Lvcae Paeti ivrisconsvl. De mensvribus et ponderibvs romanis et graecis : cum his qvae hodie Romae svnt collatis libri qvinqve : eivsdem variarvm lectionvm liber vnvs

발행: 1573년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Deponderibus 'metarii s Graecis. 81

pondus uertens, nouem Muiginti denariorum pondus expre sit cum tamen, e supputatione supra in denario tradita, tertia minae pars ex denariis uiginti octo, scripuli quattuor, siue unciae sextula constet hoc autem ad uitandam scrupulosam diuisio nem factum fuisse, credendum est uerba Pliniisunt haec loquitur autem de thure. Etiam nunc tamen inueni utitur guttae, quae tertiam partem minae,hoc est uiginti nouem denariorum pondus

aequent.

Scripulum sequitur, in quo est penultima unciae Romanorumque ponderum diuisio, quod est, ut dixi, unciae pars XXI V.Con

tendunt autem iuniores, aut scripulum neutro genere, aut cer

te scriptulum, ex Varronis, Volusi Metiani sententia, scribi oportere Mihi autem scripulum appellare placuit, ut duritiem scriptuli 4 differentiam scrupuli lapilli, a scrupo Festi auctoritate formati, uitarem, etsi non negem, scrupulum quoque scripulo deduci posse littera mutata, ut carnufex , lubens pessumus, &similia dicuntur. Credo enim cum Fannio, nomen istud, ad similitudinem Graeci nominis gramma, a Romanis formatum fuisse: de quo Fannius ipse ita scripsit. Gramma uocant, scripulum nostri dixere priores.&paullo post.

Vncia fit drachmis bis quattuor: unde putandum Gramma dicta, quod haec uiginti quattuor in se Vncia habet tot enim formis vox Graeca notatur, Horis quod mundus peragit noctemq. diemq. His igitur rationibus motus, scripulum post iuniores , qui se ita etiam in antiquis libris legisse testantur, scribere uisum est i alius, ut sibi melius uidebitur, scribat. De scripulo autem meminit Columella lib. a. cap. 3. sic scribens . at erit eiusdem picissexscripula in sextarios quinque quadraginta, tum demum misce re, cum mustum deserbuerit. Et c. 28. Tum in serias singulas,quae sint amphorarum septenum , addito medicamenti pondo unciam, scripula octo gypsi Plinius lib. 19.cap. I. de lino byssino. Proximus byssino mulierum maxime deliciis circa Elim in Achaia genito, quaternis denarijs scripula eius permutata quondam, ut auri, reperio. Idem lib. 3q. 8. de nobilitate ex aere. Idemq.

in uncias additis auri scripulis senis, praetenui pyropi bractea ignescit . Et a scripulo scripularem differentiam dixit Plinius lib.

102쪽

lib. 33. cap. 8. His coliculis periti, cum e uena, ut lima rapuerint experimentum , protinus dicunt quantum auri sit in ea, quantum argenti, uel aeris, seripulari differentia mirabili ratione non'

fallente.

Scripulum Graeci Mauri medici longe post Galeni tempora,&paullum ante nostra, quorum opinionem secutus sum 1upralia bro primo, in grana XXIV. partiti sunt.&haec est unciae ulti m diuisi, etsi Neapolitaniri Veneti medici dissentiant quod ego ita sentio, non ut e granis uiginti quattuor, sicut a natura producuntur, scripulum conficiatur, sed ut scripulum, ut est ui ciae pars et . in grana quattuor&uiginti diuidatur, partesq. in suis bracteolis ex aere, uel orichalco, distinctis, suis q. numeris si gnatae habeantur, ita ut in aureorum ponderibus a negotiatori bus retineri videmuS. Restat unum, ut reminiscamur, quod primo libro a me traditum est, unciam, qua hodie Romae utimur, antiqua uncia scripulo uno granis quattuor grauiorem esse, quae scripulum&grana ex uncia instantis temporis formata sint,4 ex consequenti libram nostri temporis , antiqua libra scripulis nostri temporis quattuordecim, grauiorem esse. Cum autem libellus Logist

rum Italico sermone circumferatur, in quo discrimina&propor tiones ponderum, omnium fere ciuitatum Europae, in quibus emporia fiunt, continentur, si ea, quae in ipso libello continentur , uera sunt , cum a nobis traditis conferantur, quisque litter rum non ignarus , paruo negotio suae regionis pondera cum antiquis examinares, etsi maluerit restituere , facile poterit. Et haec,

quantum ad Romana utriusque temporis pondera attinet, dixis se sat sit quorum antiquae notae ex Volusio Metiano, Valerio Probo , Cornelio Celso, & Scribonio Largo a iunioribus rela

tae, hae sunt. Ponderum

103쪽

Te ponderibi Romanis N Graecis.

Tonderum Romanorum notae. I . Libra.

siue duella. n Sicilicus. 1 extula.

Scripulum. Victoriatus, siue quinarius.

A Sextans apud Celsum. E Binae sextulae apud aliquos. H Sestuncia apud Scribonium. -- Drachinae sex apud eundem. a Drachma apud medicos nostrae aeta

tis a

Graecorum ponderum epitome .

R A E pondera,antiquorum medicorum pra sertim opera, ita sunt intricata, ut uix a doctissimis peritissimis q. uiris extricari possint cum etiam plurium ciuitatum sint, ut demensuris liquidorum Iaridorum dixi. Ego uero quae ab ijs, qui de illis doctissmedisseruerunt, collegi, breuissime tradam sunt autem tripar tita, in Attica scilicet, medica, Hippotatrica, seu ueterinaria. Attica haec, Talentum paruum, Talentum magnum, Mna, siue Mina Attica antiqua, Mina Attica Solonis, Drachma, Obolus, Areola, siue Chalcos, Lepta, siue Minuta. Talentum . siue alentum partium . constat e minis sexaginta. I alentum magnum constat ex minis octuaginta. Mina Attica uetus constat ex drachmis quinque septuaginta. Mina Attica Solonis constat e drachmi S centum. Drachma, quam dixi eandem esse Latinisci Graecis,constat ex obolis seX.

104쪽

8 Liber Atiunctus

Obolus constat ex areolis, seu chalcis sex etsi Plinius Iib. 2I. cap. ult.

ex decem chalcis obolum constare diXerit. Vitruvius uero, de quo iuniores non meminerunt, quantum ad nummos attinet, iam constat , haec omnia pondera numismatum etiam nomina

fuisse obolum in quattuor partes quas ipse obolorum quadrantes appellat apud Graecas ciuitates fuisse diuisum testatur, eosq. quadrantes,ab alijs dichalca, ab alijs trichalca appellari,lib. a. c. I. Areolum, siue chalcus , constat ex septem minutis epta appellatis, quae non diuiduntur: ex quibus si supputatio fiat apparebit inscripulo esse lepta quattuor octoginta, granum constare exleptis tribus4 semis. ωhaec omnia apud Graecos tam in ponderibus quam in numismatibus fuisse leguntur. Scripulum quoque apud Athenienses non tamen in re nummaria fuisse legitur, constans ex obolis duobus Ceratium quoq. legitur, siue siliqua, quae est oboli pars tertia,scri-.puli seXta, continens in selepta quattuordecim. Paucae ex multis . quae ad praedicta probandum ueterum auctoritates adducuntur, sunt hae. Suidas, talentum, Ut ait Diodorus in libro de ponderibus , minarum est sexaginta mina uero drachmarum centum, drachma obolorum sex oboliis areolorum sex, areolum minutorum septem Cleopatra uero libro de munditiis, cuius uerba in eo qui Galeno de ponderibus inscribitur, inserta sunt Attica mina uncias habet duodecimvi dimidiam, trachmas centum, scripula trecenta, obolos scXcent S. Fannius. Accipe praeterea, quam paruo nomine Graijν nam uocitant, nostri l. minam dixere priores. Centum hae sunt drachmae quod si decerpseris illis Quattuor, essicies hanc nostram denique libram: Attica quae fiet, si quartam dempseris hinc, inna. Intelligo autem,Fannium,tam cum dixit Graiam, quam Atticam, de Attica mina intellexisse, aut intelligere debuisse coniicio autem e X his, quae in sequentibus dicam, quod etiam ex coniectura dictum fuisse uolo apud Athenienses duas fuisse minas, unam drachmarum quinque septuaginta, hanc ante Solonis leges, alteram centu in hanc post leges tempora Solonis. Quia constat eY ijs etiam, quae Plutarchus in illius uita tradidit, Solonem

Atherii ensibus mensuras&pondera auXissc.Cum autem Fannius asserat, minarum Graecarum unam fuisse drachmarum LXXV. alteram

105쪽

Deponderi in Rom Ui s Graecis . s

alteram centum, nec ullum aliud incrementum minae aut ponderum appareat necessario quodammodo intelligendum est incrementum fuisse inmina, ut ipsa adrachmis quinque&septuaginta ad centum a ueta fuerit quia aliud, ut diXi, incrementum non apparet, quod sciam. Hinc ergo exorta fuisse coiiij cio talenta ill a duo , a Stauio lib. s. i en in controuersiam allata, non

tantaen recte eXplicata, ut iuniores quoque demonstrant, paruum,

inquam 4 magnum cita differentiae caussa appellata nam praesuppono, ueritate non laesa talentum, quod hodie paruum seu seYaginta minarum in Attica fuisse dicitur,ab initio minarum e stitisse octoginta earum stilicet, quae ex drachmis L X X V constabant, hucq. spectare Fanni carmen paullo ante relatum: Attica quae fiet, si quartaui dempseris hinc, na. Cum autem mina ad drachmas centum a ueta fuit, factum est alterum talentum maiorum quidem minarum, numero tamen octoginta, sicut 'rimum, illudque primum remansit minarum auctarum segaginta. nam si octogiestae quinquagies septuagies numerabis sex millia habebis. Quod autem utrumque talentum maius minus, idest unum minarum Atticarii sexaginta,alterum octoginta apud Athenienses fuerit, constat aperte,si sententia Suidae Diodori supra relata,ridulij Pollucis paullo post referenda, necnon Fannis, qui testantur talentum Atticum fuisse minarum sexaginta , cum Liui j dictis conferatur is enim reserens legesin condiciones pacis a S.P. QR Antiocho datas, ita inquit Argenti probi Attica talenta XLI.millia dato intra duodecim annos pensionibus aequis talentum ne minus pondo octoginta Romanis ponderibus pendat. ex cuius dictis aperte constat, talentum minarum quoque octoginta apud Athenienses fuisse quod maius, ad illius quod esseminarum sexaginta,disserentia, appellatum fuisse coni j cio .ideo l. senatum uerba illa, Ne minus pondo octoginta Romanis ponderibus pendat, apposuisse credendum est quia sciebat alter uapud Athenienses talentum diuersi minoris ponderis esse ne dubitari contingeret, de quo actum fuisset. De hoc aute talento octoginta minarum puto Teretium intellegisse in Phorm.actu .s e. 3. dum dixit Si quis daret Talentum magnum: Virgilium Aen. F. Vinaq.&argenti magnum dat ferre talentum. Et rursum lib. 9. Et tripodas geminos, auri duo magna talenta. Nec me mouet,quod ex Plauto in Mostellaria colligi uideatur, talentum magnum mu

106쪽

narum sui sic sexaginta, eo quia seruus Tranio actu . sce. I. intes rogatus ad europide, quanti illius aedes emisset, respondeat: Talentis magnis totidem, quot ego tu sumus . de quibus cum iam dixisset, sumpsisses oenori a danisti, soluisse, minas quadraginta, paullo post senex residuum preti soluturus, , quantum uen

ditora adhuc deberetur, exprimens, ita inquit, Nempe octogi ta debentur huic minae cui seruus respondens subiunxit, Aut nummo amplius ev quo constare uidetur,illa duo magna talenta centum tiginti minarum fuisses quia mendax turbulentus seruus nihil magis quaerebat, quam senem inuoluere ut illius praecedentia uerba declarant. Quid agam nunciam Nisi in uicinum hunc proximum mendacium Fas emisse aedes dicarn huius filium. Callidum Hercle audiui esse optimum mendacium. Ideoque senem in dinumeratione errantem non admonuit cum constet errasse ex praedictis. Talentum quoque Euboicum fuisse legitur apud Liuium quod ego eius ponderis suisse conijcio, cuius Atticum maius , nempe minarum Atticarum octoginta, illaruinquam, quae ex drachmis centum constabant quod quidem nosolum ex locorum uicinitate existimo, sed ex Liuisuerbis. is enim lib. 3 . condiciones pacis a consule, Antiochi regis legatis oblatas reserens, inquit Europa abstinete, Asiaq. omni, quae ciSTaum rum montem est, decedite pro impensis deinde inicitum factis quindecim millia taletum Euboicorum dabitis , quingenta praesentia,duo millia inuingenta cum S. P. Q. R. pacem comprob

uerit, mise deinde talentum per duodecim annos. Haec autem

XII millia talentum, quae hic Liuius appellat Euboica, illae dem esse ere istimo , quae sequenti libro senatus, oblatas a consule

pacis condiciones secutus , pensionibus aequis intra annos duodecim solui imperauit , quae Liuius in eo S. P. UR. decreto, ut paullo ante retuli intrica uocauit ut facile coniectari liceat, Euboicum,4 maius Atticum talentum eiusdem ponderis fuisse. Ceterum intelligo cum Prisciano Caesariensi lib. de ponderibus, inter talentum Atticum minarum octoginta libras Romanas octoginta discrimen librarum trium irientis librae intcrcessisse: quia ex ijs , quae diYi, constat, minam Atticam intell1go postre-rnab semuncia, siue drachmis quattuor Romana libra maiorem fuisse . e quo excessu in minis octoginta. unciae quadraginta 1 dest

107쪽

Deponderibu Romam s Graecis. 8

idest librae tres&triens constituuntur. sed in eo,quod Priscianus subdit, senatum decreuisse, ut non plus quam ternae librae. quaternae unciae singulis desint talentii in hoc non consentio, nec Liuius hoc dicit, nec ex decreti uerbis colligitur siquidem

decreti uerba excludunt, ne talentum minus sit pondo octoginta , non autem includunt , ut non maius octoginta pondo talentum esset, si in talento maius pondus inesset talenta enim Attica,ita ut erant.suerant imperata sed,dubitationis tollendae caus.

sta ut praedixi, adiectum fuit, ne minus pondo octoginta taleium esset quia aliud minus sexaginta minarum erat. Sed&, quae ibi Priscianus de denarijs subiunxit uera non esse,ex supra relatis facile colligitur, quae a iunioribus quoque improbantur.egyptium quoque Talentum fuisse, Plinius lib. 33. c. 3. his uerbis

testatur. Talentum autem Aegyptium pondo octoginta capere, Varro tradidit de pluribus quoque talentis meminit Iulius Pol luX lib.9. a Budaeo iunioribuSq. relatus, sic dicens. Hoc utique dicere non intempestiuum erit, quod Atticum talentum sex millia drachmarum ualebat Atticarum , Babylonium uero septemii lia, Aeginaeum decem millia, Syrium milieri quingentas,secun dum Atticae drachmae rationem Meminito de alio talento Vitruvius supsa relatus, quod esset librarum C X X. lib. Id. c. a I de machina testudinea loquens, his uerbi. Gubernabant eam homines centum habentem podus talenti quattuor millium quod

fit CCCCLXXX pondo, idest quadringenta octoginta millia pondo nam in emendatissimo codice, quem in opido Toleto uidisse se mihi asseruit uir doctissimus Petrus Ceconus, littera , supra numerum notata inspicitur,4 sane aliter intelligi non potest: cum alioqui talentum illud fuisset drach undecimvi scripuli ac scripuli quincuncis quod nemo dicet qui machinae illius m gnitudinem intelligat.

Ponde m medicorum epitome .

I, A medica habet uncias sexdecim libra habet uncias duodecim, uncia drachmas octo, drachma scripula tria, scripulum obolos duos, obolus duos semi obolos, semiobolus siliquam unam&dimidiam; siliqua grana quattuor. Haec autem probantur ex his Dioscorides

libello

108쪽

8 Liber Atiinctas

libello deponderibus,de quo supra: Mina secundum medicoruni usum habet uncias sexdecim, id est drachmas 128. Italica autem uncias 18 hoc est libram unam semis drachmas I Alexandriana mina habet uncias uiginti, drachmas I 6o Cleopatra ubi supra: Mina nomen pondus,habet uncias sexdecim, drach. I 28.scripula I Et paullo post Ptolemaica uncias decem,& octo drach. Iqq. scripu.432 quo in loco animaduertendum quod Cleopatra appellat Ptolemaicam minam, quam Dioscorides appellauit It licam, seu eas parificat Galenus lib. a. de compositione medic mentorum secundum genera, in hoc medicamento Heras, manifeste uidetur uelle, minam esse sexdecim unciarum nisi enim uoluisset hoc, sextam decimam minae partem non stripsisset. Hoc in loco animaduertendum duxi, medicos unciam scripulum, a Romanis mutatos esse, cum Graeca pondera non sint, ut supra

ostendi

l si potiricorum siue ueterinario ' ponderum epilsme .

I in habet uncias quindecim, libra drachmas nonaginta, uncia drachmas septem & dimidiam drachmastri puta tria, denarius scripula quattuor, scripuluitiobolos duos. Haec ab ignoto Graeco in dicto liberulo de ponderibus , qui Galeno inscribitur, in quora Graecorum ponderum notae sunt omnes, quas hic describere libuit. Mna et Olceidem quod drachmatis Gramma, siue scripulum. Libra. R. OboluS.

Suhes, Ceratium, siue siliqua.

Dolium

SEARCH

MENU NAVIGATION