Lvcae Paeti ivrisconsvl. De mensvribus et ponderibvs romanis et graecis : cum his qvae hodie Romae svnt collatis libri qvinqve : eivsdem variarvm lectionvm liber vnvs

발행: 1573년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Pariarum lectionum rit

octauam eiusde signi partem attingebat,iuxta Eudoxi: Melchis

Opinionem.Verba Columellae sunt haec lib.9.c. I . de apibus.Ab occasu Vergiliarum ad Bruma, quae fere conficitur circa octauum Kal.Ian .in octava parte Capricorni,iam recondito melle utuntur CXamina, eo l. usq.ad Arcturi evortum sustinentur. Nec me fallit

Hipparchi ratio, quae docet, solstitiari aequinoistia non octauis, sed primis partibus signorii confici Virum in hac ruris disciplina sequor nuc Eudoxi,&Metonis, antiquorumq.fastos astrologoru, qui sunt aptati publicis sacrificijs quia& notior est ista uetus agricolis concepta opinio.Nec tamenHipparchi subtilitas pinguiori

bus, ut aiunt, rusticorum litteris necessaria est.Et alibi lib. I I .c. a.

Quid quoquo mense faciundum sit. XVJ. Kal.Ian. Sol in Capri cornum transitum facit, Brumale solstitium, ut Hipparcho placet. itaque tempestatem saepe significat. Et paullo post IX. Kal. Ian. Brumale solstitium, sicut Chaldaei obseruant . Cui Chaldaeorum opinioni Plinius, qui frequenter Columellae opinioni aduersatur,adhaerens,lib. 8 .c. 23.loques de solstitiis, sic inquit. Omnes q. eae differetiae fiunt in octauis partibus signorum Bruma Capri corni,ab VIII Kal an .sere, aequinoctium uernum Arietis,Solstitium Cancri,alterum q. aequinoctium librae qui ipsi dies raro non aliquos tempestatu significatus habent. Haec ipsi.EX quo rum attestationibus facile dignoscitur, quod siue Bruma fieret in prima parte Capricorni, iuYta sententiam Columellae, Hippar chi: ia erat XVI Kal.Ian. qui est decimus septimus Decembris dies. Et tamen hodie inter omnes constat, Solem Capricornum ingredi post undecimum Decembris diem: sic inter illaci nostra tempora sex tantum dies plus minus intercedunt sue etiam attedamus Chaldaeorum Plinii rationem, ut scilicet Bruma in octaua signi parte fieret cum ipsi asseveret eam octauam partem Solem attigisse, octauo seu nono secundum Columellam, octauo secundum Plinium Kal. Ianuarijs ii sunt XIIII. X X V De cembris dies, tunc quia hodie, ut supputant omnes, octava pars signi a Sole circa decimum nonum eiusdem mensis diem occupatur. Idem discrimen dierum sex, plus minus, cuilibet supputanti apparebit qui dies si de medio tollerentur , ad Dictatoris initium

reuerteremur. Verum, quia putauit Columella pcr Brumam se ro terram uerti non oportere, d. lib. LI. cap. a. loquitur autem de

Brumas cundum Hipparchi opinionem, idest cum Sol primam

132쪽

xi taber Sextus Variarum lectitonum

Capricorni partem occupat,sic inquiens: His diebus,qui religiosius rem rusticam colunt, nisi si uinearum caussa pastines negant debere terram serro commoueri: quod & sanxisse his numeris uidetur Virgilius de uitium satione loquens Geor. 2. Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor, Tellurem Borea rigidam spirante mouere. Rura gelu tunc claudit hiems, nec semine iacto,

Concretam patitur radicem assigere terrae.

Quia,inqua,de Bruma istud praecepit Columella, no ab re quaerendum putaui nam agricultura, ut nosti,plurimi delector postquam principium Brumae cognoui, finem quoq.illius indagare. Et quidem, ut arbitro hoc nostro tempore,quo anni mille quingenti septuaginta a Christi benedicti seruatoris nostri natali comPutantur,Brumam VI. idus Ian.is est octauus Ianuari dies, expleri puto, ex Columella paullo post proxime relatum locum ait enim.Pridie idus Ian.incertus status caeli. per hos quoq.dies abstinent terrenis operibus religiosiores agricolae,ita tamen, ut ipsis Kalendis Ian.auspicandi caussa omne genus operis instaurent,

ceterum differant terrenam molitionem usq.in idus Ex cuius uerbis facile intelligitur,Brumam, cuius initium ipse loco supra cit to,cum primam Capricorni partem Sol ingrederetur, constituerat, qui erat X V I Kal.Ian.& per quam terram ferro uerti uetauerat, idibus Ian. is est decimus tertius Ianuari dies finem habere: quo die licentiam uertendi solum ferro imperticbatur. a quo quidem tertiodecimo lanuariidie, si sex illi plus minusue dies, quibus solem minus progressum fuisse diXi, demantur, remanebit, quod paullo ante asserui, Bruma ex hac supputatione circiter octauam Ian. diem expleri , uel, si quis malici Chaldaeorum sententiam sequi, ut in octaua signi parte Bruma conficiatur . quod minus uerum puto is finis tunc erat circiter uigesimum secundum Ian. diem . nunc autem circa sextum decimum lan. diem abs'. dubio fiet. quod&a uulgi instantis temporis opinione non abhorret nam ea quae a Bruma agricolis peragenda superstitit, quae post brumam inchoamus, post sestum beat Antoni, quod deci mo septimo Ianuari die celebratur ut rigo&prosequimur, auspicamur. Haec autem tuo iudici, nam huius quoque rei peritissimum te noui submitto. Vale,&nae, ut soleS, ama.

133쪽

L CAS PAETUS

IURIS CONS

De restitutione Agim quae Virginis.

I, s Quartus Medices Pont. Max cum plurimum aedificijs, publicis q. operibus delectaretur, inter alia, de restituendo aquaeductu solitis Virginis , opus a multis citra saeculis desideratum , cogitauit , cum q. de modo , impensa tractaret, 'uidam Architecti, calculo satis obscure inito, cum in multis subterraneis locis uestigia ductus non apparerent,& longe aliter progrederetur , quam ipsi designassent, opus xxiiij.

millibus scutatis abunde perfici posse putassent, consilium tamen iniuissent petere xx millia, sperantes, quod supra esset,eis lucrocessurum: ipsi quidem Architecti uerentes id asserere huic oblationi fiendae quendam Antonium Triuisium Liciensem supposuerunt, hominem quippe satis temerarium,&qui Psyllorii more usus fuisset, per uicos, plateas circuire. Qui, Principe adito, socijsq.ri magistris elusis, suo nomine repromisit opus xxiiij. mi,

libus perfecturum. Adinuentis interim quibusdam non minus confidentibus , ne dicam temerarijs fabris murarijs, qui opere inter se, designatis, diuisis q. locis repartito, 18 millibus se illud perfecturos repromittebant, oblatis etiam sponsoribus, quorum nomina Camerae Apostolicae, Romano a Populo, Triuisius secessurum asserebat, si fabris suo nomine pecuniae numerarentur, demonstrauitq ita se cum lucro in tute opus adfinem producere posse. Res uisa est Pontifici facilis , ideoque onus pecuniae diuisit, ut scilicet Pontifex ipse tertiam , tertiam & Clerus,& reIiquum Romanus Populus conserret , uoluitque&Pontifex opus hoc per Rom. Pop. animaduerti, ut recte,&secundum legem a

redemptoribus perficeretur.Et exinde re inconcionem deducta,

uisum est aliquibus opus expediri non posse, cum sontes, qui hodie sunt in loco nuncupato Salone , crederentur non esse illi , qui

Aquam Virginem Romae tribuissent, sed illi, qui ad salinas iuxta

portam

134쪽

Π4 De restitutione

portam TrIgeminam, quae inter Aventinum 4 TibeΗm EEt:

aquam ab Appio Crasse,cui Caeco cognomen suit ductam exhiabebant, moti cum ex uocis significationeinam putabat Salonem a Salinis, ubi aqua terminabatur, corrupte dici tum etiam ex dictis IuliiFrontini, qui satis aperte testatur, Appiam quam concipi agro Lucullano, inter milliarium septimum, &octauum diue liculo sinistrorsum passuum septingetorum octuaginta, cuius etiaductus uestigia adhuc hodie supra portam Capenam inspici utur. Cum idem de Virgine loquens,eam concipi uia Collatia,ad mi

liarium octauum testetur. Quem Frontini locum,Cardinalis Tri-itultius testimonio comprobasse uidebatur, qui eo Salonis loco pulcherrimam uillam, iundum instruXerat,&construxerat,&aquam illarum sontium Appiam esse supra aedes inscripserat inde mihi, nescio qua re, demandata cura, ut sontes,& loca diligenter inspicerem &in Senatu reserrem loco igitur fontium in primis diligenter inspecto, cui uerba illa Frontini de aqua Virgine conueniunt, cum de ea loquens ita inquit Concipitur ergo uia Collatia ad milliarium octauit, palustribus locis signino circumiecto, continendarum scaturiginum caussa collato 1 Plinij loco lib. 3I. c. 3. qui de Agrippa loquens,ita inquit idem&Virginem duxit ab octaui lapidis diuerticulo duorum millium passuu Praenestina uia iuxta est Herculaneus riuus,quem refugiens,Virginis nomen obtinuit ac etiam inspecto opere arcuato, substructionibus, quae Virgini a Frontino attribuuntur, audacter retuli, etsi subterranei specus quibusdam in locis non apparerent,Virginem esse,&reduci posse. Et eYinde electi uiri nobiles Marius Frangi panius, Populi Romani Cancellarius, Rutilius Alberinus,

Horatius Narus, qui mecum onus subirent,&Οmn CS una curaremus, ut opus recte, ine fraude, a quam citissime perficeretur; interimq. pecuniae collatae Triuisio illi,4 fabris murariis distributae, opus, praesidente operi Illust. Gabrio Sorbellono, Pij iiij.

ex sorore nepote,auspicatum est, ut X tamen coeptum, tot inter Triuisium redemptorem, fabros sub redeptores discordiae,& lites e Xortae sunt, ut adcin uisum sit nobis concurrente etiam Reuer.&Illustr. Ioan. Antonio Sorbellono Cardinali sancti Georgij, Reuerendissi &allustriss Benedicto Cardinali Lomellino, tunc Camerae Apostolicae Clerico, Pontifici referre, opus adfinem perduci non pota, nisi ab eo Triuisitis arceretur. Id Pontifex

renuit,

135쪽

quae Virginis. IIJ

renuit, praetextu quod aequum esset, Triuisium operis auctorem, illius debere esse persectorem; tantum per nos animadue ii, ut opus cito prosequeretur &recte. Triuisio igitur opus intricare proseqtiente , mortuus est Pontifex,creatusqueest Pius V. Ghi silerius Pontifex optimus,qui etsi animarum saluti consulenS, ad morum prolapsorum correctionem, ad bene, beateq. uiuen di institutionem,summo studio, totis q. uiribus intenderet,publica tamen opera non negligens, huius ductus prosequendi cura Reuerendiss. Illustr. loani Riccio Cardinali Politiano praecipuam

demandauit,qui cu interim Triuisitis ille misere admodum diem suum obiisset reintegrato negotio, uocatis compluribus Architectis, cognito quod sere dimidium operis peragedum supererat, quod alia decem millia persectioni suffcere crederentur, cum illa uiginti quattuor millia, & plura a Triuisio consumpta fuissent, re ad Populum relata alia decem ex uini uectigali redigenda,huic

Operi a S. P.M. R. applicata sunt, cum quibus opus curantibus Naro, me Luca Paeto, adhibitis Iacobo a Porta, Bam tholomaeo Gripto Architectis, qui opus iuYta legem conuentionis a redemptoribus exigerent, perfectum est; correctis quia busdam, quae ab antiquis animaduersa non fuerant. Primum quia aqua sontium, qui tres sunt, cum acquisitionibus , quae intra ductum oriuntur , uisa est satis , superque esse aquaeductui in forma praesertim in ductu arcuato, Herculaneum Luum , qui uere loco palustri in ima in ualle ultra sontes consurgit, reij ciendum putauimus, Madiacentibus agris, praediis relinquendum cum exinde ductus aquae substructione , per mediam uallem palustrem , longo circuitu ad montis

radices,ubi subterranea forma initium capit,peruenit, usibreuiore uia, perfosso monte,durissimi Tofi, Scabri, qui inter prima sontem, duas alias intersurgit,& ubi turris assurgit,quo in loco somsan Virginis aedicula suit, de qua meminit Frontinus, recta fere uia, iam non amplius per loca palustria, sed per montis radices, fontes coniunximus,&ad specum antiqui ductus perduximus. quo factum suit, ut, ubi antea aquae pluuiales , a motibus descendentes parietibus substructionis inhaerentes, ipsos parietes, non sine aquae detrimento corrumpebant; hodie cum iuxta radices montium riuo subterraneo perducatur, aqua pluuia ad ima supra ductu prolabatur: sicq incorruptam aquam, illaesum ductu

136쪽

11 De restitutione

longo aevo putauimus conseruari posse, in ea etiam subterranea

specu, novoq. ductu conficiendis, uenae multae eiusdem bonitatis cuius fontes , acquisitae sunt , ita ut riuus Herculaneus amplius a ductu, in arcuato opere capi non potuisset, construi etiani curauimus in initio montis, de quo supra, fenestram emissariam, iit si quando in ductit, ut saepe cotingit uitium fieret,aqua paruo negotio auerti posset,& ductus emendari quod non solum ibi, sed etiam in initio eius substructionis, quae est in loco, ubi nunc dicitur Bucca leonisci qui locus etsi Frontini tempore totus stubstructionis esset , ut etiam hodie uestigia demonstrant, per nos tamen etiam arcuato opere est restitutus, ut pluuiales aquae,&scaturigines quaedam, quae ibi sunt, facile subterlabi possint se x alterum, tertium emissarium in initio operis arcuati, iusta Anienem a sinistris confici fecimus: ex quibus paruo negoti, repagulis demptis, ductus omnis purgari poterit, in continenti restitui cumque aquae Crabrae pars, quam nunc Mar

nellam appellant, quae perima agri Nobilium de Rusticis pestransit, nonnihil antea aquaeductui nocuisset, nos ponte supra aquaeductum facto, eo u stratis silicibus munito, per eum illaeso ductu, eam aquam Crabram, piluuiales transmittendas curauimus, alio etiam ibi supra ductium ponticulo constructo, & strato ,

per quem fontes quidam, qui in ea ualle consurgunt, unde Appiam aqtiam Romae ductam fuisse facile comprobare possem, sine ductus laesione, aut aquae uitio commode pertranseant rumstis etiaqtitare ipsa compertum fuit, Optis arcuatum pluries suis. se emendatum, eo quia parietes, qui aquam supra fornices, seu arcus continebant, temtiores, quam res desiderabat, facti fuerat,

nempe crassitudinis sesquipedalis, siue duorum palmorum nostri temporis: quo fiebat, ut illis, pondus aquae pandere conantis,sustinere nequeuntibus, ductus litiare tumideoq.illi primo parieti, Salterum et iisdem crassitudinis adiunxerant, qui cum priore noconueniens nam in parietibus nouum cum ueteri non conuenit maius uitium secerat, internascentibus caprificis, cilcris,terebinio rubis, alijs arboribis s&fruticibus parietes corrumpentibus. Nos igitur destructa parte omni superiori usque ad imas fornices, parietes hinc&hinc crassitudinis patria orti quattuor, crusta intrinsecus coctis laterib'fieri curauimus: opusq.pillis, emetiis,hinc,&hinc distates interse palmos plus minus lX. muniri fecim':&uist

137쪽

Mquae Virginis. III

bilius esset opus, cie parietes aquam continentes, quae & sornicum superimpositarum podere panderentur, inter quasse pilas latenas ex lapide Tiburtino annecti curauimus insuperq. cum inreperiendis puteis, unde ductus purgari posset, multum, diu per nos laboratum fuisset, nempe quia subterraneus ductus, nullis tunc supra terram uestigijs apparentibus modo hinc, modo illinc nulla ratione se uertit, iussimus aliquot angulares puteos, supra terram altitudine palmorum decem extolli,4 consornicari, paruo soramine in summitate relicto,unde aquae spiritus exalare possit, reliquos uero per palmos quattuor infra terram fornice muniri, operiri curauimus, sicq.ductus, Deo optimo Magi moadiuuantes, restitutus est,aqua l. ad Triuiffistulas VII Kal.Septembris , anno a seruatoris nostri natali sesquimillesimo septu gesimo magna omnium laetitia perducta est tripliciq. ibi emiis rioius'. tum in fontes per Urbem dispensetur per Cloacam ini

bi data opera nuper exstructam, in Tiberim, ne Ciuitati noceret transmissa est non tamen prius perducta est,quam Optimus Princeps de eius bonitate a peritissimis medicis,per quos omne eXperimentum fieri iussit, certior factus fuisset decreuerat enim Sanctissimus Pontife potius omne impensum amitti debere, quam aquam ducere; si, ut quidam illi falso suggesserant, corporibus saluberrima non esset. Libet hoc in loco, ut error omnis ex mente titubantium excutiatur,4 plena huius aquaeductus, Mundenomen Uirginis assumpserit, & quo itinere ad Vrbem perueniat, unde acquisitiones illi accedant, notitia habeatur loca Plinii&Frontini, de A qua Virgine loquentium, recensere, 'uae ego

uidi, reserre, ut ulterius haesitationi locus non relinquatur. uerba Frontini sunt haec: loquitur autem de MarcoAgrippa, qui anno ab urbe condita, ut ipse paullo ante dixerat, septingentesimo decimo nono,Imp.Caes Aug.&M.Laelio Volcatio Coss. aquam Iuliam duxerat Idem, inquit,cum iam tertium Consul fuisset, C. Sentio Sp. Lucretio Coss. post annum xiij. quam Iuliam dedux rat,Virginem in agro quoque Lucullano collectam Romam pem duxit. Dies quo primum in Vrbem responderit . iduum Iunij inuenitur,Virgo appellata, quod quaerentibus aquam militibus, puella uirguncula quasdam uenas monstrauit, quas secuti,qui soderant, ingentem aquae modum inuenerunt aedicula sonti apposita,hanc Virginem pictura ostendit Concipitur ergo uia Cou

138쪽

118 De restitutione

latia ad milliarium octauum, palustribus locis fgnIn c1rcumis

cto continendarum scaturiginum caussa, adiuuatus ex compluribus acquisitionibus uenit per longitudinem passuum xiiij mi lium centum quinq ex eo riuo tib terraneo passuum xj millium o stingentorum sexaginta quinque supra terram,per passus mille

ducentos quadraginta, ex eo substructione riuorum locis compluribus passuum quingetorum quadraginta opere arcuato passuum septingentorum, acquisitionum ductus rivi subterranei sificiunt passus mille quadringentos quinq. Haec ille. Ex his manifeste dignoscitur, Agrippam primum huius aquae inuentorem,&duetorem fuisse quod aestatur Plinius lib. I. c. 3. qui ante Frontini tempora viguit is enim tempore Vespasiani , ille uero Neruae scripserunt ait enim Plinius de Agrippa loquens, ut&supra retuli, idem&Virginem adduxit, ab octaui lapidis diue liculo duum millium passuum , Praenestina Via iuxta est Herculaneus riuus,quem refugiens Virginis nomen obtinuit. Haec ille, quid de ea iterum lib. 6. c. II meminit, in distantia ab Urbe ut uides lector candide conueniunt ambo enim ab octauo lapidetestantur, nec in uia discrepant, quamuis Frontinus testetur de Via Collatia, Plinius de Praenestina,quia Plinius non in via , sed diuerticulo a uia duum millium passuum, ut res ipsa etiam hodie indicat,asserit. Via autem alia, quae hodie iuxta fbntes pertransit, ad uicina praedia ducit, Collatiam appellatam fuisse crediderim , us'. dum de alia constet sicq.4 in loco conueniunt de nominis origine, siue unde Virginis nomen assumpserit, aperte dis. crepant m quo ego magis Frontino, qui de his principaliter tractauit, cura sibi ab Imperatore iniuncta, quam Plini, qui per-sunctorie,&incidenter de ea locutus est, amentio ceteri credent, quod eis magis arridet. Nunc, quae uidi, reseram. Ductus subterranei , de quibus meminit Frontinus, incipiunt ad radices montis, ubi aqua primum ex loco palustri, substruetione egrediens specum ingreditur 4 exinde recta sere linea, continuatis per totum aquaeductum puteis interuallo a Vitruvio lib. 8. c. 7.praefinito, nempe ut intra duos actu in uicem distet . quod spatium est palmorum nostri temporis II. nec ullus cam meta egreditur, peruenit iuxta praedium, quod est in agro Nobilium de Rusticis, ubi facto angulo discedit adima, quo in loco,id est in ima ualle summitas aquaeductus solo sere aequalis est. Hoc in loco in-

139쪽

quae Virginis. I9

uenimus antiquos supra plumbi laminam extensam propter loci instabilitatem ductos fundamenta iecisse, & superaedificasse. Ab

hoc loco subterraneo riuo continuato ad alteram uallem in agro Nobilium de Cassalibus peruenit,tibi nunc dicitur Bucca leonis, eo quia triginta annis citra sonticulo cuidam inibi non longe

ab aquae ductu egorienti marmoreu caput Leonis , ex cuius ore aqua proflueret, commode hauriretur,ab agri domino appositu fuit; quod marmor nos aquae ductui inseruimus, ut inde aqua

profueris in uicinorum praediorum commodum hauriri possit; quo in loco substructione, & modico opere arcuato per nos, ut di xi, facto, eam uallem pertransit, indeq. continuato subtus proximum montem riuo subterraneo, ad proximam uallem agri Monachorum Sancti Paulli peruenit unde longa substructione ad alterum proximum montem perducitur, inde rursus subterraneo specu a dextris progrediendo, non modico itinere uiam Tiburtinam intersecat, rursusq. a sinistris, iterumq.a deXtris progre-clie, do, iuxta Anienem se ostendit rinde opere arcuato ad alium proximum montem,&inde per specum riuo subterraneo uia Nomentana intersecata, ad aliam proximam uallem, inde alio amcuato opere ad proximum montem exinde , Salaria uia pariter intersecata, per collem hortulorum subtus amoenissimum uiridarium , amplissimum q. aedificium Reuerendissimi Illustrissimi Cardinalis Politiani, intra Vrbem perducitur quo in uiridario iuxta puteu aquaeductus hinc,&hinc lapidibus Tiburtinis,Cippi seu Termini sormam habentibus, inseriptiones istae in uetae sunt. VIR VIR G

PONTIFEX. MAXIMVS TRIBUN C. POTESTAT. IIII CCXL COS. III. IMP. VII P. P

Haecque, ut dixi, aqtiae ductus uia est longitudinis a Frontino descriptae nempe passuum xiiij millium. Acquisitiones quoq.

de quibus Frontinus meminit, perquisiui nam iere omnes huius ductus subterraneas partes, partim equester, ubi multa aqua non

erat, partim pedester, ubi sicco pede ambulare licii it partim uero

in iiij nauicula,

140쪽

IIo De restitutione

nauicula, ad id accommodata, ab hominibus tracta, ubi riuus, uigabilis fuit, diligenter inspexi, inueniq. in initio montis, quem

primum sontes subeunt , non longe ab ingressu, hinc linc ductus acquisitionum factos fuisse, latitudine palmorum fere decem, altitudine palmorum nouem, cuius longitudinem inuestigare non ualui, cum limo ad altitudinem palmorum quinque repleti essent, ex quibus hinc,& hinc aqua in aquaeductum profluebat, non tamen multa, ab his non longe quattuor aliscuniculi, duo hinc,duo illinc, contra inuice ex diametro, latitudine palmorum circiter trium singuli, altitudinis palmorum septem fere, ex quibus etiam aqua, licet modica, in ductum profluit, de quibus arbitror sensisse Frontinum dum ait Acquisitionum ductus sub terranei essiciunt passus mille quingentos quinq. sed in monte, quem dixi extare interuallem agri de Rusticis, agrum Buccae leonis nuncupatum,longe maiores, quam alibi, acquisitiones inrueni, non quidem ductas per cuniculos aut specus, sed in ipsius aquae ductus lateribus hinc hinc passim scaturientes, ut fere ex illis quincta pars totius aquae, quae ad urbem ducitur, etficiatur:& tandem in toto ductu, duobus montibus exceptis, uno uideli

cet, unde aqua in maius arcuatum deducitur, altero,a quo quaa dicto opere arcuato exiens recipitur,&in aliud opus arcuatum traijcitur,in quibus ne gutta quidem aquae scaturit, acquisitiones quam plurimae exoriuntur, quibus acquisitionibus sontes adiuti optimam aquae copiam in Urbem ferunt. Initio igitur,&statu ipsius quaeductus cognito, remanet, ut recenseam quoties inueni aquae luesum hunc corruptum fuisse,& restitutum. Et quidem opus arcuatum destruet ii fuisse a C. Caesare vi a Ti. Claudio restitutum, monumentum, quod ad radices Pincij montis,in hortis tunc Angeli Colotisin ipso quaeductu conspicitur, aper te demonstrat: cuius hanc suisse inscriptionem, Andreas Fulvius, de aqua Virgine loquens , uir sane doctus in rerum antiquarum peritissimus, testatur,4 nos legimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION