis poterunt diverse corpora gigni , Sunt infinite magis infinita. Quis autem

seto Tantum infinitum tanta Virtute Coemet,

Νe, sibi permissum atque omni variabile casu, Det species aliquando novas, veteresque vicissim Diffingat Fixa est adeo si norma creandis Corporibus, qualem servat Natura perennem a s Si rerum genera & certa & finita videntur; Esse modum finemque Atomis frenumque necesse est.

143쪽

NATUR As porro similes non sola figura

Principiorum, ut forte putas, at Certus eorum

Fexus & ad leges quidam status efficit ordo. 3O Quin aliam speciem reserentia prorsus ab iisdem Principiis aliter digestis corpora fient. Ut nive candidior limus, quem Serica regna Finxerunt dudum, quique his jam fingitur oris,

Pistus utraque manu figuli, Cedensque moventis fi3 s Arbitrio, currente rota, dat monstra Deorum omnigenasque seras & Eoi munera ponti: Ex illo nunc forma viri, nunc Ur CUS exit. Qui cibus in nostros facilis convertitur artus, In cane fit canis; atque leo, si sorte leonis Venerit in stomachum. Ros idem gramina Campi, Honorum flores, frumentaque nutrit in arvis. Phocarum veluti rector, quem fabula narrat Multimodis oculos hominum elusisse figuris. Νam villosus aper, durum atque immobile saxum, fils Flamma vorax, fluviusque liquens erat, ac serus anguis gMille novas iterum species iterumque daturus, Arcto ni premerent sugitivum vincula nexu: Humanos donec repararet denique Vultus. Unde licet paucae varient elementa figurae, so Res tamen innumeras & qualiacunque creabunt Corpora, non specie tantum, ceu reris, in una; At multas itidem species, quot cudere possunt Innumerabilium nexus, quos esse probavi Prorsum 1nfinitos. Unde infinita videres1Π Et rerum genera, & generis cujusque creata Corpora, si vere sub qualicunque figura Inn aera Atomos totus comprenderet Orbis r

144쪽

LIBER TERTIUS. I

Ergo quadrupedes immani maximitate, Aut forma horribiles; Polyphemos, atque Chimaeras, εο Gorgonas, Harpyasque, ac septem saucibus Hydros. E quadris, duplici tantum quae picta Colore, Sic incredibilis formarum copia prodit, Mutatis saepe ordinibus, textuque quadrorum; Unde pavimentis veniat decor atque venustas. F Μ U L A Naturae quanto minor inferiorque Μens humana, tamen vi freta laboris & arte, Quam Ratio solers parit, experientia firmat, Μixturis elementorum, quae paucula novit, Spe lucri proprios nova corpora finxit in usus, Io Et species, quibus abstinuit Natura, creatis Addidit; igne coquens, unguenta & pharmaca secit, Granaque sulphurea, & vitrum, urentesque lapillos 3 Usitione dedit priscis nova germina truncis; Iussit & ignotos animalia prodere foetus, 67 s Robustumque genus mulos invexit in Orbem. Et tuus ille opifex Mundi, rerum unicus auctor, omniparens casus fundo tam divite pollens, Non iacit haec l Brevis huic virtus, aut curta supellex. Esse Atomis fines igitur frenumque necesse est. θ8O Verum, quod per se est, frenum finesque recusat: Ergo stare suis non possunt viribus unquam, Et causam agnoscunt Atomi, Numenque supremum. Hic Deus, hic certe est, frustraque, Epicure, reclamas.

Nuuc igitur spatio immenso finita vagari 18 s Si dederis, nullo coalescent semina nexu. Nempe mari magno si longe digita venti

145쪽

Navigia impellent aliquot rectoris egena, Nunquid fortuna tandem fore Credis, ut usquam In classem Coeant, & consociata ferantur st9o Fluctibus Oceani, quantos tegit orbita solis, Quantum & transversus Mundi protenditur axis tDisgregat in Vacuo certe distantia major Finitas Atomos : per inania magna solutae Convenient nunquam; spatia infinita vagando GF Non tranare nisi infinito tempore possunt. Prol Quam operis disjecta tui male membra cohaerent A T si Materiam claudunt circumundique sinos , Illam ultra, quaeris, quo sit ventura sagitta

Quam bonus amitenens valido contorserit arcu.

I Εκ errore tuo dubium tibi nascitur illud. Ultra Materiem nihil est; mittes ne sagittam In nihilum i Νihilo non est locus: ergo resistet, Nec poterit telum vetitos erumpere sines, Et vires frustra effusas mirabitur arcus. ros Nec sine corporibus locus est, nec mobile quidquam Absque loco: Spatium si funditus omne revellas, Mors erit haec motus; alisque reponte recisis Missile , jam nullo in directum tramite abibit Injussum per iter raptantibus aetheris undis.

rio AETERNAs finxisse Atomos totius ut Orbis Principium foret absque Deo, nusquamve Creatum, Atque infinitas, quod utrumque probata refellunt, Haud satis est visum implacato Numinis hosti:

Verum immortales etiam affirmare necessum

si s Huic suit ; ut cunctis etsi non dotibus i Ny

146쪽

Mentiri Numen saltem, ac supplere Valerent. Et quia Corporibus mors est , elementa resolvi Cum coepere, suos ac tandem rumpere neXUS, Idcirco nullis compactas ex elementi S ,

Sao Verum persecta pollentes simplicitate, Ac solidas Atomos , minimasque & vulnere nullo Dividuas secit; ne morti occumbere possent. NUNC, individuas igitur non esse, probandum. Res acta est: etenim variis exstare figurissas Dixisti: possunt sine partibus esse figurae 'Fac ubi quadratas, teretes , triquetrasve, licebit;

Plurimus extremas exasperet angulus oras;

Sint aliae cuneis similes, aliaeque cylindris; Spirales aliis flexus, vel acumina fingas ;I o Permultis hamus , mucro, Vel adunca proboscis , Cornua, Vel dentes , rami, perplexaque fila Promineant; quasdam speculo magis effice planas rDenique ad arbitrium forma, prout est opus, omni Ut possint haerere modo, facilique Coires 3 s Congressu: da quosque sinus, da quasi bet ansas, Tu pater, ac figulus : tandem necte, assue, texe; Sed mihi no minimas, sic ut minus esse queat nil, Neve haud compositas, immortalesque profecto Dixeris , ut pote quae non constent partibus ullis ;Et cum principiis careant ipsitissima rerum Principia, haud unquam in res ullas posse resolvi. Nam circumcidi possitnt, fierique minora, Atque in perpetuum frangi, quaecunque figuris Praedita sunt. Ita quadratis mutare rotunda

3εἴ Caedendo promtum est; iterum quadrata rQtundis.

147쪽

Quamque diu superest hamus, vel mucro, veI uncus , Vel quaecunque potest Atomum signare figura, Semper ibi superest aliquid quod radere possis.

Aur illis igitur so am concedere nuIlamsso Cogeris , atque ansas abradere landitus omnes; Iamque adeo nullius erunt primordia molis :Aut si vis illas aliqua irretire Calenia, Quo melius possint nexus sociare maritos; Iam tibi principiis Atomi, ceu caetera Constent SIS Corpora. Nec dicas quid primum in rebus inesse Perpetuum, simplex, solidum, immortale, necesium. Corporeumque simul: quoniam non amplius ista Conciliare potes; tibi nec jam impune licebit Dividuas Atomis auferre ac reddere parteS.

sco Q u is etiam, ut velles omni spoliare figura Quae tibi Naturae corpuscula prima Videntur ;Discrepat id quanquam Vero placitisque repugnat Ne spoliata quidem, penitus sine partibus essent. Namque ubi nectuntur ponamus talia necti 56s Totane cum sociis conjungi dixeris i An non lSi tota; est igitur penetrabile corpus , dc unum Ex duplici fiet semper, nec mille decemve Millia vel minimam poterunt extollere molem , Totaque Materies Atomum redigetur in unam rs o Quo quid ineptius est ' At si non tota cohaerent; Ergo per partem. Sic nunquam est partibus orba Materies. Ab ea partes si demseris, ausere Naturam, & nihilo reddis: nil possidet unum

Et simplex ; menti laudem hanc permittit habendam z

148쪽

LIBER TERTIUS.

Is Ipsa sed extensa est; atque hujus particula omnis, Ut pars totius, in partes ita sectile Totum est.

TREs itaque annectas, ut fundamenta suturi Corporis, in medio positam simul utraque tanget g Altera sed laevum tanget latus, altera dextrum. 38o Adjicias aliam subtusque superque, vidcbis Quatuor in media partes. Nunc ante retroque Des alias, iterum mediam quae tangere possint, Sex numeras. Restant spatia interjecta, novisque Seminibus possunt impleri, quae simul istam, 38s Diversa at facie, tangent: tot partibus ergo Haec Atomus Constat, quot habet circumundique parvas

Ac sibi contiguas Atomos; & partibus illis

Omnibus est etiam centrum commune, quod ipsum Particulas alias Complectitur, atque ita semper; syo Ut nequeas unquam finem reperire secandi. Quem si invenisses; extrema secutus, haberes Rem non extensam, sine centro & partibus; hoc est, Materiem, quae Materies non amplius esset. Quod si tam parva terrentur imagine sensus,

39s Nec fugitiva sequi conspectu segmina possunt, Aspice quam late se parvula ductilis auri

Lamina protendat, repetito saepius ictur Flammante e stipula quam immensa volumina sumi Exsurgant, densa & subtexant caerula nocte; o Quam levis inficiat quantos tinctura liquores; Quam tenui demum inflammati sulphuris aura Ingratus vinis odor & sapor inditus adsit. Multa quidem, sed crassa tibi corpuscula sensum Quae seriunt; quot non scriant vix credere possis:

149쪽

sos Subtili nimium quia sunt haec praedita filo. A D perpendiculum si linea recta jacenti

Inciderit, puncto resupinam figet in uno. Si cade; oblique, paulo teget amplius illam pNec punctis tanget, licet inclinata, duobus, fio Plusve minusve tamen, clivo prout illa minore Vel majore cubat. Sic plusve minusve gradatim Tactile fit punctum, prout angulus inde remansit obtusus vel acutus. Item si jungimus ambas, Sic tamen ut puncto siet altera longior uno, 6IS Nec magis exsuperet dextra quam parte sinistra , Eo tibi dimidias Atomos queis linea major . Prominet. Hoc etiam te Pyramis ipsa docebit. Quatuor huic facies Atomum ducuntur in unam τQuatuor huic Atomo partes ergo esse necesse est. 6ao Nam sit apex Atomus; quae linea proxima, binis Est Atomis, tribus est quae tertia, sic quoque deincepS. Una duas igitur liquido premit, atque duae treS,

Verum non totas; cum semper linea crescat

Inserior, donec superet basis insima cunctas 6as Cust diagonalem lateri commensus, inanes Deprendis curas , teque hic spes irrita fallit lSi tamen ex Atomis est omnis linea quadri, Protinus obliquae non est Componere rectam Cur nequeas; Atomis paribus nam si utraque constet, 63o Iam facile inventu est quanto haec numerosior, illam Exsuperet: sed cum hoc frustra in molimine sudas, Majores Atomis Atomos agnoscere debes. Forte ideo nulla quadrari circulus strie,

150쪽

NulIa vi potuit nostrae per secula mentis: 63 s Tentatum multis opus infelicibus exit Auspiciis; vanum risit Natura laborem. Nulla Geometrices tibi non arcana repUgnant. Quilibet innumeros in se implicat orbibus orbes Circulus at totidem centrum qui proximus ambit, clo Orbis habet partes, quot qui tenet ultimUS Oram. Namque intermediis tot in Orbibus, ordine certo, Quo propius centrum est, majoribus usque minora Respondent spatia, & decrescit particularum Mensura, haud numerus. Quin & si simplice puncto Centrum stare putas, centro quoque Caecus in ipso es. Nam qua parte sui latus unum respicit orae, Hac latus adversum non respicit: unde tot illi

Sunt minimae partes , quot ea numerantur in ora,

Etsi quaeque minor. Centrum ipsum est circulus alter , cIO Qui rursum innumeros in se complectitur orbes.

ERGO Materies, ut pondera, tempora, motus, Dividitur semper; nunquam horum extrema secando Asiequeris. Veluti motus pars nulla quies est; Temporis ut partes minimae sunt tempora quaedam cs s Ponderis ut partes sunt pondera; sic quoque nulla Corporis extensi pars non extensa profecto est. Quod si individuum nonnunquam in corpore punctum Fingimus hoc fit uti centri ratio ipsa notetur:

Linea sic spatio sine lato fingitur, imo 66o Lata superficies solido sine; corporis etsi Naturam longe, Iate, solideque profundam

Noverimus, nec posse aliter consistere corpus.

SEARCH

MENU NAVIGATION