Philosophiae moralis institutiones Raphaelis Pacetti Tractatus 2. particularis De officiis

발행: 1846년

분량: 293페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

indigenti , sed ita ut ipse non egeam. Quia plus tenetur homo vitae suae suisque iuribus providere, quam vitae rebus quo alienis ; aliosque sicut nos ipsos , non plus quam nos amare debemus. Itaque si de iis praesertim elargitionibus sermo sit, quae fiunt indigentibus ex re familiari; notandum est quod res haec et pecunia potest esse vel necessaria nobis vel superflua ut dicitur; idque duplici ratione rscilicet necessaria aut superstua naturae , seu ad suam su rumque vitam substendandam; itemque necessaria vel supernua esse potest statui personae in suo gradu servando. Haec omnia circumspicientes boni ratiocinatores ossiciorum esse poterimus, et quantum cui quo debeatur sacile intelligemus. Ita quo Ι. homini in extrema vitae necessitate constituto, ea bona danda sunt, quae ejus vitae servandae necessaria , nostrae autem vitae sint superflua: ut licet unus tantum supersit tibi

panis, ad lares autem mendicus adsit, qui fame pereat, depromendus unicus ille ex cella penaria est. Idque non modo ex ossicio charitatis, sed ex vera justitiae lege debetur ; in articulo enim extremae adterius necessitatis jus tui dominii desinit: quia necessitate extrema laborans potiorem rationem, ideoque jus persectum habet ad ea media, quae aliorum vitae tunc necessaria non sunt, quibus autem ipse orbatus periret: quare a crudelis renuentis manibus etiam adhibita vi oa sibi vindicare iure poterit. II. Gravi necessitato laboranti dandum est auxilium e rebus quae statui nostro supersunt: quorum propterea imminutio gravi incommodo nobis esse non potest. Qua in re notanda est prop. XII. ab Innocentio XI. meritissime damnata, quae ita se habet s. Vix in saecularibusu invenies etiam in Regibus superfluum statui. Et ita vixit aliquis tenetur ad eleemo nam, quando tenetur ex superstuos statui ii. Quae propositio si vera foret, nunquam non modo communi, sed ne gravi quidem proximi necessitati opem ferro ex praecepto charitatis teneremur, ob eamque causam quaelibet humanitatis ac beneficentiae obligatio tolleretur. Quaro optime animadvertit Dominicus Viva, putidam aequivocatio-

242쪽

239nem ibi reperiri; verum enim id est, si intelligatur de super.

suis statui mutando, quem facile usque meliorem sibi quis- quo etsi ditissimus comparare posset et salsum vero est si agatur de stalu praesente plurimi enim sunt etiam in mediocri fortunae gradu, quibus suppetunt ea quibus bene se habeant, et quaedam praeterea praesenti eorum statui supessua sint. III. Denique communem necessitatem communibus perexiguis beneficiis juvandam esse suadet humanitas, eaque ad ossicia innoxiae utilitatis reducuntur. Quamquam vero haec beneficentiae et humanitatis ossicia imperfecta dieantur, utpote quae imperfectis juribus respondeant, tamen, positis conditionibus, qui ea praetermittit lo-gem naturae violat: ac si hujusmodi violatio ad atrieti juris lancem punitioni et compensationi cogi nequeat; attamen aeternae legis sanctio est illa quae dicit qua mensura mensi fueritis remetietur et vobis. Quare in Evangelio sicut amplissimae et divinae remunerationes promittuntur iis, qui viscera misericordiae indigenti et calamitoso non clauserit, ita immisericordi et inhumano te terrimas punitiones divinae litorao comminantur. Hinc, Matthaeo testante 24ὶ, divini examinis et sententiae ratio in ultimo judicii die sive ad vilam, sive ad mortem serendae, aut fideli ossiciorum charitatis exercitio,

aut immani eorumdem recusationi innitetur. Porro acceptis beneficiis gratitudinis debitum respondet. Ossicium hoc naturale omnes vel barbari, et inculti homines sentiunt. Quae enim natio, ait Cicero de legibus , non com ιalem, non benignitatem , non gratum animum eι beneficii memorem diligis 2 Quae superbos, quae muleticos , quae codeles, quae t ingratos non aspernatur non odit Quin etiam seras ipsas immanissimas beneficiis mitescere, et mansuetas in eos a quibus beneficia acceperint videmus. Iam vero gratitudo consistit in peculiari quodam animi assectu erga eum qui sibi

benemeritus fuerit, unde sit, ut memores simus beneficii, eumque specialis amoris significatione prosequamur, colamus, et data occasione gratiam ei quoque reseramus. Id enim prae-

243쪽

ter primitivum illud naturae sensum ratio ipsa declarat. si enim omnes homines, ob ingenitas proprietates, quibus nostri similes

et socii constituuntur, lego naturae amare et juvaro debemus; qui vero opera sua suisque beneficiis nobis profuerunt jus acquisitum habent, quibus specialis amoris assectus et ossicia respondeant, necesse est. Quare merito inquiebat Tullius dooss. I. l. c. 15.) ii nullum ossicium reserenda gratia magisu' necessarium est. Quod si ea, quae utenda acceperis, majo-n re mensura, si modo possis, jubet reddere Hesiodus: quid- η nam beneficio provocati sacere debemus P An imitari agrosia sertiles, qui multo plus asserunt, quam acceperunt Etenimn si in eos, quos speramus nobis prolaturos, non dubitamusn beneficia conferre ; quales in eos esse debemus qui jam ii profuerunt n Recte igitur vetus illo poeta cecinitIngrato homine nil terra pejus creat. Multiplicem autem ingratitudinis speciem ita describit Seneca de Ben. I. 3. c. 1. Ingratus est qui beneficium se aecepisse negat; ingraιus qui dissimulat; ingratus qui non reddit; ingratissimus omnium qui obliuiscitur. Enim vero qui beneficia maleficiis rependit, non hunc ingratum sed inhumanum, truculentum et tartareum dixerim.

CAPUT. H.

DE SPECIALI AMICITIA LIBERA ELECTIONE INITA.

B aethnu, de panarali amieitia absoluto legis naturalis Praecepto inter homines quosque sancita locuti Sumus, nee non de peculiari quadam amoris et ossiciorum reciproeatione ex aliquo laeto et hypothetica naturae ipsius obligatione inducta, inter coniuges nempe, parentes, liberos, propinquos etc: superest modo, ut de illa benevolentiae conjunctione nonnulla dicamus, quae ex libera hominum electione inter duos aut plures ineatur, quae proprie et eminenter amicitia nominatur. Praecellens sane vitae humanao solatium et praesi-

244쪽

24 I

dium: eui enim potest esse vita vitalis, ait Ennius , qui non in amici benevolentia conquiescat Itaque tu proverbii

eonsuetudinem venit, non aqua non igni nos pluribus locis uti quam amicitia; de qua tam multa et praeclara non solum

in divinis libris, et a christianis scriptoribus, sed ab ipsis ethnieis philosophis sapientissime tradita et praecepta sunt. Quare peropportunum duco, in re tam gravi ac perdissicili nonnulla saltem disserere, quae juvenibus ingenuis incitamento et documento sint, ne in amicis sibi comparandis aut oscitantur negligenterque, aut imprudenter et inconsiderate se geranL Sicut enim nihil melius in rebus humanis dari potest, quam veri amici consuetudo et fides: ita nulla capitalior pestis homini accidere posset sicis simulatoque amico, et quod deterius est nulla fortasse in re dijudicanda facilius erratur. Multi enimvero salso et simulato amici nomine gloriantur: praetermissis enim perfidis ac vasorrimis illis, qui eum maximo sallere et perdere incautum quemdam student , id agunt ut benevoli ae fidelissimi amici videantur ;vel qui in intima aliorum conjunctione instituenda nonnisi eomites ac ministros vitiorum et cupiditatum sibi adse iseere inhiant: qui quidem non amici, sed proditores, et insensissimi inimici appellandi sunt. His itaque praetermissis, latendum

tamen est, ut ait Seneca ep. III. quod verbo amicitiae saepe quasi publieo utimur , ει sic assiquem amicum vocamus , quomodo omnes eandNouos , bonos viros dirimus , quomodo οι-τωs , si nomen non succurra , dominos salutamus. Quisquis enim aliquem sorte noverit cum quo aliquantulum familiariter conversatus sit, vel eum quo negotiationis causa --

cietatem etsi honestam ac fidelem iniverit, eum amicum illico appellat. Sunt etiam permulti sieti ac simulati amici, qui non amicos, sed se ipsos et amicorum bona amant, scilicet socii mensae, hilaritatis, Iudorum; multi quoque aliorum dignitatis, opum, potentiae amatores, quorum si sorte fortuna ceciderit, tunc demum intelligunt, quam fuerint inopes ami- eorum e quos enim utilitas conglutinavit, eadem commutata 16

245쪽

dissolvit. Quare nullum praeclarius verae amisitiae signum, quam quod Ennius ait. Amicus eertus in re incerta eernitur. Itaque ut veri amici characteres et essentiales proprietates dignoscantur, animadvertendum est, ex minimis et sortuito plerumque repetendum esse ortum amicitiae , cum scilicet si mileni nobis. indole, ingenio, studiis nacti simus , praeser-lim si praeclara quadam animi dote 'et virtute praestare videamus , eum Suspicimus , colimus, ejusdem consuetudine uti desideramus. Atque i hinc natura gignitur sensus diligendi, saeta utrinque similitudinis, probitatis, mutuaeque reverentiao ac benevolentiae signifieatione. Quare paulatim ea intima voluntatum consensio et unanimitas fit, ex qua quod utrique optimum soro desiderant, simul consequi posse facilius eonfidunt. Itaque ortus amicitiae generosus est, et ami- eorum amori, haud mercenarius sed gratuitus, quia non amici res, vorum ipsam ejus personam diligimus, et honum amiciaeque iaci nostrum ad amamus. Optimum deniquo in virtutibus profieiendi votum amicitia habet: ex quo fit ut verae amicilia o sempiternae sint. Ceterum in vera etiam , ac fideli amia ei ita smulii dantur persectionis gradus. Simi enim multi inter se benevola voluntate conjuncti, qui nesas omuino potant quidquam contra amicum sacere , dicere , vel etiam cogitaro, sed sese invicem sincere amant, optima quaequo sibi invicem exoptant, et data occasione alter alteri opem luberaliter et amico praestat; in his autem eommunibus amia citiis multa amici negotia ignorantur, non omnia animi penetralia aperta invicem sunt: et transeunt identidem dies, menses, et fortasse etiam annus solidus, quo nulla vel minima mutuae benevolentiae significatio fiat. Voras 'tamen sunt amicitiae, generosae, gratuitao, optimique 'propositi. Quo igitur intimius , quo intensius amicorum animi et voluntates copulantur, eo magis ad summum et persectum amicula gradum accedit, quem tum demum consequitur, cum ex duobus vel admodum paucis; unum fiat; est enim verus et perfectus amicus tamquam alter idem et unanimis, idem utrique velle

246쪽

et nollo, ita ut probo definiatur a Tullio amicitia omnium

divinarum huma/ιurum rus rerum , cum benevola voluntate , summa consensis praeclara sane conjunctio, sed admodum

rara : quare Ecclesiasticus c. VI. monet; multi paei iei stas tibi, et consiliarius su tibi unus da mille: cui nempe tua secreta, et animae intima credas: si amicus permanserit fixus, era tibi quasi eoaequassis , scilicet in bonis tuis erit quasi ιu , cum, eo. unanimem habebis amicitiam bonam. Sunt autem qui imaginarium et poeticum sublimem hunc amicitiae gradum censeant; verum: hi in poIitiorum non modo populorum, sed et in barbarorumi historiis ignaros sese prorsus ostendunt, et suum potius animum vulgarem abjectum et ad verae amicitiae sensa ineptum a porte declarant. Quamquam vera et persecta. do qua loquimur, amicitia non ad Stoicorum normam di me. tiri debemus, quasi nempe inter eos tantummodo sapientes.

qui nusquam fuerunt, loeum habere ea possit: nos autem do iis dicimus. , qui etsi bonae frugis, et probi probatique viri sint, atque ad honesta colenda bene animati; tamen et adversis rubus Irogi, et animi. motibus perturbari, et mulationi subjecti Se possunt: unde sit, ut magua adhibenda sit cautio, diligentia, et quaedam sedulo servandae leges tum in quaerenda et instituenda , itum multo magis in conservanda ac perficienda

in ex veros amicos unione ac fide. . Itaque .in primis constituendum est, verae amicitiae fundamentum et scopum solam virtutem esse posse: ex ea enim tantum naseitur, nutritur, roboratur, perficitur. Quaro amicitiam nonnisi inter bonos esse posse, tamquam axioma po- bat Tullius: etenim eirtutum amisuis aqviris a natura data est, non viliorum comes: uι quoniam soluaria non posset virius ad ea, quae summa sunt, pervenire, conjuneta eι e sociata cum alterai pervenisti : unde prima illa tulliana lex in amicitia sancienda est, ut neque, rogemus res turpes, nec faciamus ro- ti:, verum. G, amicis bonesta petamus, amicorum causa ho-Nesta saetamus. Cum autem, ut superius declaratum est, amicitiae essentia posita sit iv iutima animorum et voluntatum

247쪽

conjunctione: hine necesse est, ut ei mutua sineeritas ac fiducia habeatur, et inviolabilis utrinque fides servetur. Si enim aliquem amicum eaeistimes inquiebat Seneca ep. 3. , etianon tantumdem eredis, quantum tibi ipsi , vehementer erras, es non satis nosti vim amicitiae. Experiendum quidem est et diu multumque cogitandum, non solum ut callidos , fictosque amicos detegamus, eosque sugiamus; verum etiam inter bonos ac benevolos, utrum quis idoneus inveniatur, qui in intimam amicitiam recipiatur : multos enim saIIs 'modios una edendos esse monent sapientes, donec amicitia penitus coalescat. Si quem autem amicitia tua dignum perspectum probatumque sorte repereris, et placuerit, tum, ait Seneca; toto ilium pectore admitte; ιam audacter eum illo loquere , quam tecum; sed quia intervenium quaedam quae eonsuetudo serit areana,

eum amiso omnes curas, omnes eogitationes tuas misee. Fidelem si

putaveris, saries. Nam multi fallere do erunt, dum timenι f li: et adiis jus peceania suspicando fecerunt. Ouid eu ergo quare ulla verba, eoram amico retrassiam 8 0uid est , quare me eorum illo non putem solamp Huic autem sincerae et candidas eordis manifestationi inviolabilis utrinquo respondere debet fides; quas tamquam amicitiae tessera habetur, ita ut verusam leus idem omnino sit ac fidus amicus. In amieltia autem non

solum secreta revelare nefas eensendum est commissa enim

ιarere qui nestat, ait Horatius, hie niger est; hune tu Romanaeaveto); verum etiam samiliares vulgare sermones, capitale est. Porro amor ex quo amicitia nominata est, princeps est ad benevolentiam conjungendam, eamque perpetuo servandam. In primis aulam amor iste reverenticuis esso de te non modo enim eos amicos, qui ingenio nobis, aetate virtuto aedignitate praestant, reverori et colere aequum est; verum in eos quoque, quos vel aequales, vel aliqua in re inseri res nobis videamus, submisse et modeste nos gerere debemus: qui enim verecundiam ac reverentiam ex amicitia tollunt, ipsam amicitiam vitiant, et tollunt.: Elenim inter quo libet' cujusque gradus ot conditionis viros amicilia ineatur,

248쪽

haec duo eoneurrere solent, magna nempe similitudo in essentialibus , in accidentalibus vero dissimilitudo; itaque

quibus una mens, cor unum, idamque propositum sit, eos sic inter se temperatos plerumque videmus, ut quod in uno deest in altero abunde suppetat. Qui enim e. g. praestanti

ingenii .vi praeditus, et omnigena eruditione pollens, sed nimis fortasse servidus et praeceps natura sit, et in politioribus disciplinis non admodum excultus, facile in candidi et ingenui amici benevolentia conquiescit. Quem etiamsi mentis subtilitate et amplitudine, animique vi multo se inferiorem noverit, tamen ob iudicii sobrietatem et culturam, Θ diligentiam, modestiam reliquasque viri boni Virtutes eum exemplar sibi proponere possit ad imitandum. In vera autem amicitia, . benevola Voluntas ac reciprocus amor essicax, constans et servidus sit. oportet. Non solum enim optima quaeque sibi binvicem amici desiderare, sed summo etiam studio constanter et vehementer procurare et essicere debent. Omnia autem haec reciprocae benevolentiae ossicia ad duo capita potissimum reseruntur, ad consilium scilicet et auxilium. Nec expectemus autem dum rogemur, inquit Tullius, studium semper adsit, cunetatis absit: eonsilium vero Maee garariamus Mere ς plurimum in amicitia amicorum bene suadentium valeat metoritas; eaque eι adhibeaitur ad monensim, non modo aperte , sed Ottam aeriter , si res postudaba ; et adhibitas p reMur : idque multo magis in prosperis rebus , ne animusaeso esserat insolentius. Danda etiam opera est, ut in rebus dubiis, in periculis, in adversis consolationes et opem studiose praestemus, nec non in subeundis pro amico incommodis ea essiciamus leviora. Duo enim sunι quae amantem produm, amato benefacere , eι pro amato erueiatus ferre, ethoe est majus. Sed quoniam non vivitur cum persectis hominibus, . sed cum iis in quibus praeclare agitur, si minimis urgeantur vitiis; hinc naturales desectus, aut etiam leviora Peccata, si emendari statim nequeant, patienter serenda ac di

'imulanda sunt. Ut pater gnati, sic nos debemus, si fluod sit

249쪽

amici vitium, non fastidire. Amicus duleis , ut raequum eas is inquiebat Horatius i. I. Sat. Hi) eum mea eo enset vitiis

bona, amari si volet: hae lege in trutina ponetur eadem . . .

Ouid ιu nulla ne habes vitia P imo alia haud fortasse minora , quare qui ne tuberibus propriis Vendat amicum postulaι, ignoscat verrucis illius. Itemque amicus amicum aliqua in re dissentientem aequo animo serat; et si quae sunt amici opiniones et consilia, quae minus probentur, non acerbo et pertinaciter repugnare, verum blande et modeste sectere potius ejus animum studeamus: multa enim physicae constitutioni , educationi, loco, tempori, aliisque circumstantiis indulgenda sunt: omnium autem hominum amicitiis ineptis simi sunt, ut monet Genuensis , qui dicuntur contradictores perpetui et acerbi. Naximum denique amicitiae condimem, tum et incitamentum sermo dulcis , et idom semper vultus, eademque frons; numquam intempestiva et molesta, sed grata et frequens conversatio , nulla negotiorum aut Iocorum distantia intermissa ; si enim remittas animum, paulatim friget amicitia et facile dissolvetur. Quod ne accidat summopere cavendum est. Haec est enim foetetas , inquiebat Tullius , in qua omnia insunt , quae putant homines expetenda , honestas , gloria , tranquillitas animi atqud jucunditas: vi, eum haec adsint , beata vita sit , et sine his esse mon possit. Quod eum optimum maximumque sit , si id volumus adipisci , vi tuti opera danda est sine qua neque amisitiam , neque u Iam ' rem expetendam ' 'eonsequi possumus.' Quae ' sapientissima

Tullii monita cum iis apprime eohaerent, quae Deus ipse in Ecclesiastico prolatur dicens. u Amieus sidelis profectois sortis 'r qui autem invenit illum , invenit thesaurum. Am n 'ed fideli nulla 'est comparatio , et non est digna ponder n tio' auri sti argenti contra honitatem fidei illivs. Λmietis, 'fidelis , medicamentum vitae et 'immortalitatis e et qui men tuunt Dominum invenient iIlum. Qui timet Deum , aequen habebit amicitiam bonam: quoniam secundum illum erit

k amicus illius

250쪽

11aec du amicitia quamvis levitor et succisivo pertractans lateri debeo, haud leviter me commoveri desiderio amici carissimi Aloisii Bonelli immatura morte ab repli , quo meliorem aut parem ingenio, virtute, et exquisitissima atque ensusissima cordis dilectione vix inveniri posse putem. Equidem illud Chrysostomi s De sacerdotio l. I. c. I. jure me ritoque affirmare possum , quod ille prae animi sui in mobonignitate dicero solebat. ii Mihi quidem amici compluressuero ; liquo germani et veri, qui amicitiao leges et probo

intelligerent, et diligenter observarent. Horum vero complurium unus , qui ceteros omneS amicitia longo superabat, tantum illos retro relinquero studebat, quantum illi reliquos mediocriter erga me assectos. Is ex eorum numero erat, qui lateri meo parpetuo haereret; etenim iisdem tum disciplinis tum magistris operam dedimus. Unum utriusquo erat circaliteras studium, una sollicitudo: par desiderium iisdem ex rebus natum. Neque enim solum cum ad magistros ventitaremus, sed etiam eum illinc egressos consilium inire opor teret, quod praestantius vitae genus nobis capessendum esset, tunc etiam idem consensus apparebat M. Verum cum illo actum est praeclare et tali enim virtuti iter ad immortalem vitam patuisse expeditissimum certe confido. Ceterum me ipse consolor ; et maxime illo solatio, quod spero, haud longo spatio interiecto, nostram amicitiam sempiternam fore. Interim vero operi huic, quodcumque sit, sitem iaciens , quod nulli ex maximis Principibus, qui generosa stirpe, spibus, potentia et dignitate excellunt, prae mea tenuitate ausus sum offerre et sub ejus tutela ponere, id te, amice e rissime, vehementissimo impulsore et consiliario susceptum,

quodque antequam integrum in lucem prodierit, ipse lues hac orbatus es, id inquam quidquid est et qualecumque am

citiae tuae sacratum. volo: atque in aeternum vale.

SEARCH

MENU NAVIGATION