장음표시 사용
521쪽
tantum definitio allata competere possit,sufiixit nec plura simpliciter prima concedere oportet, id, quod quilibet suo elemento pro libito accomodauit.
Alii vero medio cuidam inter aerem,& aquam,& sal tem quod non detur elementum ignis ad lunae concauum, ut nonnullis placuit, ac proinde nullibi, hac via probare possumus : quia ex eo probat Aristoteles i. sietaphrsicae capit. 3. caelestia corpora non esse ignea, quia iam pridem reliqua contenta corpora incendio conflagrassent. Ast idem sequeretur,si ignis prope Lunae globum resideret , cum inferiora omnia suo ambitu comprehenderet, quae,maxime propin quior aer valde calidus, paruum admodum summae ignis voracitati res sterent. 'Praeterea,ignis nequit sine combustibili conserua. ri, ut experimento constat,at supra aeris spheram hoc pabulum non extat, igitur nec ignis: maxime, quias sphaera ignis esset prope Lunam, omnes inseriores ignes eo tenderent, cum unumquodque elementum in propriam sedem feratur, quod ramen aliter contingit. Denique haec videtur mens Aristotelis I. Meteororum capit.A. dicentis , supra aquam esse aerem,& id, quod quamuis ignem consuevimus appellare, ignis tamen non est,quod quidem consonat sacris li- deris , quae dum initio Genesis primam rerum molitionem accurate tradant, nullam ignis mentionem
facis it. Ex quibus inferri videtur, nullum prorsus esse elementarem ignem, siquidem is , qui apud nos
extar elementaris esse non potest, nec minus contineri valet in terrae centro, ut existimarunt Pythagorici . teste Aristotele 1. de caelo cap. I 3. propter ignis leuitarem.
His tamen non obstantibus. dicendum est primo, cum Aristotele capitul. 3. citato,& communi iam
522쪽
Philosophorum omnium consensu , else aliqua elementa in rerum natura, id quod ex ipsa elementi definitione manifeste insertur, quia aliqua si t in uni- 'uerso corpora, quibus omnes couditiones in definitione elementi positae apprime quadrant. Igitur aliqua necessario concedenda sunt elementa. Roboratur antecedens, nam in carne, aliove mixto, sunt
in potentia terra, aqua, & alia, cum ibi horum qualitates reluceant, & in ea praedicta mixta diuiduntur: abeunt enim, dum intereunt, in puluerem , humorem, spiritum, & in partes igneas, quae quidem elementis respondent, cum tamen haec in corpora specie diuersa nequeant diuidi, siquidem partes elementorum eiusdem sunt rationis, & in nullo naturaliter continentur qualitates, & dispositiones alterius corporis mixti . aut etiam elementaris, ratione quarum
dici possit in eo aliud potentia contineri, & hoc in illud resolui posse. Confirmatur, quia elementum in uniuersum ex Aristotele s. Metaphysicae capit. 3. est id, ex quo primo insito, de in aliam speciem indiuisibili, aliquid componitur. Sed mixtum componitur
ex terra, aqua, aere, & igne; tanquam ex primis corporibus,quatenus actu continet quatuor primas qualitates illorum proprias: illa vero ex aliis corporibus non componuntur, cum nullius propriae qualitares illis insideant ; igitur sunt proprie elementa, id quod ex solutione argumentorum clarius elucebit. Dicendum est secundo cum eodem Aristotele ibidem , & sequentibus, quem omnes iam comitantur Philosophi, elementa corporum quatuor esse, nec plura, noc pauciora. Quae etiam conclusio inferrur ex
definitione elementi, & ex dictis in priori conclusione: corpora enim sim elicia, quae potentia in mixtiq
523쪽
corporibus insant,& in quae mixta resoluuntur, cum tamen ipsa in alia corpora diuersa specie non diuidatur,tantum sunt, ignis,aer,aqua,& terra; nec aliud est excogitabile,cui praedicta conuenianr.His vero quatuor apprime quadrant, ut per se patet. Probatur secundo,quia negari non potest,terram esse,cum experimento constet,ipsam quiescere in medio mundi, &idem experientia conuincit de aqua,aere, & igne. Et - eo, quod ponatur terra, quam ponendam esse infert Aristoteles libro χ.cap. 3 .ex eo, quod cum caelum circulariter agitetur, eget centro immobili, quod nequitesse ni si terra; ex hoc, inquam , alia tria admittenda esse elicit ipse hac ratione, quia dato altero Contrario in rerum natura, necessarium est dari &alterum quod saltem verum est,&necessarium se-Cundum naturam,& persectionem uniuersi sed ignis ratione sui caloris naturalis,& leuitatis, contrariatur terrae valde frigidae,& graui:igitur posita terra,astrue-dus necessario est ignis: igni autem & terrae contrariantur aqua,& aer, per frigiditatem,& humiditatem.& media loca inter illa extrema vendicant: alia igitur duo simplicia corpora ponenda sunt, quae Omnia elementi naturam sertiuntur. Tertio arguit Aristoteles supra 2. libro, capite J. quia motus localis rectus proprius est simplicium corporum sublunarium; sed quatuor tantum sunt motus recti simplices, *ni ad locum superum, & bini ad inferum:
ergo quatuor tantummodo sunt elementa. Quam uis enim non omnes isti motus locales sint essentialiter diuersi inter se, sicut nec summa leuitas,&leuitas ex parte, aut maior grauitas, indicant tamen diuersitatem essentialem corporum , quibus ex se Conueniunt; cum consequantur specialem rationem
formae substantialis. Et alias, sit eorpus, quod sursum
524쪽
sum tendit, non ellet essentialiter diuersum ab eo, quod mouetur deorsum,illud etiam naturaliter deorsum properaret: quaterna igitur differentia motus recti, facultatis motivae, & loci naturalis,quaternarium elementorum numerum plane adstruit. Idem probatur quarto , ex quaternario numero primarum qualitatum,& quadripartita illarum inter se commixtione, quae propriae iunt primorum, & simplicium corporum sublunarium: ex quarum inter se commixtione emergunt alia corpora mixta. Id ipsum confirmat quaternarius humorum , & temperamentorEm numerus,quae omnia quatuor elementis iuxta diuersam attemperationem respondent, id quod a. de gener*tione fusius elucidatur. ' .
Ex dictis manifestum relinquitur, dari elementum ignis ad Lunae concauum , & in specie confirmatur, quia summus calor alicui corpori simpliei debetur: prima enim qualitas corruptibilis primo corruptibilium corporum conueniat necesse est : at non con
uenit aeri,qui humiditatem summam cum aliquo calore vendicat, nec aquae summe frigidae, & aliquantulum humidae, nec denique terrae cum aliqua frigiditate summa siccitate praeditae: ergo igni. Cum igitur ex summo calore, dc siccitate, summa pullulet leuitas, quae est principium motus sursum, fit,elementum ignis supernum locum in sublunari mundo sibi
vendicare. Quod confirmatur ex conatu pomae ignis apud nos excitati supra aerem confestim alcendentis, qui nequaquam constaret , nisi proprius esementaris ignis locus supra aerem esset. Infertur etiam ex superioribus,ignem, prae caeteris Hementis altiorem naturae gradum habere, id quod eum Diuo Thoma I. parte, quaestione 69. artic'lO 2.
ad primum reliqui docent Philosophi. Quamuis etiam
525쪽
terram multum commendet illius erga nos beneficentia , mira cum animalibus similitudo, & quasi aD finitas , & optatae quietis in proprio loco possessio: aquam etiam praedicet perutilis , & valde necessarius illius usus;&in animalibus procreandis incredibilis
foecunditas: aerem denique plurimum extollat indispensabilis eius ad vitam tuendam continua reciprocatione necessitas:& quod ipse solus,vel ipse maxime fere omni u animalium domicilium, volatilis naturae luminis,& vocis vehiculum sit. Quamuis, inquam, haec ita sint,ex his tamen maior horum elementorum prae igne intrinseca dignitas nequaquam concluditur, ea enim oratorium dumtaxat calorem maiori ex
parte prae se ferunt,cum trume ignis in ipsam et intrinseca,& substantiali perfectione caeteris elementis atasque dubio praecellat: quia calor inter primas corrumptibilium corporum qualitates praecipuu obtinet locum,cu actuosior sit, & ad res effici edas uniuersalior; sed is debetur natura sua igni in summo gradu, singulis aute aliis elemetis singulae ex primis qualitatibus calore imperfectiores: igitur forma substatialis ignis, a qua exigitur e lor, persectior est, ac per consequens ignis ipse. Confirmatur,quia rectus naturae ordo exigit,ut quo mobiliora sunt corpora,maxime simplicia, re quς prςcipuae uniuersi partes sunt,eo altiorem locuobtineant,praestantioreq; iacultatem motiua ad illum Obtinendum;at ignis eminentiorem habet locum inter ccera elementa, nobilissimamq; qualitatum m tuum leuitatem : igitur dignitate superat caetera elementa. Id quod etiam probare videtur de caeteris et mctis, in quibus etiam vim habere potest prior ratio, si alii matur non una tantum qualitas, sed coniugatio duarum uniuscuiusque elementi propria. Et confirmatur ex continentia inferioris elementi a supeliori, v qua
526쪽
quae quidem plane denotat maiorem persectionem continentis, ut diximus libro secundo capite quinto quaestione quarta de orbibus caelestibus. Absolute igitur inter elementa idem assignari debet ordo situs, de dignitas. Vbi animaduertedii est , licet quodlibet elementum contineat, & quasi comprehendat inferius sibi cohaerens, non tamen semper illud magnitudine
profunditatis vincere,ut nonnulli putarunt.Nam iuxta probabiliorem Mathpmaticorum sententiam, teste Patre Clauio ad cap. I.sphaerae,terrae profunditas amplius 6o7o. milliaria continer,& tamen diameter aquς quae loco superior est,ut in sequentibus dicemus)vix ad duo,vel tria milliaria pertiogit,ut a nautis compertum est:, nemine tamen est certo exploratum, an maior,vel minor terrae pars sub aquis lateat, detecta vesit aeris etiam profunditas, eisdem Mathematicis testantibus, circiter quinquaginta duo milliaribus continetur, ut ex ascensu exhalationum magna cum probabilitate ab ipsis colligitur. Qui tandem igni attribuunt profunditatem milliarium circiter centum viginti mille quingentarum septuaginta octo. Tandem in fine huius quaestionis nonnihil dicendum est de figura elementorum, quam variis modis
sibi finxerunt Plato,& alij an qui Philosophi. Nostri
tamen Philosophi,& Mather ici uno ore elementis globosam tri inunt figuram, . qua scilicet ex parte, non omnino perfecte,& simpliciter, hoc est , non ad norma Mathematici globi. Primu uniuersaliaer probatur, quia totum uniuersum globosum est, & aethereus mundus : ergo idem de partibus illius primariic sub caelis contentis, cuiusmodi sunt elementa, fateri necesse est. Et de igne ex parte convexa constat, cum proxime cohaereat superficiei concauae lunaris sphaerae quae speciem globi habet, ex parte tamen concaua
527쪽
superficiei bene aliqui existimant,non esse ignem per fecta sphaericum:quia in partibus Soli propinquioribus, & quae velocius rapiuntur caelesti motu , ut sub aequinoctiali, plus aeris in ignem conuertitur, & econtrario,in remotioribus,& tardius circvactis, plus ignis in aerem commutatur, ac proinde profundior est ignis regio sub quinoctiali,quam sub polis,econ- Uer vero aer,unde neutrum ex hac parte, superficiei scilicet concauae ignis, & conuexae acris, sphaericam habet figuram,scd oualem potius. De terra vero, &aqua probatur esse figurς circularis,ex eo,quod Orieni rates prius surgentia sydera vidςnt,quam qui ad occasum habitant, & illis prius dies illucescit, & nox ingruit , quam his: si vero terra, & aqua plana essent, omnibus simul proculdubio astra orirentur:& similis successio reperitur in Lunae,& Solis ecclypsibus;& similiter ob eandem causam aliquae apparent stellς habitantibus ad septentrionem , quae ad Austrum inco lentibus non sunt conspicuς, & econtrario , & euntibus ad Austrum celsitudo Australium stellarum
Continue excrescit,septentrionalium decrescit ; cuius Oppositum experiuntur,qui contra pergunt.Praeterea, Vmbra horum corporum circularis est.ast umbra imitatur figuram corpo1 a quo editur,ergo & ipsa glo bosam habent figurγ Lotecedens probatur euidente rex Ecclypsi Lunm identi interiectu terrae inter Sole, P Lunam, proculdubio accidit in specie
ei uti.Denique cor 'Ora grauia,ita mouentur ad Cen-rrum, ut quo magis . .escendunr,eo inter se magis Con-ὲ angantur,& conglobentur,ergo natura sua exigunt, pertingcre contrum, vel saltem centro undique ςqua
ister appropinquare. Sed nulla alia figura possunt fieri latro viciniora,quam sphaerica: ea igitur praeditum cst clementum graue. Quae omnia argumenta pariter
528쪽
Lib. III. Cap. VIII Auaest. II. y os
probant de elemento aquae,& terrae, immo clarius de aqua,quatenus experimento compertum est, aquam semper ad humiliora loca defluere , nequit igitur habere partes aliquas a centro reminiores, atque adeo semper in orbem componitur , & persectius longe, quam terra, propterea quod terrae partes ob siccitatem, non semper ad inferiora dilabuntur, ut in mon-xibus videre est.
Nonnulla possent aduersus supradicta obiici, quae quidem facilia sunt, & cuilibet non oscitanti peruia,
α ideo breuitati studens omitto. Oportet tamen argumenta in quaestionis limine adducta soluere, & ad illud, quod contendebat , nullum in rebus dari elementum negamus antecedens:& ad illius confirmatione P. respondemus,elementum in eo tantum genere esse indivisibile,in quo est elemetum;cum igitur sit Elemenuum corporum, debet ella indivisibile in alia Corpora specie diuersa, cui nihil obest diuisibilitas secundum partes essentiales: in alia vera corpora diuidi nequit aliquod ex elementis , quia licet ex materia . unius aeris v.g.educatur forma ignis,&aquae,non dicitur aer diuidi in illa,sicut mixtum in elementamam aer non habet in sua materia dispositiones aquae, Mignis temperatas, sicut illas habet mixtum. Et ideo, haec non dicuntur esse in aere virtute, sed in sola radicali,& remota potentia materi*ac proinde neque aer dicitur in illa resolui,sicut mixtum in elementa uorum virtutes temperatas habet , in quo propterea di
Cuntur virtute potentia manere.
Ex quibus constat ad primum eorum,quae quater
narium elementorum numerum euertere conaban- l
tur.Est enim hic sermo de elementis corporu, quae is ipsis virtute manent, & in quae caetera corpora diuiduntur,quae partibus conuenire nequit.Quς vero pro
529쪽
Leucippo,& Platone adduximus,inania sunt, & tum indigent assumpti negatione, eaque per otium confutauit Aristoteles , hoc tertio libromec maioris momenti sunt conficta ab unius elementi assertoribus. Ad primum autem eorum , quae ignem a Lunae globo detrudere nitebantur, neganda est minor propositio cum enim activitas ignis tanta non est in materia valde rara,qualem purus habet,tum etiam , quia illa continuo astrorum, Lunae praesertim, & Saturni influxu compescitur, nec non humoris aerei repugnantia obtunditur,quae in caelo, si igneum esset, locum non haberet,ut patet.
Ad secundum dico , ignem egere combustibili ad sui conseruationem extra propriam sphaerra. secus in illa,quia illic, non hic contrariorum patet i uriis,& in materia pabuli densiori, & ampliori se melios
tuetur: non tamen ascendit terrestris ignis ad Lunae concauum, & si ascendere conςtur ob contrariorum interiacentium resistentiam. Aristoteles, autem teste
Diuo Thoma ibidem , solum contendit ignem Me mentarem non proprie significari eo nomne,quo inferior ignis appellatur , quia scilicet eo nomine aliqua accidentia specialia terrestiis ignis deno
Ad. vltimum tandem dicendum est, in prima rerum conditione omnia quatuor sementa simul Ptrie in luccra edita. ut tradunt Diuus Damascenus secun, do libro fidei orthodoxae capite quinto, Diuus Baslius Homilia secunda de mundi opificio. Et Beda in libro Hexameron, sacrum tamen scriptorem duo tantummodo elementa inferiora escpresse enumeranse, quia haec prae aliis rudi populo, ad cuius captum se effingebat,conspicua sunt. - QVAE
530쪽
An terra in medio mundi situsit, habeatque
idem centrum magnitudinis, segrauitatis cum ipso. O Vatiniis Aristoteles de hac re lib. 2.cap. I 3.& Iη.
ex instituto disseruerit, nos tamen illius di1cussionem in hunc locum reseruauimus, propter ratio- nem in calce illius libri allatam. Et ideo postquam praecedenti quaestione de elementis in communi, ac inter se comparatis,non pauca dixerimus, operae pretium duxi. ad explicandam mentem Aristotelis, de terra instituere disputationeivide terra scilicet,quatenus situm in uniuerso habet,de quiete enim,& mota
illius agemus quςstione quarta.Vbi missa facio plura, quae de terrae magnitudine secundum se,& comparatitione caelestium sphaerarum,nec non de illius diuisione per otium differunt Geographi, & Topographi, apud quos , ut pote quae instituti nostri metas e ce
Circa priorem igitur quaestionis partem, praetermissis antiquorum Philolophorum placitis,quae citatis locis refert,& reiicit Aristoteles, concors Peripateticae scholae sententia est, terram in medio mundi esse constitutam. Probatur primo ratione Ari telis capite illo r .ctuia omnia corpora grauia undecuminque dimissa essiciunt in terra angulos rectos aequales.sibi paulatim appropinquando, & non per lineas parallelas , ita ut nullo existente obice sibi in centro Occurrerent , siquidem quo magis cientur, magis sibi
appropinquans.Hoc vero nullatenus euelatret,nisi locus naturalis terrae esset centrum mundi, ut omnibus