장음표시 사용
81쪽
1o ue Νonne bonum immensum, purum, immutabile , priesens Quaerere pulchrius est, quam turbida, parva, caduca Sectari ' Certum sibi finem in rebus agendis Propositisse Deum, cujus de fonte benigno
Nil non sperare est, quam casu semper agentem IO8O Fortunam, & caecas atomos hinc inde volantes,
Atque Voluptatem fragili landamine nixam, Adduxit quam hestema dies, quam crastina tollet tDURU Μ opus est, ais. At gratis bona nulla parantur: Nonne etiam ipsa tibi venit emta labore Voluptas 'SO8 s Ignotus Deus est, inquis. Sed noscere quanti est lCujus res agitur, lite hac pendente ' Dei-ne ;An tua ' Si obscurum est vitam post fata futuram, Clarius cst-nc tibi penitus nihil esse futurum Si liquet, ostendas ; etenim vulgata negantia o Hoc incumbit onus : si non liquet, inde timendum. Nil metuis; certique loco tibi flare videtur Quod dubium est; sequeris dulces pro luce tenebras; Nempe placent: placet exitium: nox te illa necabit; Et consanguineus leti sopor iste profecto est.
Io9s Una salus hanc mortiferam turbare quietem, Et male torpentes animi compungere sensus. Alterutrum quin sit, non, ut confido, negabis:
In dubiis porro, quae pars est tutior, illam Becta sequi suadci Ratio. Si fama referreta Ioo Grasiari stiva in magna tectisque viarum
Flexibus, hostiles turmas agmen ve latronum; Auderer, vel in ambiguo, tentare minaces
Insidias, atque infami te credere silvae l
82쪽
Bem tibi, ni fallor, prius inclarescere Velles. Ios Hic major metui locus est. Saltem hoc ego dictis , Dum caligantes discussero plenius umbras, Evicisse putem; quam sit sententia fallax Et damnosa, Deum nostris quae mentibus aufert; . Quam variis intexta dolis, quam plena pericli: D IO At Contra; quam sint solatia firma piorum, Quos bona nulla movent, nisi quae infinita putentur.
83쪽
84쪽
LIBRI SECUNDI.O Uid priore Libro essectum sit, quid deinde e sceresbi
proponat, indicat: a U. I. ad U. I .
Totum Epicuri Philosophiae corpus breυiter exponens , Vacuum ci Atomos ex Dicuro explicat. Haec refellere aggreditur ; ac primo artem Epicuri in Diis conυellendis
perstringit: a v. a . ad U. I O.
Tum in hoc Libro sibi assumit meui refutationem. Hoe
aut Deum, aut corpus, aut nihil esse ostendit : a v. a ooad v. 329. Spatium cum Numero ac Tempore comparat; probatque tria haec pariter meros esse rerum aspectus, non res, neque
quidquam a rebus ipsis diversum. Spatium nihil esse, nisi
mensuram ipsam corporis; Inane, omnis omnino corporis absentiam: a v. 3 29. ad U. 6OO.
Epicuri discipulis, qui tamen Deum esse agnoscunt, aperit Magistri fraudem Vacuum ase ruentis, ut Deum
destruat. Retorquet asiersus eos objectionem ex bpothes destructorum repente in aliquo loco Corporum periram et a V. 6oo. ad V. 6so.
85쪽
Explicaouidam a fustem naturam AEtheris, qui Vetcui vicem peragis in moυendis Corporibus : a v. 7 l 9. ad
Omnia plena esse probat: a V. 8 II. ad v. 8 Newtoni Vacuum refellit 2 a v. 8 6 ad v. 99 ais
Redit ad probandum nihil non in Mundo pressum esse p
quod ostendit variis experimentis: a v. 992. ad U. IOTa. Varios Corporum affectus, qui Vacuo tribuuntur, per luciditatem, mollitiem, fluorem ac raritatem a Vacuo non oriri ostendit: a v. I OTI . ad v. I I s 8.
Concludit Vacuum illud Epicureum meram fabulam eseca v. III 8. ad finem.
86쪽
De Inani. Ν Ε vitio vertas, quod eos tibi forte timores 'Reddiderim, quos abstulerat facundia Vatis
Romani, potumque in dulci nectare virus. Non ego te miserum volo, Quinti, sed sine fucos Felicem; in tuto positum, expertemque pericli, Non incautum, & per jucunda in tristia euntem. Propterea primo rerum ne crede colori. Saepe venenatus latuit sub floribus anguis: Saepe salutiseros habuit gravis herba sapores. Io Alternant humana vicesque a tempore sumunt: Haerent perpetuo moerorque & gaudia nexu.
87쪽
Vidi ego, nimbosum stringentibus aera ventis , Nudatos tristi sentes horrere pruina ;Vere, coronari sertis aC fronde virenti.
a s Vidi etiam Zephyris turgentia vela secundis Exultare salo, & plaudentes ire per undas;
Mox ruere in scopulos, & caeco vortice mergi. NEC fuit haec mihi mens, ut prona credulus aure Acciperes, tibi quae nondum perpensa paterent. 2S Hoc unum volui primum & contendere Pergo , Ne votis blandita tuis doctrina Lucreti Fascinet ingenuam, magico Ceu Carmine, mentem; Quin prius experiare quibus sit fulta columnis. PRINCIPIO geminas, exploso numine Divum, Tternas, per se stantes Epicurus in Orbe Constituit rerum causas: corpuscula prima Materiae; spatiumque, in quo moveantur, inane. Namque locus nisi sit vacuus, quo pulsa recedant Corpora, res, inquit, posset non ulla moveri: 3O Sed quantum premeret venienS, tantum altera, plenis Omnibus, officeret venienti, & cedere nollet. Hinc toto gravis Orbe sopor, sterilisque veternus.
Inde patet solidis qua re liquentia distentrPluribus haec loculis conspersa vacantibus; illa 3 s Perpaucis. Et densa pari discrimine pugnant
Cum raris. Vacuum magis aut minus omnia replet. Praeterea nullo finitum tempore, nullo Limite vallatum, nulla mutabile causa,
Immotum & constans, longe lateque profundum est, o Quanquam incorporeum, penitusque intactile; mentem
88쪽
Ut si tantum habeat, jam sit Deus. Errat in illo
Profluus ac volucris minimorum exercitus, aeque Fine carens, numeroque; ac frontibus undique pugnat
Adversis: qui jure pari, nisi mente careret, Vota hominum accipere, & posset Deus alter haberi.
SCILICET aeternas, immortalesque docebat Esse Atomos: quarum conventu Cuncta repente
Surgere; discessiaque eadem resoluta perire: Cum nihil ex nihilo fiat, positive relabi Io In nihilum. Solida quoque eas pollere volebat Simplicitate; suis quod nexibus omnia fundent Corpora: sed simplex nisi sit quo singula fiunt, Principium assignari aliud, semperque necesse est Ipsi principio; donec veniatur ad unum,ss Cui tandem primaeva rei tribuatur origo. UNDE Atomos ut principio sic sine carentes, Mortisque expertes, individuasque, perennesque
Esse jubet: venit omnis enim mors corporis uno
Particularum ex discidio, queis constitit ante. 6o Pars itaque est Atomus, non Totum; at tota sine ullis Partibus, aut Vacuo. Quare impenetrabilis esse Ponitur; atque ad eam Ventum est cum sorte secando, Tum cestare labor, praecidendique potestas. Et minima est porro: nam si paulo amplior, esset 6s Non sine particulis, ac simplicitate careret. Quapropter tactus hominum fugit; ac bene multas Unum in concilium congestas esse necessiim est,
Ut seriant nostroa facto velut agmine sensus.
89쪽
Haec sunt, si qua sides Epicuro, exordia rerum, Io Semina Materiae, quibus est natura creata Omnis, & assidua renovari prole videtur. Sic semel orta manet, superie nihil indiga Mentis: Donec , uti certam casu concreta figuram Induit, hanc olim casu disjecta relinquat. II Semina nil praeter motum formasque requirunt. Namque per immensi dum caeca vagantur Inanis x. Imperium, ac Celeri tranant spatia omnia cursu, Accidit ut, variis cum sint affecta figuris, Perpetuo varias inter se Concita plagas εο Accipiant, reddantque ; ex quo pars juncta cohaerent,
Et pars dissiliunt; prout ipso verberis ictu ,
Formarumque modis potuit contingere. Sicut, Sole per angustam radios mittente fenestram, Pulveris emoti ramenta minuta videmus
8s Ire, redire, levesque diu VOlitare per auras, Alternis certare occursibus, & quasi ludum Sparsim agere inter se; donec vi denique motus, Cuncta solo depressa cadant, aliisque locum dent. NEC tamen innumeras his omnibus esse siguras 9O Credideris; finita etenim sunt limite quodam Formarum genera: at finitur limite nullo Seminium cujusque typi, cujusque figurae. Nam, verbi causa, sunt infinita rotunda, Innumerique cubi, infinita triangula , quadra , 9s Ceteraque id genus; at solum his mille figurae,
Terwe, quater-Ve: nihil nam refert quantus earum Sit numerus, numero finitas esse satis sit.
Qualia sunt variis herbarum semina formis Praedita;
90쪽
Praedita; si fingas esse infinita per orbemico Lactucae, foeni, viciae, lentiscille, thymique, Et quot alunt horti, montes ; ac florida prata :Nec tamen herbarum toto visuntur in Orbe Innumerae species, quibus exornata nitescit , Temporibusque suis vestit se daedala tellus: tos Perpaucis ut verba sonis diversa creantur Per coetus populorum , dc posiunt plura creari Ac prodire novis hominum sermonibus, etsi Necdum sunt, nec forsan erunt. Sic tibia cantus
omnigenos tibi parva dabit: sic simila Fauni,1 1 o Disparibus tantum septem Compacta cicutis.
Sic, dum pressa gravi signatur pagina praelo, Qui foliis inventa suis aliena propagant, Bis duodena sibi scripturae elementa legendae Usurpare solent, totidem distincta per arcas, i s Quadratis donec veniant digesta tabellis,
Unde leves atrata bibunt vestigia chartae. Ut variis repetita modis, ac saepe recurrens Innumeras eadem componit littera voces; Concentus sic per varios, nexusque jugales, IaO Paucae persciunt opera infinita figurae.
Quo D si ita dissilitant Atomi aversaeque recedunt Ut nihil arripiant, & vincla injecta recusent Discordes , nullum inde potest Coalescere corpuS. Hinc odia & lites; hinc rixae dc jurgia. Verum I a s Si saciles primo contactu foedera jungunt,
Nascitur extemplo nova res, dc in Orbe renidet; Ac specimen certum concordis habetur amori S.