Ioan. Iacobi Scharandeus, ... De ratione conservandae sanitatis liber. Ad amplissimum senatum Solodorensem

발행: 1602년

분량: 164페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

o DE QI I E TE flet, ridet, tacet, loquitur, serit, seritur, occidit, cadit, perit, vivit, arat, serit, metit, natat, navigat, mergitur, omniumque ressionum ca-lIax est, selum quia dormit,vix uni, dum vigia

at, suffciens. Plura homo praestat cum stertit, quam cum insomnis rei serio intentus est unde veroὸnempe quia mens Onus reposuit, quo interdiu gravabatur, ideoque liberius sensus internos dc phantasias, nullo externo mobili coactas, vagari sinit, gaudetque variis

multiplicibusque objectis assici, nullis tamquindiga. sibi i pii objectum & idea. quapropter

somnum male mortis imaginem dixeris, cum unicum sit vitae bonum,clus est cunservator. Verum non quemcumque somnum ita 1 pra stantem arbitrere, sed illum solum quem n turalem vocamus , non vero illum ascititium aut morbosum, qui potius fugandus est quam excitandus. neque tameti ipse naturalis lanus est si modum excedat: torporem enim , dg- fluxionesque dc catarrhos prqgi3nit, totumrque Corpus ex eo molleseit, refrigescentibus nimis quantum spiritibus animalibus. Octo itaque,vel novem horas dormivisse tacerit, quod satis sit temporis ad perficiendam Concoctionem distributionemque ciborum, quae inter dormiendum abselvuntur. Dormiendi vero tempus potissimum nocturnum assigna tur, propter silentium δέ tenebras, ob quie

s tem

102쪽

rem ad semnum accommodatissima; quam- .vis & ipse die, si negotia noctem in mnem effecerint, dormire concessum sit: antemeridiano scilicet tempore , vel pomeridiano, circa horam tertiam aut quartam, loco abditiori luceque carenti, quo placidius & quietius dormiamus, nullo strepitu pavorem, sOmniaque atrociora incutiente. Et quoniam calor ab extremis ad interna fugit, gausape fiatillato seu Corcyrensi corpus tegendum erit, aut quocunque alio tegmine superinj cto , quo frigus ab externis arceatur. adeo ut in somno nihil si damnosiun , praeter illius' protractionem, seu excessum.

De Vigiliac A P V Τ XII. QVςm dmodum somnus est mentis in

sese recessus , sive cessatio corporis ab omni motu, ita vigilia ejusdem in corpus totosque artus regressus, & principium motus & operationum. atque per vigiliam , modo velut mortui, revivisCimus, nunc re vera agentes, quae mox selum semniabamus. Sed qdoniam spiritus in vigiliis copiosis, sime absumuntur, necessario etiam calor naturalis imminuitur , ex quo spiritus progi-

103쪽

gnuntur: quare non nisi raro vigiliae . quas o dinarias vocant , id est diurnas , protrahendinsunt 1 siquidem daMoosae nimis corpori, Vitae plurimum obsunt, dum vires concidunt, spim Titus exhauriuntur, caput siccatur, bilis aucta. inflammatur ; uo de febres acutae, maniae, de-:livia , aliaque inamensa symptomata oriuntur. atque inprimis vitandae sunt vigiliae immod ratae iracundis , crassis , obesis, operariis , iis praesertim , qui graviores labores subeunt quod ingentem vim spirituum consumant, quae facile somno & quiete redditur atque augetur. detrimento sunt etiam vigiliae nimiae iis , qui debili sunt stomacho, eo quod magis 'magisque cruditates Rus augeant, quae per se, etiam in validioribus, ex vigiliis proveniunt.

Causae vero vigiliarum sunt cerebri intemperies naturalis, velex calore aut frigore diurno, eX compotatione , ex nimia ventris repleti ne, ex recrementis retentis, ex vaporum identidem ex ventriculo in caput sese seblevantium,acrimonia, contracta: metus item,tristitia, rixae,atq; alii animi assectus,curae graves, i lassitudo, mirum quantum vigilare cogunt. quae omnia facile vitari possunt, ea praesertim: quae intemperiem cerebri essiciunt, affectus animi non item , cum die noctMih inter ne- 'gotia versandum sit, ex quibus mens humana,

prout res cecidςrit , varie assic . Atque hae

104쪽

cauis graviores sint , nullo medicamento tollendae; ceterae autem abstinentia & victus ratione corriguntur, adjecto aliquando semnisero , quod vim habeat seporandi spiritus. porro in somniseris exhibendis modunt rationemque servemus, & nunquam , nisi summa necessitate A utamur, quod memoriam & in genium vehementer laedant , praeterquam quod calori naturali noceant. 'De meretis

EA est corporis nostri tam caduca CO ditio,ut, etiam dum alitur reficiturque, variis & dissicilimis morbis, ipsique interitui se iciatur. cum enim alimenta , quantumvis optima, semper quid supervacui, ob partium, ex quibus componuntur , diversit tem , in se contineant , necessari seque illa quae bona quam quae mala sunt, assumuntur, quod prius ab invicem separari, nec defaecari possint, a concoctrice primum dissolvenda, atque ab expultrice expellenda. nec semel aut bis, sed ter aut quater, & saepius sunt purganda. imo unaquaeque corporis pars suum depurgat alimentum e ventriculus crassiora r

crementa seponit, hepar suum in cistim, v

105쪽

nae & renes in vesicam quod est fluxilius , ca-iut suum per nares vel os emittit, totum compus quod inter cutem spargitur per sudores expellit: adeo ut non sit major moles, quam diligentia in defaecand1s alimentis. Nec mira haec tam operosa assiduitas cuiquam videatur, isquidem ex hac tota vitae sanitatisque ratio icontineatur, dependeatque, sic selum vivente aut pereunte corpore. hinc ingens illa vis fibrium simplicium, compositarim, pestilentialium, ulcerum, apostematum, abscessuum,

Convulsionum , aliorumque morborum 8c symptomatum infinita multitudo exoritur. jam ventriculus non concoquit, tum intestina debilia sunt, hepar item scirrhosiim ; mox Pleuritis , post peripneumonia , apoplexiae

etiam, epilepsiaeque, aliaque mala tum singulatim, tum aggregatim pullulantia oriutitur runde vero haec dira omniap ab inquinamentis in corpore contentis , ab infarcinatione partium praecipuarum, ab illuvie, aut lentore aut crassitie aut visciditate aut quantitate non propulsabili. Quamobrem etiam atque etiam curandum est, ne corpus hujusmodi inquinamentis & sordibus repleatur: quod facile fieri poterit, si ab assumendis cibis abstineamus,

qui ex natura sua plurima, eaque varia recre-ὶ menta progenerant. quales sunt, lacticinia , carnes salis, legumina. patulenta pene pum - irida,

106쪽

trida, impura, limosa, &c..talia siquidem

jam excrementa sunt antequam assumantur. Alimenta ergo boni sicci exquirenda, quae faelle in substantiam nostram convertantur , nullo, aua pauco, eoque levissimo commixta supervacuo. Mirum est, inter Germaniae regiones quasdam reperiri , quarum incolae ita serdide vivant, ut nihil curent, quibus at meritis vescantur, modo ventriculus investianaque, famem sedandi gratia, subferciantur cibo aliquo rudiori, curiosissimi alias amiciendi splendide cute corporis obductas sci des, purgandi asarota, plateasque, ut pedes nitidius ambulent, parum solliciti, an corpus intus putrescat, nulla intra illud caligante sonestra. Verum mos iste absurdior est quam sit pullorum , qui prius de pastu cogitant, quam plumas deglubant sic hominibus potius providendum ut prius intus mundentur, dein e terius munditiem addant intus,utyivamus,ex tra, ut nitidi appareamus. Vides itaque pluris interesse, ut corpus a superfluitatibus purg mus , quam ut artus pretiose tegantur: quam vis utrumque sit praestandum; quod istud honestatem, illud vero sanitatem nobis conciliet. Inquinamenta autem, quibus expurgandum est corpus quotidie, sunt alvi faeces, urina , sudor, nau mucus, sordes cuti adhaerescentes, & si quae alia sunt excrementa. fae-

107쪽

ces inane aut vesperi, aut quando expestrix stimulat, reddendae, neque diutius retinendae, cum insuperabiles morbos errent Da si nimium comprimantur, eo quod valde indurescant nulla posthac ratione ob humiditawm, qua alvus lubrica reddebatur, exsiccatam, excelanendae. Si expultrix debilior sit, vel si alvus, ut vulgus loquitur, constipetur, medicamenisto purgante, petita primum a medico pudigandi ratione , onus levandum erit Clista te, aut pessulo , aut pillulis, aliisque potionibus naturam ad expellendum juvantibus. uriana, quo plus bibitur, eo siepius excernitur; &ideo non supprimenda est: quandoque enim vesica ex ea ita tenditur,ut laxari sphincter vix possit, quo redundans illud humidum effluat. unde intelligis quam periculose inter pota dum , aut inter sodalitium urina retineatur,

idque selum ossicii gratiae siquidem ex sola

urinae compressione hydropem accidisse notum est. Sudor, quoties erumpat, seu noctu, seu interdiu,abstergendus, ne ruris intro ab- Brbeatur, ex quo postmodum aqua intercus, scabies , prurigo , aliaque mala nascuntur. ideoque mutandum erit indusium, linteami-,a , vestes , & corpus exsiccandum, donec

non amplius exsidet.cerebrum etiam suo e cremento levandum nasum emungendo: Pro

cordia item, mane tussiendo & expectoran-

108쪽

do, non deglutie o, sed expuendo , quo totum corpus reddatur permeabile, Neque . dum inane surgimus, omittenda, faciei, oris, dentium,manuumque ablutio, ut saltem apud viros honestos non sordescamus, facie pulvere oblita, ore putido , dc manibus prae illuvie. nigrescentibus. Si qui sint, qui cauteria alant.bis ad minimum in die, mane & vesperi e purgent , recentibus semper superimpositis hederae foliis, aut charta bibula. prout quis que Consileverit, . cum piso, aut globulo exiride, vel ebore, aut alio quopiam concreti nem impediente. Haec vero omnia, si rit: fiant, procul dubio corpus humanum ab in firmitate vindicabunt. De Venere

NAturae miracula, hominisque origiis

nem scrutatum imus, jocunde lector, idque sub vili fluxilique involucro, nempe sub humani seminis excremento. non video prosecto quid ab illa sacra parente mirabilius, quidve solertius fieri possit, quam

hominem exsupervacuo ab ea produci, materiamque redundantem in vitam excitari una aut altera gutta sanguinis hanc mirificam

corporis humani compagem eissit, tot par i

109쪽

inulas.quarum unaquaeque homini debet esse miraculo , coagmentat v componit, distinguit: ex Anguine fit cor, hepar, cerebrum,

pulmones, lien, renes, Ventriculus, vesica, Caput, manus, femora, venarum arteriarumque infinita textura, nervorum innumera paria,

ει ossium immensa robora. tum illa persectis sima conglutinatio tantae molis corporeae e surgit ; Sc tamen quid modo aliud haec unuversa erant, nisi quoddam emungendum ejiciendumque supervacuum quam vero diversa horum materia i quam usus diversus leuncta tamen ab uno sanguine, ab illo excreto fiunt, unde ergo tanta diversitas p nempe a vi efficiente naturae. nullo enim modo concesserim , partem a parte in generatione avelli, quamvis id viri graves existiment probentque. dicunt namque illi, totum cor pus in actu illo generante, ad minimas usque particulas commoveri: quod nequaquam fieret , nisi ab his aliquid avelleretur ad suum simile constituendum. fluere itaque particulas quasdam ex.cerebro ea sese rursiis aliud c rebrum producturas; ex ossibus item & spinae medulla aliquid osseum effundi, quod pari modo ossium producendorum rudimentum sit: atque ita ex singulis particulis particulam quandam ad suum simile offerri ; sic coninstituta naturae lege, ut ex simili simile prod

P catur.

110쪽

Hippocrati dici volunt, quod hujusmodi stiulicidio fiat, quemadmodum morbos: mitiales ex materiae crassae visi idaeque distillatione, quam totum Corpus permanare credunt, fieri existimant. Verum longe aliter apud me se res habet, siquidem insignis illa totius corporis commotio non , fluxione hinc inde exorta sentitur, cum, si quid fluit, jam ante fluxerit, quam hic tantus motus perciperetur: xcernitur enim tunc semen permeatus ita constriactos, ut potius exsudet quam erumpat; inde tanto tamque eximio sensu voluptuoso excitato , quod ex copiose calore spinuque in

partes nervosas impetus fiat, concusso, ob nervorum propagationes, corpore.& animo. quare concutio, alteratioque corporis ita v

hemens neutiquam a vellicatione illa, quae in generando percipitur , tanquam partes de avssa particula dolerent, oritur, sed ab illo insigni sensis: si quo partes illae praeditae sunt. praetereat, etiamsi particulae hinc inde stoto corpore , aut saltem a nobilioribus fluerent, quid aliud esssent quam sanguis, qui, ut natura placuit, varios subit colores , variasque recipit qualitates p nulla inter cerebri, ossis, musiculi, aut alterius parenchimatis materiam ,& sanguinem in venis arseriisque Contentum

differentia intercedit, quam quod plus aut

minus

SEARCH

MENU NAVIGATION