장음표시 사용
51쪽
dam moueri posse ab Angelo ad supremum locum,in
quo erat,motu naturali .Probant,quia caelo , aut parti eius naturaliter debetur supremum ubi : ergo existens in loco inferiori naturaliter illud appetit: sed
motus quo mouetur corpus in locum, quem appetit naturaliter . , est naturalis; cum procedat ex inclinatione naturali in terminum : ergo talis motus naturalis foret non quidem a principio activo intrinseco, quod diximus non habere caelum , sed ibium ii principia passivo intrinseco,& activo extrinseco, si-eut mouetur in propria sede. Secundo , quia motus, quo a proprio loco naturali extraheretur, sciret violentus mam impossibile est aliquid separari a proprio loco naturali, nisi per violentiam: cum separatio sit
contra naturalem inclinationem eius: ergo motus, quo rediret in eundem locum naturalem naturalis esse deberet;probatur consequentia,quia tales motus
essent contrari j, & ideo si unus esset violentus, alter deberet esse naturalis. Nostra sententia duplici asset-tione explicanda,& probanda est. Prior est,quietem caeli , aut partis eius in loco inferiori, non esse violentam, sed praeter naturalem, quam sic probo.Quies est priuatio motus,& proprius terminus,in quem tendit:ergo eodem modo se habebit respectu eiusdem corporis,cui conueniunt,ita ut si violenta sit ei quies,ita etiam motus, atque ex Opposito: sed talis quies est terminus motus, per quem caelum,uel pars eius in loco inferiori peruenerunt, non ergo potest esse violenta, nisi violentus fuerit motus, quem terminat: sed talis motus non suit violentus:ergo nec eadem quies violenta est: probatur mino quia motus violentu debet esse oppositus motui naturali eiusdem corporis: sed talis motus , per quem caelum. vel pars eius in inferiorem locum peruenisset, non
52쪽
fuisset contrarius motui circulari eiusdem caeli in propria sede,quia morus rectus,& circularis non sunt OP positi, sed quasi disparati:ergo quies per talem motum acquisita non potest esse violenta, sed erit praeternaturalis, quia a causa extrinseca praeter inclinationem corporis. Secundo, quia si aliqua ratione foret violenta quies illa,& motus si in iliter,pet quem ad talem locum peruenit corpus,ideo esset,quia pὸr utrunque extrahitur , vel extractum est a propria,& naturali sedersed hoc n5 sufficit. ut violenta sit; ergo no est talis ce-senda. Probatur minor,quia extrahi corpus , proprio loco non est ei violentum,ni si extrahatur per motum oppositu proprio, ac naturali,& tendat in locum Oppositum, aut contraria proprio,aut propriae baturae, Vel certe contra propriam inclinationem naturalem
detineatur in loco alior sed nihil horum repetitur iά
casu praesentis quelis , ergo non potest censeri violenta : probatur minor, quia nec motus separationisi qui deorsum est oppositum habet cum motu circulari caeli,quauis diuersus sit ab eo, & quasi disparatus, sed nec locus inserior,ii quo detinetur, cotrarius caelestx, aut naturae eiusdem caesi, quia nec caesum, nec spatium eius contrarium habere potest, nec ratione dispositionum,aut qualitatum, nec ratione distantiae, quia circulare spatium non potest per lineam rectam comparari alicui spatio inferiori, & ideo nec esse ei contrarium,vel oppositum, cum oppositiomarlim rerum secundum rectam lineam sumi debeat. Nec tandem violenra est talis quies, quia per eam priuatur corpus loco supremo sibi naturali, & ideo contra naturalem inclinatione: nam esse supra omnia corpora solum est naturale caeso propter congruentiam suae intutae perscctissimae, non tamen ut acquirendum Per motum vel retinendum per quietem, quare nec
53쪽
motus ad tale ubi, naturalis esse potest, nee etiam quies in eo. Loquimur vero in quaestione hac de Copore caelesti, aut parte eius abscissa secundum se consideratis, & ut est particulare corpus : nam ut pars uniuersi in statu transimulabilitatis existentis, non potest quiescere, quin ei fiat violentia non ex eo , quod priuetur supremo ubi secundum se: sed quia extra illud non potest influxum habere in inseriorac rpota,ad quem exercendum naturaliter inclinatur. AlIcrrio posterior: caqqm,aut pars eius in loco in seri'ri existens nullum motum naturalem habere notest scitam ab extrinseca intelligentia , neque vio- sensum , scd quicumque motus eius praeter naturam Gret ' Haec conclusio colligitur ex doctrina Aristot lis capite tertio huius libri, ubi negat expresse, Quoa caelum, vel pars eius possit moueri sursum, velaeorsum , sed talis motus, si daretur, sursum foret: ergo impossibilem esse sentit Aristoteles. Sed re-0bndent recentiorqs , solum negare Aristotelem caelo , au parti eius, morum naturalem sursum , ac deorsum a principio intrinsec. activo. quia tale principium non potest essie ni si grauitas , aut leuitas, quibus carere affirmat corpora canestia , sed non negat , quod possint moueri motu rectost naturali a principio passivo intrinscco, & activo extrinseco. Haec ramen solutio omnino est iniussiciens , &contra. multem, & verba Aristotelis,qui capite praesenti docuit , uni corpori unam tantum lationem naturalem conuenite posse,& hanc respectu caeli essὸ circularem, quam ei docet conuenire a principio passivo intrinseco, & cxtrinseco asstiuo , nempe, intelligentia, ut ostendetur inserius:ergo censet, nullam lationem rectam naturalem ei posse esse etiam a
54쪽
Maneret ergo illa particula caeli immobilis prorsus in loco in quo per diuinam potentia poneretur, quia elementa ita amans sua naturalia loca, ut non intendant ab illi ν expellcre aliud n isi quod sorte acquisitionem ipsius naturalis loci impediat, scyt aqua infusa vasi aerem expellit, ut locus jnscrtyr sibi vacet. Quod si clementum sit in sua. regione non intendit
expellere aliquid quod sibi id mi siccator, si autem qL
set aliqv a violentia ab extrinscco posset Rars caeli l poeilluc circvferri,v.g. si ad implendum vacuum oporte inret,ut caeli pars ascenderct, & utique non tamen esset motus ille Contra eiuν naturam,alias si motus. sursum contra naturam esset motus deorsum, esset secundum naturam, quod falsum est. Praeterea cum pars illa caeli neque gsaIlitatem habeat, neque leuitatem nulli mo arui postiqet resisteret, se omnis motus ei essci praeter naryram, non contra naturam. l, i o . Quod si obiicias. Idem est motus totius, & partis, sed totum caelum mouetur circulariter: erga pars ill caeli vi l0co inferiori posita, etiam moueretur circulariter 2 ,h. 'Huic obiectioni sacile respondetur,illam caeliparticulam*b intrinseco non posse moueri circul iter, sicut que totum caelum ab intrinseco moti et ux, sed habe t UIitudinem, ut ab extrinseco talem motum Tecip Numag quam allium , & ita posset facisse circumsis circa terrae centrum. MOUs enim circularis qui circa terrae centrum non fit non est simplex, sed compositus ex sursum, & deorsum. et Probatur de lade ratio i I .quia aut talis m*US coinueniret naturaliter caelo, cundum rationem po ςu laris corporis, vel ut pars est uniuersi cum tran Buta
bilitate e cistoriis, non sub consideratione priori, sub qua probauimus & concsdunt aduersarij nec motum C et
55쪽
circularem in propria sede esse i ii naturalem, sed prς-
ter natura: ergo erit multo minus naturalis ei motus rectus.Secudo,quia no est cocessa a natura, cetio quomodolibet considerato;vlla inclinatio admotum,per
quem se restituat in propriam sede,si ab ea extractum
fuerit, nam cu re agnet naturaliter ab ea extrahi, vel extra eam fieri,frustra daretur ei talis inclinatio,quam exercere naturaliter non posset: sed motus naturalis debet procedere ab inclinatione naturali mobilis:ergo repugnat talem motu fore naturale caelo,sed praeter naturam eius diceretur, & eisdem rationibus probatur violentum esse non posse:cum constet,nulli inclinationi naturali esse oppositum. Ad primum argumentum contrariae sententiae distinguendum est antecedens , quod naturale sit caeso. aut parti eius supremum ubi :nam si naturale accipi
tur pro congruenti dignitate, ac nobilitate naurali eius,verum est,si vero ad conseruationem eius necensarium, vol ut consequendum per motum ex inclinatione aliqua naturali; sicut terrae est naturale centrum, erit falsum, unde quies in alio loco non potest esse et violenta , nec motus ad proprium ubi naturalis. Ad secundum negandum est antecedens , quod motus,per quem separaretur , propria sede foret vi
lentus , & cum dicitat fore conam inclinationem n turalem eius, etiam negamus, quia talis motus esset rectus, cum procederet mobile per eum de loco ad locum. Motus autem rectus non est circulari oppositus, neque alicui inclinationi caelestis corporis, quae determinatur ad supremum ubi, & non ad motum,
per queri illud contequatur,neque ad quietem in eo, cum sit priuatio motus,& ideo non possit habere inclinationem naturalem ad quietem, quod non habet
illam ad motum,per quem acquirenda est. '
56쪽
caeum sit diuerse naturae a corpor bus sublunaribus.
ΕX motu circulari a posteriori probauit essicaciter Aristoteles cap. praesenti, dari in natura rerum quintam quandam substantiam corpoream, caelum vocatam, praeter quatuor consueta elementa, & hanc sententiam primus inuerit in scholam Peripateticam Cuius parens, caputque ipse extitit,& ideo vulgo quasi in prouerbium voeata est, quinta substantia peripateticoru, & hoc pertinet ad quaestionem,an si caelum.QuAre Ordine scientifico sequitur inquirendum, quidnam sit, ad quod pertinet proposita quaestio. In qua fuit prior opinio Philosophorum Aristote- .le antiquiorum, fere omnium,qui existimant, caelum
eiusde naturae esse cum elementis, uui caeteris corpo
ribus sublunaribus, ut Philo Iudaeps retulit in libro de somniis , Plutarchus a. libro de placitis philosophorum cap. I I. D. I h 'odoretus in libr. de materia,& mundo, & Picus Mirandulanus , lib. a.de examine vanitatum c. I 2. Heracl. enim dicebat, essi de natura ignis, Empedocles, quas crystallum, ex aere, & igne consectum. Thales,rerreum quoddam corpus,& graue. Plato vero , & Diuus Augustinus retulit 8. libro de ciuitate Dei .capite i I. quasi compactum esse voluit , ex elementorum floribus vel ut Proclus exponit, in libro , qui inscribitur : Obseruationes eorum, in quibus Aristoteles contradicit Timaeo Platonis, ex elementorum deliciis praesertim ignis , di terrae:& tandem plures ex sanctis Patribus Platonicam doctrinam sequuti, videntur caelum igneu fuisse,ut Ambrosa .li.Emmeron cap. 3.Aug. a.lib.de Genesi ad lite-
57쪽
ram ca. 3.&Theodoretus si lib. in Genesm. Fudam e tum eorum videtur fuisse , quia acci acntia oriuntur ex ipsemet natura substantiae, ut eis ornetur ac perficiatur , eisdemque utatur ad operandum. Sed caelestia corpora constant accidentibus eiusdem naturae& rationis,& sublunaria corpora : ergo sunt eiusdem naturae sustantialis cum eis: Antecedens probatur ex quantitate eorum,ex raritate,& d irsitate . ex diaphaiaeitate, aut transparentia e nam stellas, quae partes caeli sunt,densores esse constat caeteris partibus eius,
ct propterea splendorem in se receptum in nos reuerberant , ex colore, quem caeruleum e se videmus, de diuersos alios colores tribuunt Astrologi Planetis, Marti rubeum, & pariter eaeteris,& uniuersaliter docere videntur, Planetas secundum frigus , & calo rem vicissim se transmurare:vnde Lunam dicunt esse humidam , Saturnum frigidum. & siccum, Martem
vero calidum. Praeterea lumen videmus esse commune accidens caelorum atque elementorum,& solidita
tem,per quam tangi possunt communem quoque habent cum hes eorporibus tangibilibus, & ex consequenti mixtam substantiam ex elementis. Secunda sententia asserit, corpora caelestia esse
quintam substantiam, & naturam simplicem ab elementis , & mixtis diuersam , & eis persectiorem. Haec est expressa Aristotelis capite a. & tertio huius libri, quam receperunt philosophi omnes, atque
Τheologi , & nobis tanquam vera tenenda est. Probatur primum ratione Aristotelis capit. 3. allata ex loco, dc motu desumpta . nam corporibus concessit natura locum , & motum itura propriam conditionem,&ideo corporibus eiusdem naturae eundem locum , & motum, diuersae vero naturae diuhrsos, ut
gradibus locum, de motum deorsum,leuibus sursum:
58쪽
Lib. I. Cap. II. Eurest. IV 39
sed caelo concessit diuersum locum, & motum ab elementis, ergo diuersam naturam. Probatur minor, quia locum ei concessit supra omnia elementa , motum vero circularem, qui valde diuersus est a motibus rectis sursum, & deorsum elemcntis concessit. Et speciali ratione de igne probauit idem Aristoteles, quod caelum non sit de natura eius primo labro Me theor.capite 3 . quia cum tam magna sit Voracitas , atque acrimonia ignis , &ex alia parte tanta sit magnitudo , & densitas caeli, Sc astrorum , absqu dubio operaremur ad longissimam distantiam , es iam pridem totus hic inferior mundus incendio ὀcflagra Dset. Probatur tandem ex influentiis uniuersalibus caeli , & astrorum circa omnia sublunaria corpora. Nam virtus influendi, & operandi tam varios, ac mirabiles effectus, de circa corpora tam diuersa specialis est in caeso, & elementis non concessa: sed talis virtus oritur ex natura eius, sicut aliae virtutes aliorum corporum: ergo coi pus virtutis adeo diuersiae , diu cr- se etiam naturae censeri debet, & eisdem argumentis probatur efficaciter, quod caelum sit diueris naturae ab omnibus mixtis. Ad fundamentum oppostar sententiae distinguenda in primis sunt duo genera accidortium; nam quae dam sunt quasi uniuersalia, quio libet corporibus communia, ut quantitas, densitas, raritas, de magna ex parte lumen, quo omnia fere corpora aliquomodo capacia sunt ,& eum haec sequamur uniuersalissimam rationem corporum, non indicant diuersam naturam eorum, nec ideo ex eis colligi potest, nisi forte ex particulari modo alicuius eorum , ut ex modo habendi lucem , tanquam fontem eius colligi mus , solem diuersae naturae ab aliis corporibus , eam
ab eodem sole participantibus. Asia sunt specia io.
59쪽
Ia accidentia orta a corporibus secundum specialiorem rationem, ut colores, qualitates tangibiles, grauitas, leuitas, & alia, quae vocantur secundae qualitates, quia ortum habent ex concursu aut permixtione primarum, de prioribus igitur concedimus, communia esse caelo cum corporibus sublunaribus: sed ex eis non colligitur diuersa natura cur pora, quibus conueniunt, ut vidimus, habent tamen alia cadestia cor- .pora, ex quibus colligi putest , diuersς naturet esse 1
corporibus sublunaribus, ut probant argumenta,quibus nostram, atque communem sentcntiam corroborauimus. De posterioribus vero accidentibus negamus, quod communia sint caelis, elementis, aut mixtis; non enim habent veros colores, sed apparentes dumtaxat , circa quos absque dubio fallitur visus noster eos pro veris accipiens et nam lucem caelestem quae propter multitudinem mareriae, in qua recepta est, certo modo attemperatur, iudicat esse colorem caeruleum, vel alium similem ,&certa refractione lucis in nube apparent nobis rubet, virides, aliique colores. De qualitatibus vero tangibilibus, praesertim activis, quas Astrologi attribuunt Aristoteli, dicimus, non formaliter in cis esse, 'sed eminenter, aut virtualiter, in quantum specia .li ratione eas pro unt, in corporibus inferioribus. Quod vero ad sanctos Patres attinet, satis bene exponit D. Bonaventura in 1. distinct. ΙΑ. num.6. asserens inter eos , & Peripateticos philosophos ponentes cum Aristotele quintum corpus diuersae naturae, ab elementis de solo nomine, aut modo loquendo discrimen esse: nam quia ignis nimis est lucidus, per quandam cum eo similitudinem, in modo elucendi, caesos igneos appellarunt sancti: Re tamen vera,alterius esse naturae ab igne, & caeteris elementis cre
60쪽
diderunt, sicut sentit Peripatetica schola, quam se-vimur.
QVamuis caelestia corpora sensu percipiamus,
propter maximam tamen distantiam a nobis non est adeo explorata natura eorum, sicut aliorum Corporum sublunarium, ideo non est usquequaque certum inter Philo thos, ac Theologos, an male riamhabeant,ex qua simul, & forma sint composita, sicut caetera corpora.Et prima sententia habere negat materiam,sed formas quasdam esse velut subsistentes, arque completas in genere corporeae substantiae, quemadmodum Angeli sunt formae subsistentes , α completae in genere spirituali. Primus auctor huius positionis videtur fuisse Auer-roes in libro de substantia orbis cap. a. & I. libro de caelo ad rextum 7. & io. quem secuti sunt postea ex Theologis non pauci. Durandus in a.disti a.quaest. I.num. Iq. Gabriel ibidem, quaestione secunda, A reolus apud Capreolum quaest. unica, ad secundum, Maior distinct. i . quaest. a. Bassalus quaest. prima artic. A. Godsredus quodlibeto a. quaest. 2. Antonius Andreas 8. libro Metaphyseae, quaest. 4. Iandvn. ibi i dem quaest. septima, Saxonia libro de caelo, quaest. artic. r. immo & Diuus Thomas in a. distinct. I a. quaest. I. artic. I. ad s. eam referens probare videtur. Scotus vero ad I .eiusdem libri,quaest. I. in principia asserit, secundum Theologos dicendum esse, caelum zompositum esse ex materia , & forma : secundum