장음표시 사용
41쪽
quia si locus esset naturalis coelo ; ergo naturaliter quiescit in eo, sicut terra, vel aqua in propriis, quare quies erit ei naturalis, motus vero nullo modo. Pio batur tande, quia motus sua natura perpetuus OppOnitur qaieti, et go cui naturalis est talis motus, violenta erit quies ex quo insertur,coelum non nisi violenter quiescere posse,& cum sit certum motum eiu S,
usque ad diem iudicij,& non amplius duraturum, sc-quitur violentam ei fore quieti m quod pater esse ina possibile,cu perpetuo duratura sit, & nihil violentum sit perpetuum , ut inferius docet AristoteL s. Immo ex alia parte , si naturalis sit ei motus, videtur nC- cessario quietem quoquc naturalem ci essc ; quemadmodum quia naturalis est terrae motus deorsum, naturalis est ei quies in centro, & uniuersaliter loquen. do cuicunque naturalis est motus, naturalis videtur esse quies ei opposita: quare si casu mouetur naturaliter,quiescet quoque naturaliter, quod patet esse falsum : cum constet per miraculum quietorum post
Secunda opinio opposita est asserens, motum circularem naturalem esse corpori cadesti, quam sequuti sunt omnes fere antiquiores Philosophr, Porphirius, Averro es, Philo,quos reseri, ac sequitur Simplicius 2.libro Physicorum tex. 3. atque etiam D. Damascenus capit. S. suae philosophiae, Plotinus libro I.
AEneidos 2. capit. 8. D. Thomas 3. contra Gent S, capit. χχ.& ibidem Ferrarie sis i. parae,& I 2 qusst 6.art. I. ad secundum. D Bonaventura in 1. distinct. I 4. artic. 3. Caprcolus in a. distinct. 9. quaest. I. arti c. . Soncinas I 2. metaphy sicae, quaest. I I .ad 2.Sotus 2. lib.
Physicorum, quaest. I. Aibidem Toletus. Pererius libr. 7. suae philosophiae, cap. 7.& Io. Conim .lib. I.de CHO. μζ.2.quaest. . artic.λ, Probatur ex illo princi-- pio
42쪽
pio Aristot. cap. praesenti, pori naturali conuenit aliquis motus naturalis, quia natura est principium morus, sed caelum est corpinnaturale cum componatur ex materia, & forma quibus conuenit ratio naturae: ergo necesse est ei tribuere aliquem motum naturalem, nec habet alteru praeter circularem et go hic erit ei naturalis. Probatur deinde ratione, quia perfectio propriae naturae cuicunque est naturalis,& in eam inclinatur naturaliter: sed motus circularis est propria,& maxima perfectio caelestis corporis, cum se communicet per eum his inferioribus,& maximam perfectionem cis tribuat,quare necesse est, esse illi naturalem, & in eum inclinari
Nostra sententia duabus assertionibus explicatur: prior sit, considerato coelo, ut est particulare corpus ex tali materia , Ν forma compositum, non est illa naturalis motus, sed praeter naturam eius ab agente extrinseco, ac libero illatus. Probatur, quia cum motus si via in terminum, solum potest in eum inclinari corpus naturaliter, quia aliquem terminum per eum consequendum appetat: sed nullus datur terminus consequendus per motum, quem caelum appetat naturaliter: ergo nec potest morum ipsum naturaliter appetere , aut in eum iuclinari, is ex consequenti, nec erit ei naturalis. Minorem sic probo , non est excogitabilis alius terminus, acquirendus per motum circularem , nisi nouus aliquis
modus praesentiae in eodem situ,per quem alio modo se habeat caelum , in ordine ad spatium secundum diuersam si ruationem partium, quam prius habebar, sed talis modus praesentiae est eiusdem prorsus rationis cum eo,quem prius habebat, nec aliquam nouam B Α ..
43쪽
persectionem ei affert diuersae conditionis ab ea,
quam habebat: ergo nec talem modum, nec talem idolum , per quem acquiratur potest appetere , immo nec magis motum,quam quietem. Confirmatur, quia elementa, & alia corpora mixta , non appet tmoueri, nisi quando carent aliqua perfectione ad illa
consequendam per motum: sed corpus coeleste non indiget alio ubi, ut conseruetur, & perficiatur: ergo per se, & ratione sui non appetit moueri, nec in motum localem inclinatur, ergo, &c.& hoc probant argumenta prioris sententiar, quae in hoc sensu vera est. Astertio posterior:si callu co sideretur, ut pars praecipua uniuersi cum hac varietate, ac vicissitudine generationum,& corruptionu a Deo conditi, habes naturales virtutes, per quas influit in inferiora corpora, naturalis est ei motus & in hoc sensu loquitur posterior senterstia quam vera esse censemus,& expressam ab Aristotele capite praesenti ; ubi ex motu circulari probasse vidimus , ponendum esse quintum corpus
prae er quatuor consueta elementa, 'cui naturalis sit motus circularis. Ita enim arguit , motus recti naturales sunt aliquibus corporibus, & ideo necesse est
ponere corpora aliqua , quae moueantur naturaliter sursum , & deorsum, quae elementa vocamus: Fgo circul ris motus debet alicui corpori naturaliter conuenire; sed constat.non esse naturalem elementis, cum moueantur naturaliter sursum ac deorsum: ergo praeter illa ponendum est quintum . cui naturaliter conueniat, & hoc est caelum. Expressa est igitur sententia Aristotelis , quod motus circularis sit naturalis caelo, sed probatum est, non este ei naturalem, consi- .derato secundum rationem particularis corporis;ergo
necessati uest,indochrina Aristotelis asserere,quod sit ei naturalis,ut corpui uniuersali, hoc est,ut parti viai
44쪽
uersi supremae habenti naturales virtutes , atque Uniuersales per quas uniuersalis est causa inseriorum effectuum. Quod etiam D. Thomas docet quaest. s. de potentia, quaestiuncula I. artic. s. in A. distinctione
48. artic. a. & 3. contra gentes capite 23. affirmans,
coelum aequaliter se habere ad omnia ubi; vel ad omnes modos praesentiae , quos acquirit per morum, Sc ideo onum habens non appetit naturaliter alterum, quia ex eius acquisitione non acquirit perfectionem alterius conditionis ab eo, quam habe
bat, nec pro eo acquirendo moueretur, nec motus,
quem habet,naturalis est propter eum acquirendum, sed praecise , ut diuerso modo applicatum secundum diuersas partes ad haec inferiora , diuersam virtutem, diuersosque essectus eis communicet, & praesertim speciei humanae,cui communicat noua indiuidua, inquantum sua virtute disponit materiam pro introductione nouarum,animarum,& generatione nouorum
hominum simul concurrendo cum particularibus causas generantibus, & hunc asserit esse finem intentum per motum caelestis corporis; ex quo habet,quod sit ei naturalis. Sed ratione probatur eadem assertio, quia pars qua libet naturalem habet inclinationem ad bonum totius, & longe maiorem, quo bonum totius maius,
ac perfectius est bono cuiuslibet partis:sed cauum est pars uniuersi, & praecii rua,ac prima, ergo habet inclinationem naturalem ad bonum eius quod in generatione , & conseruatione sistunarium corporum con- 'sistere notum est, nec minus notum, quod idem bonum magna ex parte derivetur ex virtutibus, atque influentiis caelestibus medio motu applicatis: ergo procedit idem motus ex naturali inclinatione caele- .stis corporis ad idem bonum communicandum qua-
45쪽
re naturalis eIit caelo, ut principio passivo composito ex materia, & forma, cum sit medium a natura ordinatum pro consecutione naturalis finis.
Et ex his constat ad primum argumentum prioris sententiar. Ad secundum neganda est minor, & quae adducuntur ad illius probationem solum prorint nostram primam conclusionem. Ad tertium negamus antecedens, & illius probationem, is et enim caelo non sit naturalis locus aut praesentia ob illius Conseruationem , quia incorruptibile est , sed tamen naturalis est praesentia super alia corpora& ratione proprie dignitatis prae aliis corporibus simplicibus, & propter eius influxum in sublunaria transiliendum.
An quies caelorum post diem iudici futura fit
tangitur in eodem argumento , atque etiam in postremo,diuerso modo loquuntur reccntiores Philosophi, nam quidam non esie coeno naturale asserunt ex mente Aristotelis,qui tenuit,Deum non libere,sed ex necessitate applicaxe intelligentias ad mouenda coelestia corpora , & ideo non libere, sed ex determinatione ad unum ea perpetuo mouere, quo fit, non esse possibile a mitu unquam cellare, quod ut significaret lib. 0.MeIaphysicae c. te .i7.dixit non esse pertimescendum, ne caelestia corpora stent, quia non inest eis potentia contradictionis, hoc est, ut moueantur, & non moueantur, & ita docent, tenuisse cum Aristotele omnes ferme Graecos interpretes a. lib.
Physicorum.Ve Themistium, Philopponum, Simpli-
46쪽
ι Lib. I. Cap. II. Euasi V. 27
cium,& Alexandrum 2.libr. naturalium quaestionum, . Cap. I 8.& ex Latinis nonnullos. Ipsi tamen recentiores putant, non esse ita sentiendum. sed potius quietem esse naturalem coelo. Quod probant primo, quia coelum sic mouetur naturaliter, ut non a principio effectivo intrinseco, sed extrinseco moueatur: ergo propria natura habet potentiam solum passiuam admotum, & indifferentem quidem, ut moueri possit,& non moueri ab Angelo, quo fit, utrumque esse ei naturale, nempe moueri ab eo, & non moueri , aut moueri, & quiescere. Secundo omnis quies in loco naturali naturalis est corpori, ut elementis quies in propriis locis , ergo cano erit naturalis quies in loco A supremo ei proprio,ac naturali.
Ego vero quidquid sit de mente Aristotelis, circa modum, quo mouentur caeli ab Angelis, de quo suo
loco dicam)cum D.Thoma in A.dish.48.q.2.artic. a. &cum omnibus fere recentioribus assero, cauum nullum habere principi uri activum motus, sed passivum
dumtaxat, ut docui I. libro Phy sicorum explicans desinitionem naturae, & ideo quietem non Esse ei naturalem, sed praeter naturam, quia solum ex propria nam rura, & dignitate primi, ac nobilissimi corporis postulat, supra caetera corpora esse , quod vero supra illa sit cum motu, aut sine illo , L causa extrinseca solum habet:ergo si solum habere considerationem particularis corporis praeter naturam foret moueri, atquε etiam amotu quiςscere: ut vero habet alia considerationem partis uniuersi cum mutabilitate, ac vicissitudine conditi,& partis quidem uniuersalis,ac primae ,habentisque virtutes naturales, per quas multa bona potest conferre eidem uniuerso in eodem vicissitudinis
statu existenti, quod non potest ea praestare nisi medio motu,postulat motum naturalem, quandiu idem
47쪽
uniuersum in eodem vicissitudinis, ac mutabilitatis statu perseuerat:statu tamen variato , & eadem vicis- studine cessante, cessat quoque inclinatio naturalis ad motum, quia cessante fine, cessat necessitas medii.& iam caelum non est pars mundi variabilis , aut vicissitudinem habentis, & cum varietur status mundi ab extrinseca causa, nempe diuina voluntate, ab eodem fit, ut quiescat caelum,& non a propria natura,&propterea quies non est naturalis,sed praeter naturam.
Sed potest obiici aduersus hanc doctrinam hoc
modo: inclinatio naturalis caeli ad motum prouenit ex situ naturali ad bonum mundi,quod tanquam pars eius sua virtute potest ei communicare : sed natura caeli est eadem , siue mundus perseueret cum trans, emutabilitate , ac vicissitudine, cum quo conditus est, siue eam amittat; ergo eadem est inclinatio naturalis in eundem finem, & ex inclinatione ad finem prouenit inclinatio ad medium, quod est motus: ergo eadem perseuerat in eo inclinato naturalis ad motum, contra quam erit quies,& consequenter violenta. Et Vrgeri potest haec ratio, quia cessatio generationum non erit naturalis, sed libere facta a Deo : ergo non potest tollere naturalem inclinationem caeli ad motum,nec proinde essicere potest,quod no sit violenta quies. Respondeo, caelum secundum propriam naturam, & virtutes influendi naturales, naturalem quoque habere inclinationem ad illas exercendas, si adsint corpora inferiora in statu transmutabilitatis, &variationis, & hanc inclinationem nunquam amittit: his vero deficientibus, statuque eorum , non potest
eam naturaliter exercere quare nulla fit ei violentia , si ad eam exercendam non moueatur , aut auxilium ad operandum non tribuatur, quare nec
violenta erit quies , nec cessatio ab operationibus,
48쪽
quas habuit in statu tr4nsmutabilitatis inseriorum Corporum . Et possumus exemplum sumere in igne, naturalem habente inclinationem ad agendum circa passum sibi approximarum, cui absque dubio violentia fiet si praesente passio suspendatur ei concursus ad operandum , & tunc quies ab operando violenta erit ei, si vero nullum sit pallium, circa quod possit operari, vel certe non sit ei approximatum , nulla prorsus violentia fieς ei, si non conferatur auxilium ad operandum, nec dicetur ei violenta quies ab operando , etiam si eadem eius inclinatio ad operandum Perseueret, pariter ergo dicendum est in nostro casu Ad primum argumentum oppositae sententiae distinguenda est posterior pars prioris consequentis,
nam consideratum caelum,ut corpus particulare, Verum est,indifferens esse ad utrumque,nempe, Ut mo
ueaturin quiescat, sed neganda est posterior, quod
utrumque sit ei naturale, imo potius ex indifferentia ad urrumque colligitur plane neutrum esse ei sic considerato naturale, quia quod naturale est respectu alicuius,non est indifferens, sed determinatum ad illud. Caeterum si consideretur, ut pars uniuersi cum transmutabilitate,& vicissitudine conditi atque existentis, naturalis est ei motus, & violenta foret ei quies, si in tali statu rerum inferiorum sisteret a motu , quod vero variato eodem statu sistat,violentum non est ei, sed
Praeter naturam,Vt expositum est.
Ad secundum vero distinguendum est antecedens, quod omnis quies in loco naturali naturalis sit corpori: nam si corpus dcpendeat a loco in sua consseruatione, ita est,& propterea naturalis est quies sublunarium corporum in locis naturalibus: si vero corpus non dependeat in sua conseruatione , loco, ut coh-
stat de corpore caelesti, quod cum sit incorruptibile,
49쪽
& persectissimum,non indiget lore ad propriam conseruationem, sed ubique conseruari potest,tali corpori non est naturalis quies, nam quod naturale sit ei supra 'omnia corpora esse, non est quidem naturale propten indigentiam,vel propter ipsum locum,sed merito suae dignitatis ei conuenit: eiusmodi autem conuenientia abstrahit a motu,& quiete,neutrum postulat, sed sufficienter completur, siue ὐno, vel alio modo supra illa sit. Ex quibus satis constat ad duo postrema argum. prioris opinionis quaestionis praecedentis.
caeleste corpus a sua sede extructu is vel pars eius, ab eo diuisa moueretur naturaliter ad ligam,vel naturaliter quisceret.
CErta res est , nec posse caeleste corpus a propria
sede extrahi,nec partem eius ab eo abscindi, atque in loco inseriori collocari naturali aliqua virtute,sed nec diuina per potentiam ordinariam : nec est minus certum , utrumque fieri posse per potentiam Dei absolutam, nam licet sit naturae eius dissonum, nullam tamen implicationem contradictionis inuoluit:eadem vero ratio est de toto caelo , & parte eius, . vi docuit Aristoteles cap.sequenti.text. I9.in fine,quia eadem,inquit,est natura utriusque. Conueniunt omnes opinantes, quod caelum, aut pars eius sic existens non moueretur ad propriam sedem motu naturali a principio intrinseco activo, sed ibidem permaneret immobilis , nis ab extrinseco principio, nempe Deo,moueretur, quod probari potest,
50쪽
Lib. I. Cap. II. uaest. III. 3 r
test, quia cum repugnet a propria sede remoueri,non fuit ei concedenda aliqua virtus, per quam possit se restituere, frustra enim foret. Quae est doctrina Aristotelis cap. 3 huius libri. Quo praesupposito in duo bus posita est dissicultas quaesti is : unum est, an quies in tali loco inseriori esset illi naturalis, vel violenta,aut praeter naturam: Alterum, an si restitueret ut . in propriam sedem talis motus esset ei naturalis , vel
violentus,aut praeter naturam.
Et circa quietem sentiunt Patres Conim Khic,nul'larn quietem fore violentam caelo, & ideo, nec in tali loco violenter quiesceret,quod etiam sentiunt recentiores illi, qui tenent non dari violentum, nisi illud, quod est contra impetu rei, hoc est, cosra activam inclinatione ad oppositu , ut videtur sentire Aristoteles alibi a nobis relatus,sed supponimus non dari in caelo activam inclinationem ad motum: ergo repugnat Vllam quietem fore ei violentam , iuxta horum sente 3-tiam. Alij vero qui ad rationem violenti putant sussicere, quod sit contra quamlibet incarnationem naturalem rei,achivam,ant passiuam,seu formalem quod& nos scripsimus 1. libro de anima) asserui t violentam esse quietem caelo , aut parti eius in inferioribus existenti. Probant, quia naturale est ei esse in superiori loco toti coniunctam:ergo separari a toto,auI loco eodem violentum est ei: cum sit contra inclinationem naturalem,saltem passiuam,ei motus, quo separatur,erit quoque violentus: sed quies illa est terminus eiusdem morus: ergo necessario dicendum est esse violentam: probatur conseqilentia, quia motus qui. cunqpe a suo loco naturali, & quies per eum acquisita,violenti sunt. . . ,
Circa motum vero totius caeli,aut parti eius in eodem loco inferiori existentes,tenent recentiores quidam,