AntiLucretius, sive de Deo et natura, libri novem. Eminentissimi S.R.E. cardinalis Melchioris de Polignac opus posthumum; Tomus primus secundus

발행: 1747년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Area quadrati velut est quadrata; rotundus Ut quoque fit positus liquor in Cratere rotundo: Ergo corpus erit. Nam quoquoversus habebit 63o Dividui naturam, & Corporis appendices. Nempe tibi radios in eo signare liccbit Atque superficies, & sphaeram aequare Cyfindro.

Quidquid Canesius , Bernulli, Leibnitiusque Tradiderint, post Hippocratem Euclidemque magistros. 63 s Quaeque Syracosia sunt demotistrata Mathesi ;Haec eadem ostendes illic, & certa probabis.

Ac velut innumeras condenso in marmore Constat,

Permixtasque simul rerum omnium inesse figuras, Quae scalpro educi possitnt oculisque videri, 6lo Saxea sustulerit quoties velamina ferro Docta secare manus lapidem ac rescindere gibbos: Haud aliter Spatii moles, quam dicis inanem, Continet in gremio rerum simulachra, tametsi Tantum oculis animi, non corporis innotescanta Ι ΜΟ, particulas ut Materiae esse probabo Dividuas, Spatii tales fatearis oportet. In Spatio pars nulla potest sic parvula fingi, Quae non vicinas, quibus undique cingitur, Omnes Contingat: dextram tangit simul atque sinistram ;fiso Inter utramque iacet media, & discludit utramque Ergo ni cunctas libeat confundere, duplex Praebet utrique latus, superis quoque praebet & imis rQuotque in circuitu socias habet, ecce tot illi Sunt latera. Hoc vero stupeas : quot inesse minutae

6ss Particulae Spatii partes tibi sorte videntur lInnumerae. Centro singas Telluris ab uno.

102쪽

LIBER SECUNDUS. 6r

Filiam aere aut ferro directum ad sidera duci Per medium Solis rpus, paulumque moveri Sic , ut summus apex Atomo non amplius Una Excurrat: Spatii minimas hoc nomine dicam Particulas motu hoc pars omnis concita fili Quam longe extensum est, at non aequalibus ibit Momentis; etenim velox minus inde futura est, Quo magis est Centro Terrae motusque propinqua

6s Et multo breviora quidem sub corpore Solis , Quam supra Solem spatia explebuntur, & infra Decrescent semper, fientque minora gradatim: Et tandem minima in Telluris partibus imis. En tot habet partes Atomus peragrata superne, 67o Quot sunt illa viae toto discrimina filo. Quid i si nullus erit finis, tantumque minutam Produces fili seriem, quantam esse putabis

Vim Spatii; qui limes erit, quae pausa secandi Materiem a Spatio quis jam discernere possit l67s I Μ PENETRABILIXAs, inquis, quam corpora servant In Vacuo non est. Imo est; eademque profecto. Confundi partes Vacui non posse fateris; Nam si confundas, punctum redigentur in unum, Extensique nihil, spatii nihil inde futurum est rq 8o Non possunt igitur se se penetrare vicissim. Corporibus penetrantur, ais. Penetrantur Inani Corpora; num dices ideo penetrabile corpus Quidquid habet certo sejunctas ordine parteS , Quarum aliae distent aliis, quantumlibet illudss Alterius res naturae pervadere possit . Impenetrabilibus compingitur ex elementis.

103쪽

Quare pro nihilo Spatium, aut pro corpore sumas.

ET certe Spatium nihil est, nisi corporis ipsa Mensura. In rebus quamvis nullum esset Inane, 69o Materies Constare tamen, te judice, posset: Nam sunt naturae duplices, quarum utraque per se est rAt spatio sine Materies constare nequiret: Per se se quia Materies extenditur omnis; Et spatium res omnis habet, quae extenditur. Illud 69 s Non habet a Vacuo, quod constet partibus aeque Impenetrabilibus : spatium ergo possidet in se Materies aliud Vacuo; quodque ipsa teneret Per se , vique sua, sublato prorsus Inani. Si vero praeter spatium, quo praedita semper Ioo Materia est, aliud jungas quod Inane vocabis; Jam duo sunt spatia. Alterutrum excludatur oportet INam frustra venit, & res est temere addita rebus; Ex qua Materiem si quis tibi diceret ortam, Protinus, e nihilo quia tunc foret Orta, negares.sos Si vis exemplo dignoscere quid sit inane, Aspice mensuram fugitivi temporis albo Pariete signatam; pictis ubi ductibus horae Nigrescunt, & justa per intervalla notantur. Cernis ut adverso conspersam lumine Soliss Io Planitiem gradiens porrectae cuspidis umbra

Percurrat: Credas serro descendere opaco Fusci aliquid serro simile, obscurumque Colorem. Umbra tamen nihil est, mera tantum absentia lucis, Quam recta venientem illas acus obvia partessis Parietis illustrare vetat quibus imminet . unde

104쪽

LIBER SECUNDUS. CI

Parva fit eclipsis, motus nota certa diurni. SED nisi sit Spatium & distinctum a corpore, dices, Regula mensurae nulla est; neque corporis unquam Indubitata potest moles alicujus haberi: Iao Et, si revera fixum atque immobile non est, Exemplar verae jam deficit omne quietis , Quicum collatus queat innotescere motus. Nulla capi poterit distantia certa locorum: Mutabuntur enim semper; nec terminus illesa s A quo discedunt quae corpora cunque moventur, Certo apparebit, veluti nec terminus alter Ad quem perveniunt. Id ineluctabile ducis, O Quinti, vanum tamen est, pauci ti e re sellam. Corporibus cunctis tu certam adscribere molems 3 o Tentares frustra. Quae nobis parva videntur, Convexo transpecta vitro majora patescunt; Visa Microscopio crescunt iterumque iterumque rLinea fit digitus , vel pes , prout Vitra secuntur Unum etiam in Coelo sidus persaepe videre est,sa s Quod Telescopio duplex reperitur: & ambo

Sidera caerulcus distincte segrcgat aether. Miscuerat Stellas distantia corpus in Unum, . Miscuerat pariter spatium. Prospectus ut omnes Contrahit efiigies rerum aut producit, eodems o omnino ritu spatii simulachra. Quid ergo

Mensuram Spatio tentas adscribere certam,

Quae nec Materiae esti Metiri sensile corpus Per spatium, res est insulsi plena laboris. Qui magnum in sese aut parvum quaesiverit, errat; Iis Inveniat certe nusquam, nisi conferat uva

105쪽

Cum spatio spatium , Corpus cUm corpore; majus Tunc demum atque minus liquido reperire licetate Uaud aliter varii per concita corpora motus Ut dignoscantur, nulla ratione necesse estsso Fixas in Mundo & stabiles consistere metas; At satis est poni sola vi mentis, & illa

Non mutare locum inter se, quae proxima circum Versantur ; licet ipsa locum simul omnia mutent.

Ambulat in navi puppim proramque vicissim Is Nauta petens; gressus totidem similesque profecto

Sunt, seH navis eat propulsa faventibus austris, Seu maneat deseS , seu Convertatur in orbem. Ad navim referas gressus; sunt unius omnes Mensurae, pariter procedunt ordine rector 36o Ad pelagus reseras; nunc recti, nunc quoque Curvi , Nunc & producti, nunc retrogradi esse videntur Quod si praeterea Terram tu rere moveri, Tunc alias illis mensuras atque figuras Attribues. Verum sine tot respectibus, illos, 36s Quales nauta creat, tales cognoscere promtum est

Nil igitur spatium refert immobile poni. JΑΜ tibi compertum est, quid Inanis nomine tandem

Signetur: nempe est absentia corporis omnis, Quam sibi Phantasiae fingit fallacia nostrae ;sTO Mens quoties non rem, sed rerum prorsus inanes Contemplata modos, una in ratione moratur Extensi; non extensum considerat ipsum :Haud secus ac numeros, & sensim labile tempus; Queis non ulla viget natura, nec ulla subest res.s s Inde receptaclum cunctis existimat ultro Corporibus

106쪽

Corporibus commune dari, quia perspicit, illic Nunc ubi corpus adest, aliud potuisse reponi. Nimirum illud ubi secretum a corpore qUOVis

Immotumque putat, dum corpora Cuncta moventur rue8o Tanquam debuerit Fabricator strenuus Orbis

Quaerere ponendis loca primum commoda rebus, Et statuenda prius fuerit rerum area, qUam reS.

Hoc molitur opus stibi mens, hoc astruit Orbit. Nec rerum locus a rebus mage discrepat, ipsa ue8s Quam moles. Suus ergo sibi sunt corpora fundus rBespectus non res Spatium est. Sic annulus omnis Possidet in medio proprium atque immobile centrum , Semper idem, semper medium, quocunque seratur. Quid vero est centrum hoc An res est priva, quiescen ἰs9o Per se stans ' Minime. Locus est, quo ducere ab ora Si lubeat radios, aequales esse videbis. Talibus e loculis Spatium immortale, quietum Conflatur. Sunt haec Vacui fictilia membra. Commentum est igitur, quod tanti ducis, Inane ,

I9S Magnificumque nihil: quo dum sua corpora doctor Atticus infercit, sieri qui posse negabat Ex nihilo quidquam, nihilis nugacibus implet

Omnia: dumque Atomis Vacuum immiscere laborat, Immiscet nihil, ac nolens facit omnia plena. o S U N ae qui Materia Spatium discludere certant, Quanquam utriusque Deum ingenue causam esse fatentur. Miror ego illusos Epicuri fraude, dolosusQui Vacuum instituit, Vacuo ne causa daretur; Et, quibus esse probat Spatium , probat esse necessiim. c Dicit enim: Spatium omne Deus si quando crea stet

107쪽

ες ΑΝΤΙ - LUCRETIUS,

E nihilo , partem in nihilum dimittere posset, Stantibus interea reliquis; hoc denique facto, Accidet in Vacuo Vacuum, & fodietur Inane. At vero Spatii quae pars destructa putatur, fio Non periit: siquidem plane una eademque remansit Servatas inter Spatii distantia partes Quae prius, atque ideo Spatium: quod proinde reverti Si nequit in nihilum, e nihilo prodire nequivit. Sic dum tu Vacuum, pellax Epicure, tueris, fis Esse negas Vacuo causam; gaudesque malignus, Omnem operam Divis adimendo , tollere Divos. Tun' adeo dignus quem tantum Νuminis hostem Gasiendi ingenium solers, multique recenteS, Pectore qui casto Νumen coluere, sequantur lcao ATTAMEN objiciunt: Si jam Deus acra vellet Velle potest ) hujus cellae evanescere totum Protinus, ac nihilo , cella sed sospite, reddi; Nonne locus cellae interior, superesset inanis Nequaquam. Spatii nam si penetrabilis aequeoas Ac pleni Deus est opifex, disperdere corpus Ut potis est, potis est etiam disperdere Inane.

Destruat: en vobis vestra haec Objecta reponor .

Quid de parietibus fiet quodcunque futurum est Aere sublato, id sublato fiet Inani.

6 O Propterea, qui nunc aer disterminat oras , Si totus pereat suffecto corpore nullo, Tunc Spatium quod erat jam non erit amplius, etsi

Fingitis esse super; sed cum pereunte peribit

Corpore consumptum ;Ut Consumptare numerata,

63 F Nemo est qui numerum dicat superesse. Quid ergo

108쪽

L1BER SECUNDUs.

oras inter erit ' Nihil, inquam; atque hoc Nihil ipsium

Quod foret, absumente Deo Spatium illud inane. Verum orae non se tangent, hic Lockius instat 3 Dividet oppositas eadem distantia moleso O Quae prius: immotas etenim persistere dictum est. Ast etiam id dederat , Spatium ipsum posse revelli tSi Spatium non intererit, nihil amplius ergo Intererit. Dices; nihil hoc Vacuum esse futurum. Aut igitur Vacuum penitus nihil esse fateris; s Aut si vis aliquid, simul dc dabis esse necessum. Ergo vel Spatium tolli non posse Supremi Numinis arbitrio vult Lockius , atque Epicuro Consentit, paribusque volens prosternitur armis ;Vel , si consentit nobis , temere ista docebat. 6IO NEC tibi propterea, vano hoc phantasmate pulso

Funditus, hinc aegre videantur posse moveri Corpora. Nam liquidi semel, in quo cuncta moventutSi bene naturam perspexeris, ilicet omnis Ante oculos motus ratio manifesta patebit. 6sue Quippe volubilibus liquentia corpora constant Partibus, ac tersa circumundique fronte politis. Nullaque, vel certe minima est, quae vinciat illas, Copula; sed leves praeterlabuntur eundor Lubrica quandoquidem latera, ac detrita volutant.

66o Altera Materies liquidis subtilior ipsis

Intervalla tenet, citus ac dimisitis aether. Sit nunc te monstrare satis: celebrabere quondam Fusius, o nostra toties dicenda Camoena, Vivida Materies; qua permanante geruntur, 66I Late convexo quae fiunt omnia Mundo.

109쪽

Hac perfusa, simul magis ac magis undique fluxa Corpora redduntur, flectique & cedere promta; Cum levibus primum fuerint exercita plagis. Illinc mobilitas in partibus. Ast ubi mersum 6 o Quodlibet in fluido corpus transfertur ab una Sede aliam versus, simul hanc ut deserit, illam Occupat; & puncto sit utrumque in temporis uno. BEM res dum pellit, quaeris quo pulsa recedat: Huc ubi erant aliae quas expulit ipsa vicissim: 67s Hae quoque propulsant alias , istaeque recedunt Huc ubi erat pellens , aut illi proxima. Qualis Dum stabilem circum rota servida volvitur axem, Trochlea seu fluxos effundit stridula funes, Pars partem sequitur Vacuo sine; nec prior ulla cst, 68o Quam non posterior junctim premat, inque sequatur. Non alia est liquidis ratio, seriesque movendis. Nam licet haud ea sit constantia partibus, atque Intestina quies , duro quae corpore perstat; Nulla tamen sine finitima tangente profecto est, 68 ue Aut hac, aut illa, qua praetereunte tCratur.

Nec cessant in perpetuo contagia motu .

Principiis quippe in solido situs unus & idem

Permanet; in fluido mutabilis & vagus errat :Haec genera inter se haud alio discrimine pugnant. A s P I C E , ut erecto stet lympha inclusa Canali, Quam subtus retinent postes. Si quando reclusis Laxetur valvis, subito fluit acta suopte Pondere praecipitans. At non erumpit ab imo,

in delapsa simul tantum decrescat ab alto

110쪽

LIBER SECUNDUS. G

Vertice, descendatque humentis massa cylindri. Aeris huic autem propius Conjuncta Columna, Quam sibi cedentem proporro sublevat humor,

Tollitur ascendens juxta, seque ipsa relictum Deprimit in Spatium, quo decidit unda residens, oo Non intermisso contactu : seque vicissim Et latices infra supplent, & desuper aurae. Si C pulso semper locus est, Spatiumque liquori

Quo se se, prisca ejectus statione, receptet. Nec momentum horae est, quo non sit tota relicti os Area plena loci: quia non succedere cessant Contiguae partes, quas Corpus mobile trudit.

Hoc pacto baculum si propulsaveris una Parte movens, ibit simili pars altera gressis. Haud aliter funis longe porrectus, ab uno Io Si capite excutitur, paulatim subsilit omnis,

Et flexu curvos imitatur mobilis angueS.

Contortusque chalybs jugi vertigine thecam Exagitat; duplici suspensam cardine cogit Circumagi presso latere intus, & omnia junctim T I Instrumenta movet; quia stricte cuncta Cohaerent: Unde fit impulsus nunquam discis a propago. Jam quae de toto liquidorum corpore dixi, Haec de principiis liquidorum intellige & ipsis ΝΟ v I equidem, quicunque volunt in verba magistri ao Νam jurant primas per se consistere partes Materiae solidas, immortalisque figurae, Et tamen absimiles, velut ipse Lucretius, illos Nec solidi motum in fluido, nec particularum

SEARCH

MENU NAVIGATION