R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 580페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Lib. I. De Curio, se Mundo.

Quodnam sit huius operis subiectum. QVaestio intelligitur de subiecto adaequato comis

prehendente omnia, quae tractantur in scientia, a quo certum est speciem sumere; non de principali. quod si mper est praecipua pars eius,ut constat in omnibus scientiis : maximam vero rationem dubitandi praebuit multitudo,atque diuersitas rerum, de quibus differetur in his libris : nam in primo mundus , seu Vm uersum , & proprietares eius considerantur: in secundo solum caeleste corpus, in tertio, & quarro elementa. Haec igitur diuersitas rerum in diuersas quoque sententias abire coegit antiquos Aristotclis interpretes.Nam lamblicus,& Syrianus cum eo, quorum meminit diuus Thomas in prooemio huius operis tenent, corpus caeleste essie subiectum eius. Quod probant ex inscriptione : nam apud Graecos inscribitur de caelo: sed inscriptio continet)materiam totius operis ; ergo corpus caeleste habet rationem completae, seu adaequatae materiae , & subiecti totius

operis. Secundo, quia subiectum: scientiae illus dumtaxat esse potest, quod per se consideratur. Sed in his libris solum consideratur per se corpus caeleste , de

caeteris vero corporibus quasi per accidens agitur, nempe ut sub eo contentis, vel ad cognitionem illius conducentibus, seu influxum eius participantibus:ergo solum caeleste corpns erit subiectum huius operis. Haec tamen sententia improbabilis visa est D. Thomae, & merito, quia non consueuit Aristoteles, nec ullus scientiae auctor maiorem partem sicientiae assignare rebus,non per se, sed per accidens solum ab eo consideratis. Sed constat Aristotelem partem se- eundi libri,atque etiam tertium, & quartum integros solis elementis assignasse: ergo absurdum est dicere,

quod

22쪽

Cap. I. Textus expositie. 3

quod non per se , sed per accidens ab eo considerentur,& solum caeleste corpus per se,pi aeterea ab omnibus recentioribus reiicitur. Secunda sententia est,quae asserit,non solum caeleste corpus, sed elementa considerari per se: & cuin haec omnia sint simplicia corpora,distincta a corporibus mixtis, subiectum adaequatum huius operis esse corpus simplex, sub quo comprehenduntur quatuor elementa, & caelum. Itaque subiectum huius operis iuxta hanc opinionem,est corpus simplex, ut mobile

ad ubi. Haec est opinio simplici, in prooemio huius

operis,quam sequuntur ibidem Conimb. & alij. Probant ex progressu huius operis .nam in I.& 2. lib.eius agit Aristoteles de caelo, & in 3. ω de elementis: mixta vero sub ratione non seorsim considerari oportuit, sed ad eandem considerationem simpliciorum reducere, quia ad eosdem situs elementorum pertinent,& iuxta naturam elementi in t is prae dominantis mouentur, ut quae terrestria sunt, ad situm terrae , quae aerea,ad situm aeris.Vnde sequitur sola simplicia corpora, in quantum ad proprios situs mobilia sunt, per se considerari.Deinde ratione I. quia euidens est,considerationem corporis simplicis, in quantum mobile est ad ubi, per se pertinere ad naturalem philosophiam, & non est minus euidens quod in nulla alia parte,praeter istam,hoc modo consideretur ergo euidens erit ad hanc per se pertinere, & ex consequenti esse subiectum adaequatum eius. Secundo, qui a s totum uniuersum,dicatur esse subiectum,ur plures opinantur, ait Simplicius 2 s. qi .eretur in his libris agere debere Aristotelem de omnzbus partibus univcrsi,viaque ad animantia,& plantas , alioqui non poterit naturam eiusdem uniuersi explicarcaeum completa eQ-gnitio totius dependeat ex cognitionei omnium P r-

23쪽

η Lib. I. De CHO, se Mundo.

tium. Sed constat, non de omnibus partibus uniuersi agere, sed solum de quinque corporibus simplicibus,

videlicet,eb mentis,& caelo,ergo non uniuersum, sed corpus simplex subiectum erit. Tertia opinio est A lex. quem sequitur. D. Thom. in prooemio huius operis, asserentis, mundum seu niuersum ut in compositum quoddam ex quinque coί-poribus simplicibus, tanquam ex partibus, videlicet caelo,& elemetis esse subiectum huius operis adaequatum apsa vero elementa considerari praeci se,ut partes:& videtur nobis probabilior, & magis ad mentem Aristot Probatur utrumque quia subiectum est, cuius proprietares considerant ut in scientia:sed in hoc opere considerat Arist. proprietates mundi; seu uniuersi: ergo hoc erit subiectum. Probatur minor ex text. q. huius libri, ubi promittit se acturum de natura Vniuersi , & disputaturum , an sit finitum , vel infinitum ,& ex text. 77. ubi ostendit esse unum , & eodem text. .esse perfectum,& in fine eiu silem primi libri,atque etiam iii a .probat esse ingenerabile, incorruptibile,atque aeternum,& tandem cap. 2.text.1.ei ULdem I .libri alserit te acturum de corporibus simplicibus, in quantum partes sunt, ex quibus uniuersum componitur : ergo hoc per se primo considerat, tanquam primarium, & adaequatum obiectum, corpora vero simplicia praecisse,ut sunt partes eius. Argumentum primae opinionis dissicultate caret, nam maior plane falsa est,quod inscriptio operis, velicientiae, continere debeat omne illud, quod per se consideratur ab ea,vel quod a tota materia accipiatur rsed saepe ab una aliqua parte principaliori accipi solet:& ita accipitur inscriptio huius operis a coelo, tanquam a principaliori parte uniuersi per se primo, Madaequale considerati.Ad a. neganda est minor, quod

24쪽

p. I. Texius expositio. . Sde solo caelesti corpore dis Ieratur .. per se in his libris,

de reliquis vero corporibus per accidens:nam prima ria , ac praecipua consideratio circa totum uniuersum versatur, & per se etiam considerantur clementa tanquam parteS cius.

Ad primum vero opinionis secundae respondeo, ex progressu i Aristot. in his libris solum habiti posse quod consideret per se corpora simplicia, non tamen propter se,sed propter uniuersum, ad quod constituendum per se ordinantur: hoc est ergo per se,primo,& adaequale consideratum , corpora vero simplicia,tanquam partes eius:partium autem rationem habent, ratione situs, quem in uniuerso eis natura tribuitin ad quem mouentur;quare idem est considerari, ut mobilia ad proprium ubi,vel locum:ac considerari: tanquam partes uniuersi,quod sub eadem ratione constituere patet. Secundum vero argumentum solum probat quod

simplicia corpora in quantum mobilia ad ubi per se considerentur in hoc opere,quia hoc modo sumpta, partes sunt uniuersi,primo , & adaequale considerati, ex qllo non habetur,quod obiectum eius sint, sed solum quod sint obiecti partes. Ad a.neganda est consequentia , quod agere debeat Arist. in hoc opere de Omnibus corporibus mixtis usque ad partes: quia sola simplicia corpora sunt partes per se primo constituen-reS Vniuersum, tu quantum Ordinantur secundum situm in eo.mixta vero, quasi secundariae partes censeri possimi quas primariae comprehendunt, quia Cis praebent situm in uniuerso;cum constet ad situm prς dominantis elementi pertinere, & ad locum eius moueri naturaliter.

Ex his colligitur i. opus hoc proxime post libros Phys .collocandum esse , quia uniuersum de quo agit.

25쪽

g Lib. I. De Cet ,se Mundo.

Omnia ferme . de quibus differunt caeterae partes conti iter. Quare statim post uniuersalia principia omnium naturalium corporum explicari debuit. Secundo intelligitur dignitas eius, nam praeter animam , & ani mala corpora simplicibus absque dubio digniora primum locum tenet inter partes philosophiae ; cum digniora sint corpora, ex quibus uniuersum componitur,praesertim caelestia,ut per se est manifestum. Iistelligitur 3. quanta nobis proueniat utilitas ex opere hoc,vel certe ex notitia,seu cognitione uniuersimam cognitio , cum primis horum corporum praeserto caelestium,ut pote nobilissimorum cognitio quoque effectuum in his omnibus inferioribus ex influxu eorum prouenientium rationali creaturae dignissima est. valdeque utilis ad Dei notitiam consequendam, propriasque dirigendas operationes.

Totius operis diuiseo.

Diuisio huius operis trimembris est, nam licet quatuor libris fuerit ab Aristotele ordinatum, atque distinctum, tria tantum in eis docet; in pAmo

quidem naturam uniuersi,& partes,quibus componitur,in uniuersali explicans , atque etiam proprietates in particulari. In secundo praecipuam eius partem, nempe caeleste corpus,variosque morus, atque virtutes,&influentias.in tertio, & quarto agit de elementis,& eorum motibus.

Dissio primi libri.

PRimum tandem librum in tres alias partes sic possimus distribuere: ut in prima ostendat Aristoteles uniuersum persectum esse quinque corporibus consti

26쪽

Cap. I. Textus expositio. 7

constitutum,nam praeter quat uor consueta elementa, quae suis rectis motibus sursum, ac deOIsum mouen- . tur,quintum aliud ponendum esse probat alterius naturae,cui non motus rectus, sed circularis naturaliter conueniat. in secundo Ostendit mundum, & numero,& magnitudine finitum esse,ita ut neque ullum corpus actu infinitum compleatur, neque plures sint mundi, sed unus dumtaxat:& tandem ingenerabilem,& incorruptibilem .neque initium durationis habuisse,finem aliquando habiturum.

Textus Aristotelis. Scientia de natura fere plurima videtur circa corpora, ct magnitudines c.

Breuis expositio textuS.INrentum Aristotelis in hoc capite primo,est ostendere, uniuersum esse perfectum. Dividitur autem in duas partes:in priori quaedam praesupponit,& pro bat,ex quibus in posteriori concludit intentum. Primum suppositum uniuersalissimum est, vidclicet naturalem philosophiam maxima ex parte versari circa corpora ,& magnitudines, & eorum proprietates: corpora scilicet praedicamenti substantiae, & magnitudines praedicamenti quantitatis, quia philosophia

naturalis versatur circa naturam,uel ens naturale: sed corpora,& magnitudines sunt entia naturalia,aut secundum naturam ; ergo versatur circa haec. Vnde etiam sequitur ad eandem philosophiam pertinere,

27쪽

s Lib. I. De Munis. quod de uniuerso probet perfectum eitacum sit cor-' pus naturale, atque ex naturalibus corporibus compositum. Caetera,quae praesepponit, particularia sunt,& tria: Primum est definitio continui, quod sit diuisibile in semper diuisibilia, quae definitio materialis vocatur, quia peream explicatur continuum secundum partes integrantes, quae sunt quasi materia eius; illa vero, quam assignauit Aristoteles ipse s. lib. Physicorum: nempe continuum est , cuius partes copulantur ad Vnum terminum communem, formalis dicitur; quia modi unionis, quibus uniuntur partes, & vocantur indivisibilia earum, quasi forma sunt eiusdem continui, ut talis,cum continuitatem eius constituant. Secundum praesuppositum est quod corpus sit omni quaque seu omni ex parte diuisibile, hoe est diuisibile secundum omneasdimensronem, quod sic probat linea est diuisibilis secundum unam dimensionem longitudinis: superficies secundum duas,longitudinis, &latitudinis:corpus secundum tres,longitudinis, latitudinis,& profunditatis:sed prςter has dimensiones nec datur alia, nec probabilis est , quod sis os probat Aristoteles:ergo corpus est diuisibile, secundum omnem dimensionem, & ideo omni ex parte diuisibile. Ex his probat iam intentum nempe uniuersum esse perfectum quid in sua specie,& ordine. Primo quidem ex eo , quod est corpus , quia corpus est perfectum quid,cum complectatur omnem dimensionem, sed uniuersum cst cor 3us,imrn ex quinque corporibus compositum: ergo est quid perfectum. Secundo, nam corpus,quod nUc est par, alterius,nec ab eo continetur , aut clhcumscribitur, persectum quid est,' cum careat imperfectione partis, Sc limitarione circunscribe cis: quod enim ab alio circumscribitur, qria si limit

28쪽

Cap. I. Textus expositio. 9dimitari ab eo censetur ; sed uniuersum continet Omnia corpora.& a nullo conrinetur, ut per se patet,

go perfectum quid est in siua specie, & ordine rei

corporeae. t a

tiam mundus perfectus sit, ut decernit

EX tribus praesertim somissis aliis.ὶ ostendi potest.

mundum non esse perfectum , ut contendit Arimstotcles. Primo ex diffinitione persecti, ab omnibus admissa, videlicet perfectum est,cui nihil deest; ex iis saltem , quae suae naturae conuenire apta sunt, eique debita; sed mundo desunt plura,quae uiae naturae con uenire apta sunt, ergo imperfectum quid esse censebitur. Minorem probo, quia mundus est uniuersum quoddam, ad cuius uniuexsalem r tionem pertinent

in primis omnes gradus essendi. Hique etiam species omnes possibiles, atque indiuidu , in quibus iidem gradus essendi subsiistere apti sunt:sed constar, pluribus carere speciebus,atque indiuiduis sub eisdem gradibus essendi comprehensis, quae a Deo fieri possunt: nam sub quolibet gradu essendi naturaliter potest Deus plures species condere, ut sub gradu essendi in corruptibilium corporum, plures cael*S numero, at que specie diuersos,& pariter sub reliquis: ergo muruta desunt huic mundo ei convcnire apta, & propterea perfectum esse non potest. Cui adiungi porest proprietas illa mali ab Omnibus admi ta,videlicet ex quocunque defectu contagere: sed mundus plures defe- eius habet ut monstra, de peccara, ergQ malum est

29쪽

Io Lib. I. De Calo,se mundo. simplieiter,& ex consequenti imperfectum. Nec sol-.uit argumentum vulgaris responsio , quod ex his defectibus consurgit mira quaedam varietas, maiorem perfectionem eidem mundo conserens, quam sine

his haberet. Nam contra hoc est, quod longe perfectior foret mundus sine his, ut constaret, si in primo statu innocentiae duraret homo, & abessent peccata, quibus non solum deordinatur homo, suo fine, sed

etiam suo modo reliquae creaturat, nam malus usus earum quandam deformitatem eis conferre, notum est. Secundo, quia mundus ex una parte caret persectioribus modis essendi creaturarum, nam spiritualia, ut Angeli extra mundum esse censentur , cum sub gradu essendi corporeo non comprehendantur. Vnde super humanas mentes eos vocat D. Dionysius s.

cap.de caelesti hierarchia, quasi extra mundi ordinem consistentes, sed modi essendi censentur quasi partes essentiales eius: ergo aliquo ex eis carens mundus non erit persectus. Ex alia vero parte multa habet superflua, qualia sunt mixta omnia, quibus carebit post diem iudieij, & sine quibus non erit minus; sed magis perfectus : nam quod persectiorem statum

tunc habiturus sit , docent sancti Patres, & ex sacra pagina id colligunt. Ex terrio tandem probatur, quia rationes Aristotelis quibus probauit uniuersum esse perfectum , nullius momenti sunt:ergo fundamento carebit id affirmare. Probatur antecedens : nam ratio prior eius est , quia corpus est perfectum quid , cum sit diuisibile secundum omnem dimensionem, nempe longitudinem latitndinem, & profundjtatem e ergo uniuersum ex corporibus constitutum perfectum quid eris.Sed quam friuola sit haec ratio,constat:nam fi hoc sufficeret ad perfectionem, etiam foret persectum, quamuis confuse, & sine ordine haberet eadem

30쪽

Cap. I. Textus expositio. IIcorpora,quae nunc habet,quia coipus esset ex corporibus constitutum. Ratio etiam posterior inessicax est, quod uniuersum sit perfectum, quia a nullo continetur,nam locus non continetur ab alio, & est quid iis persectum. His tamen non obstantibus dicendum est, uniuersum esse perfectum, non quidem absolute, quia nulla creatura potest hoc modo esIe perfecta, sicut nec potest carere imperfectionibus, in ratione ipsa crea turae nocessario inclusis , sed in suo genere, & gradu, eo videlicet modo, quo creatura perfecta esse potest, si habeat quidquid naturae suae debitum, atque Gom

Quod probatur I. ex verbis sacrae paginae Gen. I. ubi postquam Deus uniuersum condidit, quasi actu quodam reflexo nostro modo intelligendi ) opus suum respiciens approbauit illis verbis: Midit Dein curita, qua feceras, ct erant valde bonar quasi dixerit consummaturi, atque in suo ordine perfectum esse. Probatur etiam ratione, quia illud est perfectum in suo genere , & ordine, cui nihil persectionis suae naturae debitae, atque congruentis deest: vi homo vel Angelus perfecti dicuntur, si nihil debitum, aut congruens naturae hum nae, aut Angelicae eis desit. Sed uniuerso nihil deest naturae eius d bitum : ergo in suo ordine perfectum censetur. Minorem probo, quia perfectio essentialis totius consurgit ex perfectione partium essentialium, debito modo ordinatarum , &perfectio sebstantialis, seu integralis ex partibus in- tegrantibus, quas eadem natura postulat , ab essentia vero sic perfecta emanant proprietates, aut passiones eidem naturae debitae . & suo modo acidentia, spectantia ad ornatum:sed haec omnia habet uniuersum: ergo perfectum censeri debet. Probo iterum mino

rema

SEARCH

MENU NAVIGATION