장음표시 사용
51쪽
so D: A E R Equantisper respirare, animamque haurire, dum viventia prae calore labascunt. Mos vero
ille circumdandi palatia piscinis , fossisque aquarum pigrarum nunquam sanitatem quaerentibus probabitur, nisi perpetuo purgentur ab uligine istida putrescente, quae insectis, anguibusque consternit nidulos, atque ibi nil
ni1a veteres in limo ranarum audimus querelas. Dicant hujusmodi aquatiles, quibus in lacunis summa est voluptas, quid commodi inde percipiunt λ muraenas nutriunt . nempe busones. anguillas p serpentum agmina. cia prinos λ gluten glareamque spurcissimam .cur ergo gurgites hosce circum domos tam diligenter fodiunt, vel potius negligunt p dec rem aedificiis. roburque contra praedones praebent, ne videlicet ab urbe submoti spoliati occidantur. Egregium sane tutamen, dum latrones arcent, morbos mortemque ipsam accersunt. Neque sufficit magnificas aedes ruri possidere ; sed natura loci consideranda est , num ipsa temperamento. nostro conveniat, ut in iis sani non aegri habitare
possimus. Rus quidem per se sanissimum est, eo quod sit propatulum ; sed haec vel illa pars plus minusve conducit ad valetudinem , ob propriam naturam soli calidioris, frigidioris, humidioris aut siccioris. Unde Attilius Regulus suadet,agrum neque fecundissimis locis
52쪽
insalubrem, neque effetis saluberrimum esse parandum et quod hic paupertatem, alter aegritudinem causet. Mallem tamen praedium paulo salubrius quam secundius; neque vero tam exiguum , ut prandium potius mallem quam praedium. nam illud , cujus
Erueam male passcit hortus unam, Et quo nec cucumis jacere rectus ,
Nee sierpens habitare tota po str jus sat coclea peracta mutis,
Et mustum nuce conditur picata,
sicile cum modicis pecuniae redditibus commutarem, contentus paullum egestatis, paullumque insalubritatis commiscere. sed mittamus jocos. Rus, montiumque juga non Q-lum ad aerem mutandum ; sed & ad bene beateque vivendum expetenda sunt, quippe quae summam corporis animique tranquillitatem promittunt: nempe quibus celebris antiquitas suae,Numinumque dicavit primordia , lucis nemoribusque summam, velut Dei domicilio, venerationem attribuens. Qui metus omnes, qui strepitum Acherontis spe nit, qui urbibus cedit, qui ruri habitat, an- non omnem' auram pestilentem vitavisse
dices pNon istum avarae mentis inflammat furor, sui se dieavit montium insontemjugis :
Non aura populi, S vulgus infidumbonis, D a Non
53쪽
Non Pestilens invidia, non fragilis favor.
Non iste regno simit; aut regno imminens, Hanos honores sequitur , aut fluxas opes ;Spei met que ιber. haud illum niger Edax tivor dente degeneri petit. Nec sicelera populos inter atque urbes sit a Novit ; nec omnes consitus strepitus pavet. Haud verba fingit. mille non quaerit tegi Dives columnu ; nec trabes musto insolens Suffigit auro. Sed rure vacuo potitur, ει aperto aere Innocuus errat. callidas tantAmoris
Strux isse fraudes novis ; Ufusui gravi
Laboνe niveo corpui aisso fovet. Non in recessu furta es Obscuro improbus uuaerit cubili, seque multiplici timens Domo recondit: aethera ac lumen petit, Et teste caelo vivit. hoc equidem reor Rixisse ritu, prima quos mixtos dies Profudit aeta .
Felix itaque suerit quisquis nisi res arctior impediat) villas praediaque hujusmodi quanquam & mapalia) possederit, vitae tramam longius protrahet, quam si in urbibus inter tot morborum semina; nempe inter tot comissationes, inter tot aeterna prandia, inter tot inexplebiles coenas sagina gravis incipiat jam mori. Hic contentus vivit olusculis, aquaque recenti,quibus ad satietatem vescitur; nulla
54쪽
nulla pavens mentis vertigine. Cum ab amisbulatione fessus redit, loco quiescit, ubi e blando rota sit molesta somno,
uuem neu rumpere nauticum celeuma,
Illud tamen monendum est, ne humi recumbas sub arboribus venenatis, seu quae umbra sua nocent, vel sub quibus plurimum insecta degunt, ut stat annosae fagi, quercus, nuces, coryli, juniperi: vel in locis ubi napelus, domnicum, cicuta, aliaeque herbae similes venenatae crescunt, cum facile ab his infici possimus, patentibus tum maxime totius corporis
poris, per quos quod nos ambit facile subintrat. Statim a studore subterranea vites, &balineas, cum sciamus, plurimos hac sola ratione repente fuisse extinctos. nam calor ille vitalis ab externo educitur,ex quo spiritus vitales evanidi succidunt, atque ita vita simul cum frigidiori aura evanescunt. Inter utrumque consistas velim, ne nimium caleas, neque nimium frigeas uno eodemque impetu ; sed gradatim extrema commutes. Hoc plane unicum sanitatis compendium esto.
55쪽
De Aere Pestilenti C A Ρ V T V. PAuca mihi apud vulgum de peste verba
facienti , pauciora apud eruditos dicenis da oecurrunt. apud hos quidem, quod si valde arduum , dissentientes componere, audax factum, eorum placitis non consentirer apud illos vero , apud quos omnia sunt immodica, quod irae vindictaeque coelestis piaculum nuncupent,neque fieri posse dicant, quin pestis grassans poenam irati Numinis portendat, unde nefas sit apud populum aliter nisi sacris hanc luem expiasse. Ρestem, in poenam humanae corruptelae a Deo immitti, non negaverim , imo religiosius vindictam scelerum nostrorum affirmaverim , Tu nte semper in pejus humano genere: namquo
Caelum ipsium petimm siuhitia: neque Per nostrum paιimur sicelus
Iracundum Iovem ponere fulmina. poenas itaque damus contempti supremi Numinis , atque sic ope humana deficiente divinam imploramus,ut propitietur afflictis. Sed quoniam a sacris abstinemus, & naturalia solum inquitimus, pestis causam naturalem in
dagabimus, ci qua lisc dira lues vitari possit,
56쪽
rationem modumque pestis cavendae assignemus et pace tamen, & judicio eruditprum, licet apud vulgi potius quam apud eorum puteal haec examinanda sint. -
De essentia seu quidditate pestis non est quod disputem, cum absolute morbos illos, quostunque, quos totius stibstantiae, seu toto genere praeter naturam vocant, negem 2
a causis enim naturalibus omnia fieri existimo, ut nuper memoravi; id est, morbos omnes a primis aut secundis qualitatibus elementorum oriri, non autem a vi quadam Occulta, tanquam majore quam pomni esse elementorum effecta, quamvis horum actiones
perpessionesque , seu modum illum agendi secretiorem ignoremus. nempe impossibile credimus, muscas in politissimo marmore reperire posse quasdam asperitates seu prominentias , ut vocant, ex quibus digitulis obtutus fugientibus appense sese librent sustententque, eo quod aspectum nostrum sugiant infinita sunt quae percipere non possumus, ideone haec esse aut fieri hegemus ' multa mortales celat sacra parens natura ; quae si nosterentur, quid inausum foret etiam impossibilia strutantibus p non fas sit itaque , quae nou perceperis, tanquam impossibilia damnare. Verum si hoc meum assertum pro
bandum sit, ex illo communi dicto probabi-D 4 tur,
57쪽
tur, quod frustra excogitetur causa supernaαturalis, ubi sussicit naturalis e per se enim nain 'turale potens est producere effectus velocismmos , quales sunt morbi pestilentiales; quid velocius lumine p tamen naturale est. quid penetrabilius aere λ & ipse item naturalis est. quid ergo opus illa tua supernaturalitate 'quid tuis causis occultis p subjecta sane naturalia non sunt capacia alius agentis quam naturalis : quomodo itaque finges aliam cau- isam quam naturalem in peste naturale enim& supernaturale in eodem subjecto non subsistunt: subsisterent vero , cum pestis naturalis esset, causa vero supernaturalis. Adde quod supernaturale idem sit ac si diceretur nihil cum naturali habere commune,seu quod non possit esse cum naturali. Tu vero haec flocci facis,atque ad coelestia recurris lacessis sidera, & nescio quae alia, quae mortales ita affligant, ut vix quandoque unum VivenS tot myriadibus supersit. uualis Erichtonios pestis populata eolonos Extulit antiquas per funera pacis Athena ris iter in alterim labens cum fata ruebant. Nee locuου artis erat medicae,nec vota valebant.
Cesserat Oscium morbis, ta funera deerant Mortibus, S laehr3mae r fessus defecerat ignis,
Et coacervatis araebiant eorpora membris.
tωto 1μωdam populo rix coηHait heres. Hanc
58쪽
Hanc tu hominum stragem in oeeultas quavdam qualitates reseres, in stellae cujusdam erinitae malignitatem , aut etiam lunae quoddam deliquium: ut & illam quam refert Pomponius Letus in Epit. quae C. Vibii Treboniani imp. temporibus orta est, duravitque decem annis& undique grassata est. initium silmpsit ab AEthiopia, consumptis primo meridianis, per orientem divagata, ceteras orbis partes invasit, ubique maximam partem incolentium exhausit, pleraque loca inhabitata reliquit. Eso vero causam fidentius licet omnibus velut ab-lsurdam in insignes totius universi mutationes referrem, fatiscente quandoque rerum nat
ra ; unde tipe mundi excidium, agrorum sterilitatem, nominum paucitatem, totumque universum infirmum & languidum consideramus,admiramur,timemus. Nihil tamen apud vulgum proficimus haec narrantes: namquel apud eum Deerta Me si tu postules Ratione eerta facere, nihilo plus agas, Quam si des operam,
ut cum rasione insanias. quare alio mea vertenda est disputatio. Qui hominem cum universe comparant, atque ea in hoc parvo mundo fieri, quae in i lo majori existimant, facile concedent, patiente uno, pati alium , temperamentum mutante uno, mutare & alium, sicque inter se convenire, ut major quidem agat, minor v
59쪽
3g DE AERE PESTILENTIro patiatur, id est , minor a majori guberneis tur. sic experimur homines laeto.coelo, laetiLque arvis, laetari, tristi, tristari, volatilia item ει quaecunque viventia, prout tempestas se habet, dulce aut durum quid ingeminare. Haud equidem eredo, quia sit divinitus istis. Ingenium, aut rerum fato prudentia major: Verum, ubi tempestas, S eoeli mobilis humor Mutavere vias , ω Iupiter humidus austris Densat, erant quae rara modo, S qu densa,
relaxat rHertuntur species animorum, pectora motus ne alios, alios, dum nubila ventu1 agebat, Concipiunt. νQuare pestes non nisi ab insigni mutatione fieri possunt, puta illas velocimmas, & universites, quae aliquando universum paene o hem invadunt. Atque ex his mutationibus tempestatum Hippocratem illum sapientissimum senem pestem olim praedixisse existima.
verim, cum animadverterit, ceteros morbos
plerosque ex iis contingere, ut Aphor. sect. 3, aphor. I. scribit: Mutationes temporum potib mum pariunt morbos: S in ipsis temporibus magnae mutationes aut frigoris , aut caloris ; et alia pro ratione eodem modo. Cum enim diu multumisque observasset tempestates sibi contrarias, annique tempora, quae calida aut frigida, aut
calida dc sicca,vel calida & humida esse opo
60쪽
tebat, non cum stato tempore accidisse, sed aestatem v. g. non calidam & siccam, qualem decet esse, sed humidam & frigidam contigisse , autumnum putridum, hyemem humisdam , M ver frigidum pluviosumque fuisse . quid aliud praedicere poterat, quam morbos pestilentissimos, sebres acutissimas, aliaque
innumera, quae ex hac tempestatum varietate oriri necesse est Tunc quippe corrumpitur aer, atque eam induit naturam, quam credimus impossibilem ad tantam posthac perniciem causandam, pestemque tam exitiabilem procreandam. Hinc etiam frugum immatur tas , quae vescentibus, etiam sine infecto aere, graves morbos accelerat; hinc pabulorum inis sectio, arborum lues, omniumque viventium interitus enascitur: quod scilicet ex hac conintrarietato temperamentum universi mutetur, ex quo illud omnium nostrum dependet. Objicies: si mutationes temporum insignes essent causa pestis,tum maxime propter qualitatum exuperantiam, quam effciunt ; sed hac ratione non sint causa pestis ergo mutationes temporum insignes non sunt causa pestis. assi probatur, quia in mutationibus qualitates vel augentur vel minuuntur ; ex qua auctione aut imminutione humores nostri perturbantur , temperamentumque labefactatur, atque inde