장음표시 사용
31쪽
I 2 Lib. I. De Ciuo, ct Mundo.
rem, quia partes essentiales uniuersi sunt .nnes modi essendi per genera ,& species distributi, & in earum indiuiduis subsistentes. .Quos uniuersum continere mani fustum est , cum non sint alij modi essendi excogitabiles, praeter eos,ex quibus praedicamentum substantiae, & nouum accidentium coalescunt, sub quibus genera omnia, species,& indiuidua,continentur, Sc consequenter eorum proprietates Maccidentia, ut modi essendi corporeae substantiae, & spiritualis corporum si inplicium , atque mixtorem, Viventium dc vitae expertium, modi item essendi naturaesensitivae, atque insensibilis, & tandem modus essendi naturae rationalis, cum proprietatibus, & accidentibux omnium. Ex quibus nouem praedicamenta accidentium constituutur, & haec sunt.quas partes m teriales uniuersi: forma vero censetur esse debita Ordinatio horum Omnium, quam non est minus norum habere inter sese , non hos omnes gradus essentialiter subordinatos esse constat, genera etiam, atque
species,per qlii; dispersi sunt,& singulis speciebus sub-
ordinantur indiuidua a quibus participantur, & in quibus subsistunt. Proprietates vero, accidentia eiusdem generibus, speciebus.& indiuiduis, a quibus emanant, atque dependent, & sustentantur; negari ergo non potest, uniuersum habere quidquid persectionis essentialis, substantialis . & accidentalis. m terialis, 3c formalis, postulat natura cius, & ex consequenti, quod sit in suo ordine,& gradu perfectum,ut
Aristot.cap. praesenti docet, & tener cum eo communis consensus S S. Patrum,Sc holasticorum,atque Philosophorum. Ad primui argumentum neganda est minor, quod uniuersum careat speciebus, & indiuiduis, quae potest Deus enicere: nam licet ei plura ex his add
32쪽
Cap. I. Tenus expositio. Isre , non sunt tamen ei debita neque necessaria, quia ad finem cuius gratia illud condidit, de ad effectus, pro qua bus praestandis conditum est iussiciunt ei species, & indiuidua, quae habet, per quem Omnes gradus essendi sufficienter manifestantur. Ad aliud vero, quod de dcfectivus additur, fatemur eos habere , sed negamus , ita ab eis infici, ut imperfectius reddatur, ac foret, si eis careret: nam huiusmodi defectus duplices sunt naturales, & liberi, & de naturalibus notum
est, occasionaliter perficere uniuersum, nam bona quae sent in uniuerso, pulchriora ex eorum comparatione apparent,& ex utriusque mira quaedam varietas consurgit, qua careret uniuersum eis orbatum. De
defectibus autem liberis non est minus manifestum, nam etsi vitia, & peccata in se, de per se mala sint multis virtutibus exercendis occasionem praebent, ut vindicatiuae iustitiae, patientiae, & misericordiae Dei, quae etiam magis viIiorum comparatione splendet. Et quamuis aliis bonis occasionem non praebuiΩsent, id sufficeret profecto, quod iuxta D. Thomae, de aliorum sententiam,valde probabilem,bono quodam infinito careret mundus, nisi peccata adessent, nempe Christi incarnatione, per quam Deum nostrum verum hominem habemus, & veram uniuersi partem , a qua plus decoris accipit, quam a caeteris omnibus speciebus, & indiuiduis. Vnde fit maiorem longe persectionem habere post peccatum,quam habui siet , si status innocentiae duraret: praeterquam quod hic sermo est de perfectione uniuersi in esse naturali, non in esse morali. Ad secundum neganda est maior, quod mundus careat gradu essendi rerum spiritualium; nam licet Angeli non sint partes mundi Mementaris, sed quibus mediis plura ad eum spectantia administrentur a Deo , sunt tamen partes v niversi,
33쪽
uniuersi, de quo praesens controuersia procedit ad plura se extendens, & omnes gradus essendi complectens. Ad aliud vero, quod de mixtis additur, negamus , quod supe rflua sint, imo in suo gradu essendi, di ad humanos usus pro statu praesenri necessaria. In posteriori vero statu, videlicet post iudicium cessabit posterior haec necessitas conditione hominis cuius gratia facta sunt in varista, & sufficiet gradum essendi eorum in specie humana permanere. Ad tcrtium respondeo Vrrumque argumentum Aristotelis probabile tantum esse, & quasi congruentiam quandam ; nam si corpus in suo ordine quantitativo perfectum quid est, quia continet omnes dimensiones, sic uniuersum ex corporibus compositum, & omnia corpora , continens perfectum in suo genere erit, omnia vero continere intelligit ordinata, atque disposita, ut postulat natura eorum: quare non sequitur perfectum fore, etiamsi confusa quadam ratione ea contineret. Ratio etiam posterior duo assi mit. primum, quod omnia contineat uniuersum, ordinata quidem, & a nullo contineatur. Ex quibus probabiliter sequitur esse perfectum , sed ratio a nobis adducta in eisdem argumentis Aristotelicis virtute contenta efficax est. Ratio posterior etiam, unum praesupponit y nempe quod uniuersum
omnia contineat iuxta eorum naturas
ordinata, & aliud assumit, quod nullo contineatur,ex quibus satis probabiliter sequitur,quod perfectum sit.
34쪽
De his autem, quae secundum speciem ipsius
partessent,nunc dicamus, o Expositio textus. OSIenisi . capit. quod uniuersum sir persectum, incipit in hoc χ. agere de partibus eius,& primo de caelo, ram quam de perfectiori, de quo primo ostendit, quod sit in rerum natura. Diuiditur autem in duas partes , in priori quaedam praesuin ponit necessaria ad id probandum, in posteriori id
probat quinque argumentis. Primum praesuppositum est, corpora omnia m ueri motu locali, nam cum natura constenti, quae principium motus localis est, necessario dcbent moueri tali motu. Secundo praesupponit motum localem in communi triplicem esse, nempe circularem; quo mouetur corpus ab eodem in idem , hoc est, in eodem loco, vel spatio circumuoluitur, & rectum, quo mouetur ab uno in alierunt locum, & isti quidem sunt motus simplices,sed rectius, quasi ex utroque mixtus , vel compositus est, ut motus papyri,aut alterius rei,quae hac,& illac mouetur, & non a determinato in determinatum locum. Probar vero motus simplicis in communi duos tantum esse, videlicet, circularem , & rectum, aut spatia, seu magnitudines, per quas fiunt motus, simplices duae tantum sunt, hempe circularis , & recta r sed in particulari sunt tres, quia rectus diuiditur in motum leorsum , & inmotum
35쪽
Quibus praesuppositis probax, quod praeter qua
tuor elementa , ponendum sit quintum corpus simplex,quinque argumentis. Primum est, omnis motus simplex conuenit naturaliter alicui corpori simplici. sed circularis motus est simplex, & non conuenit elementis , ergo praeter quatuor elementa dari debet aliud corpus simplex, cui naturaliter conueniat. Se cundum, motus circularis conuenit caelo naturaliter, seu violentea, si naturaliter ei conuenit, cum elementa habeant proprios motus naturales, sursum, vel deorsum, & unum corpus unum tantum motum habere possit, sequitur caelum elementum esse non posse: si violenter ei conuenit, & non est corpus distinctum ab elementis, cuilibet elemento erit duplex contrarium, scilicet motus sursum, aut deorsum,& circularis, eum tamen unum plura contraria non habeat. ἰTertium, nobilior motus, & natura prior caeteris, nobiliori corpori debet conuenire, sed motus circularis est nobilior, ac prior natura caeteris moti
bus , utpote per lineam persectiorem factus: ergo priori, ac nobiliori corpori, quam elementis debet
conuenire. Quartum, motus circularis naturaliter non conuenit elementis, cum ex propria natura moueantur
motu recto sursum, aut deorsiam: ergo conuenit eis praeter naturam : sed motus conueniens alicui corpori praeter naturam, non potest non alteri naturalis conuenire : ergo praeter illa datur quintum corpus simplex, cui conueniat motus circularis. Vltimum argumentum , euidens est dari in rerum natura motum circularem, & simplicem, vel ergo datur corpus, cui sit naturalis, vel non: non dari re-
36쪽
pugnat, quia cum motus circularis sit persectissumus, alicui corpori naturaliter accommodari potest . Secum sit perpetuus, ut 8. libro physicorum probauit; non potest conuenire alicui violenter, quia violentum non est perpetuum , ergo necesse est naturaliter conuenire alicui corpori, quod cum non possit tale aliquod ex elementis, neccile est quintum aliud corpus praeter illa ponere, cui naturaliter conueniat, dc quod longe perfectioris naturae sit caeteris omnibus torporibus lublunaribus.
A n diuisio motus in rectum,circularem, se mixtum ab Aristotele tradita, sit adaeluata. AD notandum est , simplicitatem vel compositionem motus desumendam et se ex simplicitate lineae , seu spatij. aut contrapositione eiusdem,& ex simplicitate, aut contrapositione principi jm liui linea vero simplex mathematice sumpta, si recta sit, ita definienda est. suae ab uno ad aliud pundium, quam breuissime pertingit. Circularis vero, Cuius omnes partes ab aliquo uno punno aeque distant. Mixta autem erit , quae inter duo punIta non omnino breuissime exten
Potentia autem motiua simplex ea est, quae per se ad unum tantum locum , seu ubi inclinat: potentia mixta,seu compositaquae ad loca vel ubi diuersa tendit. Iuxta haec igitur sic definiri debet motus simplex: Qui sit a simplici virtute, stupotentia motiua Pssica
super magnitudinem sius alium simplex : Motus vero mixtus . Yfit a virtute motiua mixta, seu compositater
37쪽
statium, vel magnitudinem, aut lineam compositam. Sensus igitur quaestionis talis est , an motus localis naturalis, ut distinguitur a motu progressivo , & solum conuenit corporibus non viventibus, recte , &adaequale sit diuisus ab Aristotele an tria illamen-bra, i Umpe , rectum,circularem, & ex utroque mixtum. Et videtur,non Cisse bonam diuisionem,quia prς- ter hos tres motus dantur alij non comprehensi sub eis,nec ad eos r duzibiles: ergo non est adaequata, nec bona diuisio. Antedens probo ex tribus; nam si portio aliqua ignis, vel terrae procliciatur ab oriente in oecidentem per lineam rectam, talis motus non erit rectus, quia nec est motus sursum, nec deorsum in quos adaequale diuiditur motus rectus ab Aristotele hoc loco cum nec sit a medio,seu a cetro,nec ad medium,nec centrum tendat. Praeterea, si portio aeris moueatur a eon cauo Lunae usque ad proprium locu , seu sphaeram per linea rectam talis motus, cu sit simplex, non est circularis , ut per se patet; sed neque rectus, cum nec sit a centro mundi, nec ad idem centrum tendat; ergo sub hac diuisione non comprehendetur. Et tandem,si formica moueretur in circulo iuxta centrum terrae, talis motus non eisit mixtus, quia
fieret aequaliter circa medium; sed nec simplex, cum esset corporis mixti, ergo nec potest comprehendi sub aliquo membro huius diuisionis. His tamen non obstantibus, tenendum nobis est, diuisionem ab Aristotele constitutam bonam esse, &adaequatam;ita sentiunt omnes eius interpretes, capi- re praesenti. Alexander, Simplicius,Themistius, Albertus Magnus, D.Thomas, atque etiam D. Damascenus in sua phy sica capite 6.Et probatur hac ratione: motus naturalis proprie sumptus, hoc est, immediate,&Perse procedens anat tria mobili, nec ab intellectu, volu
38쪽
Lib. I. Cap. II. Euris. II. I9
Voluntate, aut appetitu dependens, quem Aristoteles diuisit, solum habet tria illa membra, nempe, rectum, circularem , dc mixtum ex Vtroque : ergo recte, &adaequale in ea diuiditur. Probatur minor, quia non est excogitabilis particularis motus naturalis, qui non procedat ab aliqua virtute simplici, aut mixtae& qui non fiat per simplicem lineam, aut mixtam,&qui non procedat a medio, vel in medium tendat, seu circa medium fiat, & ita qui non sit circularis, vel rectus, aut ex utroque mixtus , vel sub his membris comprehendatur. Quod probatur etiam ex solu- tione argumenti propositi: nam ad formam eius ne is gandum est antecedens, quod sub motu naturali proprie sumpto ut accipitur ab Aristotele in comprehendantur alia membra, praeter illa tria: nam motus,quo moueretur portio ignis, vul tcrrae ab oriente in occidentem , non foret naturalis, nec a naturali virtute eorum procederer, sed pure ab extrinseco proiiciente,& quidem libero,vel casuali,aut contingete,ut per se est manifestum , quare nec sub dissita eiusdem diuisionis comprehenderetur, & pariter dicendum foret de motu formicae circa centrum, cum sit motus progressivus ab appetitu,& cognitione sensitiva procedens , dc ideo non naturalis proprie sumptus: motus denique particulae aeris a concavo Lunae ad propriam sphaeram vere est motus rectus , immovere est motus sursum, quia ad locum, qui vere, ac secundum naturalem ordinem , ac dispositionem mundi sursum est, tendit per eum corpus, & quamuis I loco sursum proficiscatur, virtute gicitur, talis motus elle a centro mundi, eo ipse , quod tendit in locum centro oppositum , quia motus naturalis inter terminos formaliter , aut virtualiter oppositos
versati debet et ac propterea, quilibet locus, a quo
39쪽
tendit mobile , in proprium , ac naturalem, habet rationem oppositi. An vero tales motus & Oppo siti, quibus corpus naturaliter tendit in locum proprium , medium quidem intercentrum , & concauum Lunae sint formaliter ad medium, vel a medio , ita ut mobile per se tendat in locum extremum, ad quem perueniret naturaliter, nisi impediretura corpore medio, vel certe in medio ipso sisterer, quamuis ibi nullum foret corpus impediens, inferius discutietur.
An motus circularis, quo mouetur caelum, sis ei naturalis, vel praeter
inaestio procedit in communi de caelesti corpore, ac motu eius circulasκ& non inquirimus , an ei Conueniat violenter, quia neminem Vnquam dixisse reperio violentum ei esse : cum enim constet, caelum esse praecipuum corpus simplex, ex quo uniuersum componitur, fatis est per se manifestum, supremum situm, quem habet supra elementa esse ei naturalem ; quod igitur in illo eodem situ circumuolatur, non potest esse violentum, quia nec illum deserit per motum, nec motus ipse eum non deserendo contra aliquam inclinationem naturalem, eiusdem corporis esse potest, nec proinde violentus, quia violentlim est contra inclinationem naturalem: solum ergo quaerit titulus quaestionis, an sit ei natura- iis, vel praeter natistam. Et prior sententia tenet motum circularem non esse naturalem caelo, sed praeter paturam: ita Aui-
40쪽
Lib. I. Cap. II. Ei M. II. L I
cena 9. libro suae Metaphysicae capi r. a. Albertus Magnus a. libro Physicorum titul. I. capit. a. Scotus in a. distinct. a. quaest. 6. & in A. distinct. 48. quaest. a. Richardus in z. distinct. ΙΑ. quaest. 6. Durandus ibi indem, quaest.2. dc cum eis recentiores nonnulli. Pro batur primo, quia non procedit ex naturali inclinatione caelo, nec ex contraria, sed a causa extrinseca mouenter ergo. Secundo, quia natura semper operatur propter aliquem finem, vi 2. libro Physicorum capit. 8. docuit Aristoteles; ergo omnis motus naturalis propter aliquem finem naturalem esse debet, ad cuius constitntionem ordinetur: sed nullus est finis naturalis, propter quem possit moueri caesum: ergo motus eius naturalis esse non potest. Probatur minor, quia si aliquis esset maxime locus aliquis, aut ubi sibi adquirendum per motum , sed constat, in nullum locum naturaliter inclinari,sed in illo, quem principio dedit illi Deus, supra omnia corpora contentum esse, nec appetere modum aliquem se habendi in eo diuersum ab eo , quem habuit in primo statu
suae conditionis, quia omnes modi, omnesque dispositiones , quas habere potest, aut variare in eo , sunt eiusdem rationis, & propterea nullam appetit potiuS. quam aliam, ergo nec pro variatione earum potest naturaliter moueri. Immo, quod amplius est, nec locus ille, aut situs supremus potest esse ei naturalis, quare nec naturale esse potest ei in eo circunuolui. Probatur antecedens,quia solum esse potest locus naturalis corpori, ut in eo conseruetur, sed coelum non pendet 1 loco in conseruari,cum sit sua natura incorruptibile , & ideo eodem modo in quocumque conseruetur loco ; immo etiam si in loco non sit, ut deprima sphaera docuit Aristoteles 4. lib. Physicorum: ergo nullus locus potest esse ei naturalis. Praeterea,
