장음표시 사용
111쪽
Inter se fluidi, quamvis tenuissima quaeque 3S Ponatur, quovis animi comprendere nisu; Ni Vacuum fingant. Namque omnia Corpora condunt Talibus ex Atomis, quae, dum in diversa vagantur, Desitui Spatio nequeant; semperque necesse est, Ut variae linquant varia intervalla figurae,
3 o Corpus ubi nullum est, aiunt. Quod linquitur ergo Et vacat, hoc nihilum dici, Spatiumve, locumve Non reseri; satis est linqui, penitusque vacare. Η Α u D mirum, e salso si plurima falsa sequantur. Sed, quod Materiae naturam hanc, sive figuras 74 S Attinet in quo uno totum fundatur Inane Id non rejicio tantum, ingeniique dolosi
Commentum affirmo; faciam, convictus ut ipso B ejicias : ubi nempe Atomos, & Corporis ortum Exsequar. Interea, quid sit purissimus aether, I O Quoque modo partes liquidorum interfluat, audi Hujus particulae non simplicitate rigentes .mterna , non duritie, Velut ante putabas, Unius aut formae semper molisque tenaces; At levitate sua, motusque labore perennis Vis Dividuae, frangi faciles, iterumque coire, Et quocunque loco quamcunque capessere sormam, Non ullo quamvis interpungantur Inani, Usque valent omnes penetrando implere lacunas ;Quinimo impediunt ne possint esse lacunae. CEU globulos una fi quis congessit eburnos,
femina triticea, aut chalybis ramenta vel aeris,
Interject4 videt loca pauim tenuia, quo non
112쪽
Est rigidis aditus; verum facile influet omnis Injectus liquor, atque sinus penetrahit hiantes. I s s Ast horum angeliis non se insinuaret acutis, Si formam globuli servarent prima liquoris Semina; sed jaculi sese in pungentis acumen
Producunt, modulos & Componuntur ad omnes:
Flexibilis quasi cera cavo compressa sigillo. 76O Sic ubi Grajugenum vestigia docta secuti
Sculptores altis excudunt aenea signa
Porticibus, simulacra solent estingere primum In gypso, Ceraque linunt; hinc tota madentis Argillae massa tumulant; sparsimque relicto Isis Tramite perfundunt liquefacti fonte metalli: Cera fluit; sequitur fugientem torridus humor; Et frontem Alcidae, nervosaque membra capessit. ERGO vices Vacui peragit subtilis abunde Materies; quae dum spatiis se accommodat aequis ITO Aspera particularum inter, facilique recessu Pulsanti minus obstat, idem est ac si nihil obstet Quidquid enim minimum est, nihili tandem instar habetur. Illapsis adeo saxis licet unda resistat, Attamen illa cadunt; quoniam minus unda resistit, PT s Quam premitur. Sic cedit aquis labentibus aer, Quas paulum repulit. Sic nunquam praepedit aether Aera, quin deorsum tendat, ventisque seratur. A T si totum, inquis, plenum est & Inane negatur. In cubico pede Materiae subtilis erit vis 78o Non minor obsistens fodienti sive secanti,
Omnis Materies propria nam mole resistit
113쪽
In pede quam cubico lapidis, plumbive, vel auri. Falleris, o Quinti: neque enim, quod forte putabas .Pcr vim Materiae propriam memorata resistunt;
78s Si d per contextum, qui partes jungit in illis.
Materies , ut iners, haud per se motibus obstat: d antum ex astrictu & vinclis plexuque tenaci, Aut contra posito motu in diversa ferente. Nimirum vim vi potis est opponere nullam: 7νo Motibus apta quidem sumendis, apta quieti; Sed nec sponte petens motum, nec sponte quietem. ΡΕ3vi A sint igitur quod quaedam corpora, Vel non iQuod suffurentur motum , sensimque retardCnt, Aut cito restinguant absorptum, ac denique tollant, 9S Hoc elementorum non vis, non summa, sed unus Enicit ille modus, quo sunt elementa soluta, Vel connexa simul; quo sunt abrasa, vel hirta.
Est in aqua plus materiae quam in corpore ligni; At digito penetrabis aquam, non ligna e Metallisppo Est aditus facilis, quando sunt igne liquata. Demonstrat pondus propriae quantum insit in illis. Materiae: sic Mercurio subtilior aer, Aeriis aether longe subtilior auris;
Nec moles Constans elementorum aethere in ipso, hos Cujus particulae magis ac magis attenuantiar. HOC Unum teneas animo, passim osse liquores Immersos aliis alios, unaque fluentes;
Atque alios aliis textos subtilius; & qui Prae cunctis longe tenuissimus esse videtur,fIO Posse iterum minimo causiae advenientis ab ictu Comminui magis atque magis, scii exque resolvi
114쪽
PLENUM igitur motus rapidos aliquando morari Et variare potest, & detorquere refractos , Dividere, inque aliam ex alia transfundere partem, Non penitus prohibere: imo per Corpora servat, Et regit, ut socio coalescant plurima nexu; Quod puro in Vacuo nunquam sperare liceret. Corporum enim partes medium per Inane solutae Nescirent servare fidem, jamque agmine rupto
8ao Diversae hac illac fugient, & in ordia prima
Dilabentur, uti pulvis projectus in auras. Nam nisi corporibus stipentur Corpora, eorum Partibus haud teneant nexas sua vincula parteS, Singula laxa fluant. Quod sint plena omnia , rebus Sas Hinc sua durities : dura quae mole cohaerent, Undique , ceu pleno Mundi Cratere, premUntur. Hoc adeo certis promtum est deprendere signis. Dimidios pulchre levati marmoris orbes Si lapsu opposito , ne surtim interfluat aer,
83O Apte inter se se jungas, jam nulla virum Vis Diverso poterit junctos divellere nisu rHos etenim pressit valido densata coercet Materies, firmisque tenet Complexa catenis.
Hinc quoque difficili discinditur unda natatu, 83 s Atque obluctantes vix vi propulsa lacertos
Certatim reprimit, pectusque fatigat anhelum, Et, quasi discidium metuens, findentibus obstat Vimineam pariter virgam si sorte coruscas, Illam incurvari modo lentarique videbis, 8εO Tum strident aurae tenues, tum sibilat aer δUnde repulsari pleno liquet aere Virgam. Sic etiam, tonitru nubςs quatiente fragosas,
115쪽
Praevertit sulgur strepitum; quia pervolat ignis Ocior, aeriae sed nostris auribus undae Tardos important loca per conserta sonores. DENIQUE cur se se parvo clinamine flectit, 'Quae venit aetherias a sidere misia per auras Lux oculis, etsi, quantum in se est, recta seratur Nempe abrumpit iter, radiosque intrata refringit 8IO Quae medio coelum terrasque interluit aestu Materies diversa, magisque minusque resistens; Ac lucem exiguis amfractibus ire parumper Detortam cogit: sed non detorta meatus Per vacuos, nihil est ubi quod detorqueat, iret. I Quippe moras nectunt, quamvis liquentia, passi Corpora, circuitum propter quo mutua se se Excipiunt, sedes & commutare jubentur: . Quod non accideret, si quovis impete fractus, Et qua percutitur liquor, illa parte dehiscens, 86o objicibusque vacans, venas aperiret inaneS. Ergo stant pleno, sunt quanquam libera, Mundo Corpora; quae laxe in vacuo si sparsa natarent, Dimuerent passim; nec certo laedere possent Accipere, acceptosque aliis transmittere motus. 86s PROPTEREA miror tam docto, tamque sagaci Neutono Vacuum placuisse, ut motibus aptum Sidereis. Etenim, dum certos atque perennes Astrorum cursus, cum vi obsistente fluenti Conciliare nequit, discordantesque Planetis 17o Ducere transversim per conica segmina curae
Communi ingenitae gravitatis lege Cometas,
116쪽
Nil reperit melius, quam si tollatur ab omni .ssithere materies agitanda; globique ferantur Attractu vario rapti per Inania. Dicam STs Tanti pace viri, quo non solertior alter
Naturam rerum ad leges Componere mollis,
Ac Mundi partes justa perpendere libra, Et radium solis transverso prismate fractum Septem in primigenos permansurosque colores 8SO Solvere; qui potuit Spatium sibi fingere vanum, Quod nihil est, multisque prius nihil esse probatum est
Qua ratione valent in eo densissima volvi, Et servare suam volvendo corpora molem Attractus mitto varios, & pondera nullis 88s Exponenda modis, nisi motus vera propago Contactu fiat, pulsumque a corpore Corpus Tendat eo semper, quo vis direxerit illud rQuippe suus deinceps erit his locus. Attamen urget Me studium Veri: metuo , ne surculus ille 3 9o Letiferi erroris, Gasiendo nuper amatus, Defensore novo speret se posse tueri; Atque hominis magni fama titulisque resurgat. Huic ergo liceat physicas opponere causas. CONsΤΑΤ enim Corpus quodcunque movetur in orbem,S9s Aufugere a motus centro , sibi cum nihil obstat ;Molirique fugam assidue, si sorte quid obstet.
Coelestes igitur sphaerae, Cum semper in orbem Et proprio super axe, & circum immobile centrum Volvantur, Vacuo si currant undique cinctae,poo Scilicet a statione procul, rectaque recedent, Ir centri immemores & cursus ante peracti,
117쪽
Ceu valida emissus funda lapis exit in auras, Et metam assequitur subito, & praevertitur Euros rFortior a gyro est illi, & directior ictus: sos At lapis erumpat, distento fune per orbem Ut primum actus erit, si non retinacula fundae Praepediant. Ergo fugient vaga sidera, vasti Perque vias Νihili faciles, per aperta locorum,
Impete servato , penetrabunt futile regnum; 9ro Donec in objectam, quae motus forte retundat , Hateriem inciderint , aut tangant moenia Mundi
PRAETEREA cujusque brevi resoluta peribit Massa globi: quoniam partes hinc inde rotatu Disjiciet late sparsas per Inane quietum;
s Is Ut rota curriculo Collectas vibrat arenas.
In tenues Atomos primum Atmosphaerion ibit ;Inde superficies ; dehinc interiora sequenturia In subjeeta sibi radios male prodigus astra Disperget nunquam redituros Delius ignis. 9ao Corporibus densis gravitas quoque nulla futura est Quin levitatis erunt majoris , & ocius ibunt A centro: si quidem plus, quam rarissima, mot Accipient. Qui posse trahi per centripetam vim Respondebit, cum quae sit vis illa rogabo. 9as Νamque manus fundam exagitans , hoc missile saxum
Centripeta non vi, sed funda continet ipsa. Pulsantes equidem vires intelligo, nusquam Occultas magicisque pares, tantumque Valentes, Ut non centrifugae possint obsistere Contra,s3o Sed gravitas etiam crescat, dum corpora centro
Accedunt propius. Videor mihi cernere terr
118쪽
Emergens, quidquid caliginis ac tenebrarum Pellaei Juvenis doctor conjecerat olim In Physicae studium; solitus dare nomina rebus
93 I Pro causis, unoque secans problemata Verbo. V I s ea , quae centro promanans corpora cogit Ad centrum, ac toto circum diffunditur orbe, Aut nihil est, aut Materiem toto orbe requirit Dilsusam , qua vis a centro ad corpora tendat. 94O Sphaerarum centris igitur nunc praefice menteS, Quae cum centrifugis decertent viribus , imo Victrices propriis circumundique corpora frenis Contineant, retrahant fugitiva, elapsa reducant, Ellipsesque creent, non veros motibus orbes;
is Atque ideo , quoties tentat describere corpus Tangentem quoniam perimetri linea curva
Ex infinite parvis tangentibus extat Innumeris) toties restringant atque recurvent, Interdum laxare velint, ac lora remittant.
so Ceu puer intextam chartis & vimine lento Alitis essigiem credit levioribus auris Fune regens: aut in triviis multiplice filo Ludicrorum hominum jocularia membra moventur. S I Μ P L I C A nec filo Neutoni fabula pendet, 9 Is Texentis varias vario pro tempore leges: Hoc vel tota potest uno convicta refelli. Nam si Materiae venis Attractus inhaeret, Ac sine pernicie nequit interituque revelli, 'Vis ea per cunctas fluit undique praedita partes
96o Ingenio simili: simili regit omnia ritu:
119쪽
Insita nam toti, membris lex omnibus una est. Ergo cuncta pari ratione trahentque trahenturque, Et leges omnis Natura sequetur easdem. At neque corruptis turbatae moribus urbes
96s Dissona tot decreta, & tot discrimina legum
Effudere unquam; tua quot doctrina profudit. Nam, Neutone, tibi quoties vasto aequore rerum Bes nova se se aperit; toties convertere Vela Cogeris, atque alias Attractas fingere formas.s o Ecce alio se more regunt per Inane Planetae, More alio Magnes, alioque Electrica virtus. Sic tua Circumagitur quavis versatilis aura, Et vaga per varios errat sententia flexus: Atque adeo rudibus non discrepat instrumentis,
s s Uno quae positu dant unum stridula carmen:
Sed quoties juvat inde novos extundere cantus Et variare melos, toties mutare necesse est
Effoetam compagem & pauperis organa Musae. QuoD si ridiculum est tales confingere causas, 98o Et vires intermedio quocunque carentes , In vi centripeta nil non e viribus ortum Centrifugis agnosce lubens. Quapropter InanisAbjice commentum, quo Mundi tota periret Machina, nec possent ulli Consistere motus. 98s Verum corporibus quae sit gravitatis origo, Haec, ubi labentes Atomos per Inane refellam. Materiae demum qui possit summa fluentis Et volvi pulsu assiduo, & parere moventi, Sic, ut nulla tamen siant dispendia motus ;sso Quaeque peregrinos adducat norma Cometas I
120쪽
Haec , ubi coelestes fluxus & sidera dicam. N i L igitur vasto in Mundo non undique pressum est. Inversis haerent ideo suspensa lagenis Vina , cadoque negant se effundere subtus aperto, 99; Si non immissus laticem depresserit aer. Sed mirere magis: rapido cum turbine venti Inflixere salo nubes, ac fervidus hausit
Inter aquas nimbosque interceptum aera vortex,
Tortilis actutum pelagi de fluctibus unda X O Tollitur, & coelo caput inter nubila condit:
Cursitat erectum commota per aequora flumen, Deprensis misere nautis, ac navibus ingens Exitium; ni qua perrumpant arte columnam,
Et seriem undarum, jugi quas antlia ductui oos Extrahit, aura levis propere intromissa recidat. Tum cadit horrendo praeceps cum murmure gurges. Hi u C etiam totis licet instes viribus, unda Comprimitur nihil aut paulum : ac si plumbeus undae Plenus uter multo valide quassabitur ictu, loro Aut nihil ostendit contusum malleus utrem, Verberibus cassis innoxius usque resultans; Aut, si percutias iterum vehementior, exitGuttatim, & solidi per caeca foramina plumbi Exsudat potius quam condensetur aquae vis, tot s Ac seipsam adstringat spatio contenta minori. Cur tamen in vacuas non se corpuscula sedes Conjiciunt, si perfugiis, quot credis, abundant lProtinus absimilem dices obstare figuram.
