장음표시 사용
151쪽
AT demonstratur, dices, cum sphaera jacenti Ponitur in plano, punctum quo jungitur illicos Esse individuum. Sedenim qui talia monstrant, Essingunt animo sphaeram planumque minutis E punctis; uni quae sunt bene nota Mathesi, Dum spatii rationem a corpore segregat ipso; Non physicae, corpus quae semper conspicit ipsum. 6 o Ergo, si punctum vere perpendimus illud Contactus, veram solidi partem esse videmus, Atque parem reliquis quas scindi posse probatum est. Haud etenim plani faciem Contingere solum Cernitur, ast etiam sphaerae cui firmiter haeret, 673 Partes vicinis contingit partibus: ergo Dividuum est, & particulis e pluribus in se . . Conflatum; quamvis hac tantum parte videri Possit nonnunquam, qua plano contiguum fit. Di v ID U A s Atomos igitur fatearis oportet: 6So Unde moti possunt. Nam reji quae fuit ante, Continuo mors est cum solvi coepit, & illas Dimuere in partes quarum agmine constitit olim. Nec dicas, plenae cum sint, quod laedere possit Non admisibras, & ab omni vulnere prorsus
68s Immunes, nullum quia celant intus inane. Praeterquam quod enim vacuum non esse revici Corporibus cunctis, quae Constat morte resolvi; Si nequeunt Atomi, quia plenae, occumbere leto, Non ergo has sua simplicitas a morte tuetur,sso Insita durities hoc tantum munere donat: Sed neque durities; etenim coeuntibus illis Inter se, vacuum non est qua parte cohaerent,
152쪽
Et tamen avelli vel te ipso judice possunt. Sic immortales Atomi non esse probantur. 69s Et quia quidquid habet sinem moriturque peritque, Hoc sine principio non est, at coepit oriri;
AE ternas Atomos igitur non esse memento. Omnia nativo mortalia Corpore constant:
Quaeque aliqua possunt labi & tabescere causa, ToO Nulla forent penitus, nisi quis foret auctor ut essent: Est Atomis ideo, vere mortalibus, auctor. A T quanquam in partes scindi queat infinitas Materies, tamen haud dicas aequalia magnis Corpora parva fore, ac nullo discrimine moles;
os Ex infinitis quasi singula partibus aeque
Constarent. Quamvis etenim sint corpora nulla, Quae non dimidia semper decrescere possint Parte sui, moles tamen haud scinduntur in aequas; Parva sed in parvas, in magnas magna: resectis 1 o Partibus ut maneant eadem discrimina semper, Quae totis fuerant: nam semipede amplior ulna Semiputata manet, veluti pede grandior ulna est.
SED qua fronte mihi haec Epicurus t Nonne sub una, Semina Materiae locat infinita figura lT S Dicam igitur. Tot sunt Atomi cujusque figurae,
Summa figurarum quot circumplectitur omnis. Insuper, hic numerus speciem qui continet unam, AEquatur numero species qui continet omnes. Totum adeo per te non majus parte videtur. Ta. Si capis haec absurda, profarisque ore sereno, Cur ea non capies quae demonstrata reliqui t
153쪽
Non enim in aequales, ut sunt tuli semina, verum In decrescentes abeunt mihi corpora partes;
Et sint dividuae quamvis, re non tamen ipsa a s Divisae, semperque aliquo clauduntur acervo Conjunctae. Sic Materiam, qualem esse docemus, Haud infinitam quovis in corpore dices. Nam semel adscripta communi mole per omnes Particulas, quamcunque tuo adscripsi ila libebit 3 o Arbitrio, certe paucas in corpore parvo,
Multas in magno numerabis corpore moICS: Quamvis sic minimam nequeas assumere partem
Ut non sint partes, constat quibus ipsa, minores. Infinitum ergo est, non quod sine fine secando 3 s Fit minus, at nulli quod sines undique claudunt. Infinitum etenim, atque immensum nomine distant Be sunt unum & idem, atque eadem de utroque feruntur: Materies porro , qualem describimus, etsi Decrescit semper, non est immensa. Quid ergo est l 7εo Congeries rerum, quae possunt usque secari. Res illae seorsum, ac proprio sub limite perstant: Atqui ex sinitis coeuntibus & cumulatis Summam infinitam conflari haud posse probatum est.
VERU Μ quodcunque est, simplex sit oportet & unum, τε s Objicis; at simplex nunquam dicetur & unum, Quidquid dividitur: sunt ergo corpora quaedam Quae prorsus non ulla queunt in frusta secari. Quod si non esset, jam certe nulla darentur Principia, & corpus nullum quod partibus esset so Compactum veris; in eis quia nil foret unum :Atqui hoc a vera procul est ratione repulsum. Namque
154쪽
Namque ut principium Numeri, quicunque sit, unum est 3 Atque omnis constat numerus compluribus unis 3 Sic dc principium compacti corporis unum est, Atque adeo corpus multis compingitur unis. Quod si per se se forsan nequit una vocari Materies, at saltem unis confletur oportet rErgo individuis illam constare fatendum.
NI L melius, Quinti, nil ipse Epicurus, dc illo
T6o Qui Latio captas delusit carmine mentes Dixerit. Illa tamen mira quae congeri S arte, Disjicere haud magnum est, tenuique evertere fatu. Quodcumque est, unum est, fateor: sed dicitur uiri Haud rationc pari. Quod simplex intus & omni Parte caret, vere hoc unum est. Ante omnia Numen, Quod modo tu, licet invitus frustraque reluctans Agnosces, unum est. Et iam mens nostra, supremi
Numinis effigies, una est ac nescia scindi. At quae solius natura est propria Mentis , TO Hanc cave Materiae tribuas. Discrimine quanto Mentem dc Materiae par sit secernere textum, Accipies posthac. Sed corpus non magis unum Esse potest, quam Mens in partes una secari. Nempe quod est, duplici distinguitur ordine rerunt r Ts Quod non extensum neque Constat partibus ullis, Simplice donatur natura, dc dicitur unum: At secus extensum, quia constat partibus: ergo Non individuum, non simplex elle, nec Unum Ipse vides. Ase sic longe dissita pugnant So Unum dc Materies, nec eadem in sede morantur: Nulla potest adeo vere pars una Vociari
155쪽
Materiae; quamvis hoc nomine CUncta vocentur
Corpora , quod multas habeant cum singula partes, Molem aliquam reliquis sejunctam molibus in se 78s Contineant: nam sic lapis unus dicitur, Unum Flumen, & una domus; sic omnis Materiae pars, Circuitu proprio, propria sinita figura. PRINCIPIUΜ vero Νumeri sic dicimus unum, Ut tamen interdum Mens illud frangere possit,
79O Atque infinite subducere: quod nisi fiat,
In partes aequas numerus non scinditur impar; Nec septem vel centum aequaliter in tria solves Segmina. Dividuum sic nostra mente fit unum.
Ast ubi Materiam metimur, singula puncta I9s Dividimus re non animo. Nam linea nulla est Materiae, partes quae non scindatur in aequas. At secus accideret, si vere, ut tu tibi suades, Ex individuis constaret linea punctis. Nam si punctorum numerus queis linea constat, Soo Est impar, nunquam paria in duo segmina scindes. Sunt igitur puncta haec fictilia, ludicra, vana ;Materies nec seminibus Compingitur uniS. NovERAT id certe reliquos nam Numinis hostes Confutare juvat qui nunc Sinensia partim Sos Dogmata Complexus, partim vesana Stratonis Restituit commenta, suisque erroribus au Xit omnigeni S p i N O s A Dei fabricator, & Orbem Appellare Deum , ne quis Deus imperet orbi, Tanquam esset domus ipsa domum qui condidit, ausus.
SIO Sic rediviva novo se su munimine cinxit
156쪽
Impietas, tumidumque alta caput extulit arce. Scilicet ex toto rerum glomeramine Numen Construxit, cui sint pro Corpore Corpora cuncta , Et cunctae mentes pro mente, simulque perenni
FI S Pro vita atque aevo, fuga temporis ipsa caduci, Et qui sectorum jugis devolvitur ordo. Pana putes; non ArCadicis in montibus illum Capripedem, cui sylvicolae pecus omne sacrabant, Septiforo solitum Calamo Syringa Vocare , Sao Sectarique leves inter nemora avia Nymphas, Cornutumque caput lenta praecingere pinu, Mittere & insanos per agrestium corda timores; Sed qui magnifico reserebat nomine Mundum.
Quidquid enim est, ipsi Deus est, idem unus & omesa. Sas At quia quod per se est, infinitum esse necesse est,
Nec tamen id rerum in numero, velut ante docebam, Fas reperire fuit; monstro nil territus, omnem Abjecit numerum; nec multis partibus auctam Materiae summam voluit S P I N o s A , sed unam
83o Atque individuam vere sne partibus ullis, Immensamque Atomum. Demens qui se ipse, Deumque Confudit ranis ac muribus; & proprium nil Sensit inesse sibi, vel cum se scire videret
Ignorante alio, atque alio laetante doleret.
83 s Egregium Numen cultro quod scindere possis lNon scindetur, ait, quamvis quae membra videntur Corporis immensi forte in diversa locorum Transtulerim; quod scindit enim, & quod scinditur,unum est. Insulse : si carnificem, gladiumque necato 8lo Distingui nolit, nec progenitore creatum, Nec pastore lupos, nec vivis luce carentes.
157쪽
NAM varios res una modos assumere quamvis Τemporibus possit variis, pugnantia nunquam, Ut mortem Vitamque, assumet tempore in uno ;811 Nec simul esse potest quadrata, simulque rotunda,
Et capere adversas cum simplicitate figuras. Vci si quadratur partim, partimque rotunda est, Non jam individua, aut simplex, aut una PutCtur. Unius multas generis res cile fatebor; S; o At rem unam dici, quae res Complectitur omnes
Non modo distinctas, sed tot rationibus in se Diversas, quarum semper negat haecce quod illa Adstruit, ac Totum sine partibus esse, repugnat. Vanu Μ instat; Res esse duas, quarum altera sines sues Angustos habeat, cum nesciat altera sinem, Haud minus a Vero forsan distare videtur. Si fuerint etenim diversae , stentque seorsum ;Uaec, immensa licet, licet infinita vocetur, Non totum esse tenet, quod participatur ab illars iso Unde immensa nequit, nequit infinita vocari. Egregie dicit, si per se stare putemus Bes ambas: siquidem cum Numine Mundus haberet Divisum imperium; Deus & minor, at Deus esset. Verum infinitae si Totum hoc debeat ut sit Finita; haud certe natura precaria, pendens, si nihilo ducta , in nihilum per se apta revolvi, Subdita, egena, recens atque adventitia sinit Naturam per se stantem, & quam stare necesse est. Huic adjuncta nihil tribuit, nil demit ademta.s o Scilicet est in ea, non ut pars cernitur Clita
In Toto; sed ut in causis effecta videntur.
158쪽
Unde novum astutae ruit Impietatis asylum. HAEC in Spinosam. Te nunc, Epicure, laces . Sunt igitur partes A tomis, frustraque negareS. SIs At partes Atomorum illas quae copula junxit 'Quae causa arcet ab his vacuum Quo glutine constant lNam qua tu ratione Atomos sociare laboras, Corpus ut illarum nexu vinclisque creetur; Hac ipsa ratione, Atomos ut singere possis, 88o Cogeris astitas Atomorum nectere part S.
Cumque suas habeat pars intima quaeque figuraS, Multimodis inerunt spatia interjecta figuris :Et sie nil solidi facies; Atomosque caducaS, Hoc ipso quia dividuas , Cogere fateri, 88ue Atque ita mutari faciles, ac proinde resolvi. Quod mutatur enim dissolvitur, interit ergo Nec status esse potest disjunctis unus & idem: Praecipue si motus erit per se insitus omni Materiae. In motu mutabilitatis origo est. 89o Quod si compactae tanta simul arte locantur Particulae, minima ne possint hiscere rima, Et solidam essiciant Atomum, simulentve; prosecto Solertem agnoscis fabrum qui talia fecit;
Et fundamentum cunctis ut poneret unum s Corporibus, tam concinne tot sparsa Coegit Semina, consociansque Atomorum elementa ligavit, Quae poterant alia, atque alia ratione ligari. NAM cum Atomus constet multis e partibus una, Pars ea quae parti nunc jungitur ordine certo, scio Ut totam conflent Atomum, faciantque quadratam,
159쪽
Per se, naturamque suam non postulat, ut sit Huic uni conjuncta: pari ratione, modoque, Alterius poterat fieri comes, atque locari Desuper aut infra, dextro latere atque sinistro,sOS Ft quaevis pars esse Atomi cujussibet. Ergo Cur isti addicta est In ea cur haec loca servat Si rogitem, an poterit ratio dissolvere causam Unde necesse fuit dextram prius esse fabrilem,
Quae partes Atomo tali, prout ordo deceret, 9IO Distribuens tales, totum formaret ubique Sominium, & rebus cunctis daret esse velut sunt. Qualis musiva qui strenuus arte laborat, Cum libet aut vestes hominum aut eiungere vultus, Ac permansuros intermiscere colores,
91S Eligit e multis, quos destinat ipse lapilIos,
Ut species varias operosa in imagine reddant; Defigens cunctos intrito, ac sedibus aptans, Compositosque manu addenset junctimque coarctat. PROPTEREA tales Atomi sunt, qualia quaeque saO Corpora; Connexis conflantur partibus. Ergo Sic omnes Atomi sunt factae, ut corpora sunt; Scilicet ex Atomis, quae compinguntur & ipsae. Nec primam invenies non ex brevioribus ortam, Aut sine principio, aut aliqua non arte locatam. 9as Ecce vides ut, cum cecidit nix plurima coelo, Ludentes pueri soleant compingere massain Cuncta pilae similem, & telis certare jocosis:
In manibus teneris concrescit mollis acervus Qui fuit ante liquor: concretum tape Volutant,
93o Et nivis aggestu repetitis motibus augent
160쪽
In montem: hinc vastos immani mole Dracones, Hinc templa, hinc arces, & propugnacula fingunt. Corpora sic motu, sic tempore cuncta creantur Ex Atomis: sic ipsae Atomi, partesque Atomorum. 93 S Illae congeriei' sensim cumulantur in unam;
Donec eas tandem circumcaesura coercens
Terminet, ac certo involvat sub limite molem. Q U I s demum proprias Atomis & partibus ipsis, Quarum Atomi coetu constant, dpdit esse figuras ;94O Ut similes partim inter se, partimque tot essent Dissimiles ' Quis eas studuit silc ducere torno , Nunc fodiens, nunc exacuens ' Quae lima terendo Saepius, effecit leves Quae dextera finxit Tam varie comtas Qua sunt incude politae t9 I Nam variae aut similes aliqua sunt non sine causa. Qui DNI' Natura tales sunt, inquis, ab aevo ς Corpora quandoquidem sunt prima, neque indiga fabri: Quae, numero cum sint prorsum infinita, repugnat Cuncta pari filo atque pari cuncta esse figura. 9sO Falleris, o Quinti: neque enim tibi corpora prima, Corporibus quae sunt conflata prioribus. Illud Jam demonstratum est; quia constant partibus. At qua Si conflata semel fatearis, nata fateris. Ergo quidquid habent in se vel habere putantur, Id causae debent. Fecit casusve Deusve
Singula. Sed casus primordia nulla creavit, Nulla creare potest: ergo Deus. Undique Numen Conspicuum: vires ac mentem agnosce creantis.
