Lvcae Paeti ivrisconsvl. De mensvribus et ponderibvs romanis et graecis : cum his qvae hodie Romae svnt collatis libri qvinqve : eivsdem variarvm lectionvm liber vnvs

발행: 1573년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Variarum lectionum.

Iot Si diutinae inquam niues in Latio iacerent, ipsae quoq arbores

niuem lita afflictae interirent. Hi sugitur confutatiS,concludendum esse arbitror, nil melius nil i. aptius segetibus Marboribus optari potuisse quam quod Virgilius optauit, Plinium l. ipsum

sua ipsius sententia conuinci is enim post locum supra citatum ita inquit Hiemem aquiloniam esse , omnibus satis utilissimum imbres enim tunc expetendi uidens causis est quo hiam arbo res fetu exinanitas &foliorum quoque amissione languidas, naturale est avide esurire cibus autem earum imber quare tepidam esse hiemem,ut, absumpto partu arboriun sequatur protinus conceptus,idest germinatio,ac deinde alia florescendi eginanitio, e perimentis creditur quinimmo , si plures ita continuentur anni, etiam ipsae moriuntur arbores quando nemini dubia poena est

in fame laborantium. Hactenus Plinius. Qui his uerbis putat hi mem debere esse aquiloniam, humidam, nec non frigidam, quam tamen aquiloniam supra ostendi necessario in Latio siccam esse, cum frigida&pluuiosa tempora in hieme diu in Latio simul esse non possint. dicet Plinius rationem, quare hiemem aquiloniam desideret expresse non aperiat tamen ex illius uerbis clare colligitur, dum dicit quare tepidam esse hiemem, ut absumpto partu, protinus sequatur germinatio, deinde alia forestendi exinanitio , inutilissimum eXperimentis creditur. Aquiloniam igitur eam desiderat, ut frigida sit,4 tepidam damnati, pluviam

autem post autumnum necessariam putat , ut arbores fetu exinanitae&csurientesis potuin imbre saturentur si igitur eius traditiones uerae sunt, ut& ueras esse arbitror certe nihil melius, nec

aptius etiam, ex eiusdem Pliniisententia, arboribus , quae in L tio sunt, optari potuit, quam ut solstitiam, quae inter autumni si

nem iniemes initium sunt, ut alibi demonstraui, humidaeve niant, unde arbores , fructuum partu, soliorum amissione an guidae, Megmanitae, imbrevi humore saturentur quo quidem humore saturatae,si hiems Aquilonia quam, ut dixi, in Latio siccam,&serenam esse, usu&experientia cognoscimus subsequa tur, arbores ipsae alimentum a praecedentibus imbribus assumtaptum, hiemis frigore coercitae, in se egregie concoquunt. Coq. concocto humore grauidae, adueniente uere, partum edunt enerosum . quo alimento&partu tam modulate tam l. aequaluerimpertito minime laborare, sed diu teliciter uiuere posse creta

122쪽

rgo Sextus

dendum est sicq Virgilisvotum frugibus4 arboribus commune esse intelligo. iniuste a Plinio, ipsius Plini sententia, d mnatum suisme defendo Vale,&me, ut soles, ama.

De anni 1369. qualitate.

N a a Christi, seruatoris nostri, natali sesquimili simus sexagesimus nonus,mihi dissicilior&inclementior uisus est omnibus, quos ab annis quadraginta citra praeteriverim siquidem ab initio Ianuari mensis teperatus potius quam frigidus fuit, pluuiosus adeo, ut quidam occulti fontes in capite Circi maximi , iuxta molendinum illorum de Conradis exsistentes,qui,ut a maioribuSacceperam, obseruatione uerum esse compereram, cum apparent,an' nonae futuram caritatem, & penuria designat, nempe quia quae abundanti, pluribus in locis ibi de repentescaturi uerint, nec us'. in futuram hiemem manare desierint sores amygdalarum, quas

nuces plurima Virgilium appellasse crediderim, qui se affatim

ostenderunt, humido perierunt omnes, persica, pruna, cydonia spem fefellerunt frumenta,&sata omnia, quae optimam spem tota hieme,&maiori parte ueris praebuerant, adeo rubigine&calamitate infestata sunt, ut superiorum annorum frumenta,quae Pondere bonitate praecellebant, scutis ocito, hornotina uero scutis septem, ordeum scutis quattuor, auena scutis tribus,rubiis singulis publiceo communiter inter mercatores uendita fuerint.

licet prouidentia optimi principis Pij Quincti Pontificis maX qui

horrea ex collatis a ciuibus nobilem agriculturae artem exercentibus, ac etiam mari terraq. longe inuectis frumentis,constituit,&furnarijs , quantum sat escte uideretur, Iulij quinquagintaquilaq. in singula rubia ad metiri iuberet, panis in plateis&furni Lanun danter exstiterit, ut singulis bolon enis unciae octo appenderentur, ita tamen ut extra urbem etiam operari uinearum abs'. annonae Praefecti licentia, non nisi quantum quis'. sibi bolenenis quinq pararet, eX trahere posmerit,adhibitis et1am ea de caussa custodibus, opidanis territorij, qui uiY ad duas anni parteS frumentum collegerant non parum laborantibus pyra modica,mala multa, nuceSiuglandes,&castaneae multae aestas non seruida sicca tamen, ut ab in 1 incns Mariij, us an mensem Octobrem plu

uiae,

123쪽

Variarum lectionum. Io

uiae, exceptis modicis & nocentibus in mense Maio, desideratae fuerint. Ficus permodicae,&uitiatae, uini pluribus in Latio de fuit pars tertia, reliquis dimidia, trans Tiberim non ita,sed aliqui

fere ad praeteritorum annorum mensuram collegerunt Ouorum

Octobri Nouembri mensibus ea raritas, ut quattuor singulis Iulijs passim emerentur olei caritas,&in multis locis penuria. Pueri utrique mulieres Pustulis, quas uariolas appellant, cum multorum tum in urbe tum inopidis interitu nam etiam in hospitalibus curabantur summopere laborarunt, ut aliqui eo morbo quattuor, alij quinq. filios desiderauerint. Septembri mense Eurus, quem Syrochum appellant, uehemens, siccus, pertimendus Circa decimum Octobris diem lenis pluuia, quatum ad sata herbasq. uix sufficeret, deinde ita lenes, rarae, ut ad uige simum Decembris diem terra etiam culta adhuc infra trium nostri temporis palmorum spatium arida reperiretur. Turdi, palum bes, anates, paucissimae. Porci multi, pingues,quales non ante per decennium Bruma nivibus, gelicidiis, maximoq.&ingenti

frigore abundans exstitit post bruma pluuiae multae. Et de hoc

De annicis Io qualitate, deq. erucis, s conuoluubs.

N Nus hic ex diametro fere cum praecedet pugnauit licet enim fuerit ab initio pluuiosus, uere tamen, aestate,&autumno usque ad Nouembris Kal. sicci simus cxstitit fumenti, uini,olei pomorum q. Omnium copiosus. Vnum tamen habuit inauditum, quod nec etiam memoriae proditu memini me legisse Bestiolae quaedam, Romae uulgo Magnacotiae appellatae, ab eo, ut arbitror, quod teneros uitium oculos maducent, peculiaris uinearum morbus quas a Latinis Erucas , a Graecis Campas appellatas fuisse crediderim, quae ex rore sole concreto generantur, magnitudine fere seminis siluestris foeniculi illo ae subnigrae, arcuatimq. se imouentes, eae bestiolae in turgentibus uiti uiculis se infigunt,eos l. penitus erodunt ita ut spem omnem auferant non olum uindemiae instantis anni, sed etiam legitimi insequentis anni frue thiarij. sole incalescente uagantur inero diuit, ratibilo caelo de nostilin-

124쪽

ro Liber Sextin

tra cortices uitium,&foraminula, quae ex ueteri uitium praeci sione apparent se abstondunt δε iterum sole incalescente ad pascua redeunt. Has quidem solertes agricolae, quo tempore apparere incipiunt, diligenter perquirere, Minuentasine dum eas

avellere conantur, uitium oculis in quibus plerumq. infixae reperiuntur, noceant tenuibus uirgulis, visco illitis,colligere consueuerunt, , cum abundauerint, uitem inter nouum palmitem

uetus brachium visco circumdare , ita illis ascensum ad turgentes gemmas per aliquot dies prohibentes. Sed harum,de quibus

loquimur, Erucarum tanta hoc anno, praesertim in quibusdam Transtiberinis partibus, copia fuit,ut nulla humana diligetia,nulloque remedio arceri potuerint non enim uites tantum occupabant ed per terram multis in locis prorepentes,sormicarum more itinera terebant,ita ut multi desperato tigillo, uineas deseruerint,alij uero,qui pertinaciti curam adhibere uoluerunt,maxima

pecunia impensa,diligentia frustrati, impensanivi operam perdiderunt eae namque adultae bestiolae, quod nusquam antea a ui uentibus uisum, uel auditum fuerat, arundines,quibus uites pedantur, ascenderunt, in t superiores praecisos arundinum intemn odios, una supra aliam se condentes quasi araneis telis se inuoluetes, corticem instar tenuis membranae singulae circa se obduXerunt indeq. immobile factae, post aliquot dies mutata sor-ma,membranula praerosa, papiliones exsecti, coloris partim cine racij subnigri partim etiam nigri euaserunt, circumque uitium crura, prOXima uirgulta euolantes, oua,ut creditur, parientes, extincti sunt. Rursusq eXouis ut bombycum exemplo coniectari licet circa Iunium mensem aliae erucae exortae sunt, quae solia etiam grandiora uitium repullulantia consumentes, immaturas uuas , quae pertinaciter a prima generatione supererant, umbra spoliarunt rursum q. ut primae conditae, & in papiliones uersae extinctae, tertio circa Septembrem mensem prodierunt, quae denuo ea , quae remanserant,vi renata suerant , folia erodentes, ita uua complegae sunt, licet non laederent, ut etiam auidi uindemiatores ab illarum esu inuiti abstinerent quin etiam, cum separari ab uvis, no nisi cum magno negotio possent,cum uvis calcatae, uini saporem infestaverunt. Mirum hoc, , ut dixi, inauditum omnibus uisum est,mihi q. praecipue, ideoq. perquirendi an

sam accepi, numquid istae bestiolae antiquis cognitae fuissent,

125쪽

Variarum Dctionum. Io J

ωan etia in vineis quibus remedijs se aduersus eas tutari consueuerant. Et quidem perquirendo inueni Aristotelem lib. s. de animalibus c. Is ita de eis scripsisse Nascuntur papiliones ex erucis aerucae ex uirentibus solijs , maxime brassica primum minus quid milio consistit in lio, mox uermiculi inde contrahuntur,

Maccrescunt, tum intra triduum eruculae efformantur, quae auctae motu cessant, suaq. forma immutantur, appellanturq tantisper chrysalides , quasi aurelias dixeris duro intectae putamine, sunt ad tamini mobiles, meatibus araneo sis obductae, no os, non

aliud ex membris, quod conspicuum sit, possident longo post

tempore putamine obrupto, evolant inde animalia pennigera, quae papiliones vocamus itaque primum, dum erucae sunt,cibo aluntur, atq eXcrementum emittunt: at uero, cum in aurelias dictas transierint, nihil uel gustant, uel eXcernunt. Et paullo post:

Quin etiam Superae Aciae dictae , quibusda eiusmodi alijs generatur erucis,quae undent ingressu parte enim innitentes prio re .co trahunt sese, aduehentes posteriorem,arcuatim q. incedunt. Uerum quae q. orta, sibi colorem a sua eruca trahunt. Hactenus

Aristoteles unde Plinius sumpsisse uidetur, quod lib. I .c. 32.scriptum reliquit Multa,inquit,insecta aliter nastuntur at l. in primis ex rore . Insidet hic Raphani folio, primo uere,&spissatus sole in magnitudinem iiij cogitur inde porrigitur uermiculus paruus,& triduo mox eruca, quae adiectis diebus accrescit,immobilis duro cortice ad tactum tantum mouetur aranei haec eruca, quam

chJs itidem appellant rupto deinde cortice, volat Papilio Haec Plinius. Ex quorum collatione locorum colligi licet id, quod de uirentibus blijs,&maxime brassica digit Aristoteles, Plinium, omissis uirentibus alijs , de raphan prodidisse. Item illud Ilinium, dum dicit,ad tactum tantu movetur aranei, uel corruptum Aristotelis locum habuisse, cum id Aristoteles no dicat mel aliun de sumpsisse. Haec oneratio nostris Magnacottis , ut retuli , ad amussim conuenit, quam ob rem desidentitate, Latinoq. nomine dubitandum non puto,si probabimus istas easdem vineis insensas fuisse quod quidem paruo negotio demonstratur ex Palladio de re rust.lib. 1.c. 3I dum inquit Campas fertur euincere, qui susticulos alli sine capitibus per horti omne spatium comburenS, nidorem locis plurimis excitarit si contra easdem uitibus uolueris consulere, alio trito falces putatoriae feruntur unguendae. Haec

126쪽

Liber Sextin

ille nec dubitandum puto, Erucas & campas idem esse, excolumella lib. 14. c.ult.adri. ait enim Vbi uero apricis regionibus post pluuias noκia incesserunt animalia,quae a nobis appellantur erucae, Graece autem campae nominantur, uel manu colligi debet, uel matutinis temporibtis frutices olerum concuti. His igitur cognitis, quibus aduersus eas remediis uterentii antiqui, non ab reputaui quaerere. Et quidem Columella, loquens de ijs, quae oleribus nocent, erucis, post proxime relatum locum ita subiungit: Id tamen superuacuum est facere,si antentionem semina,ut iam praedixi,succo herbae sedi macerata sint nihil enim sic medicatis nocent erucae Cui remedio aliud superstitiosum ex Democriti sententia subiungit, de quo Plinius lib. 17. c. 28. Idemq.Plinius lib. I9. c. Io. de eisdem loquens ita resert Naporum medicina est, siliquas una seri, sicut olerum cicer arcet enim erucas quosi omisso iam natae sint , remediu absinthii succiis decocti inspe

sus,&sedi, quam atro tum uocant genus hoc herbae diximus sic men Olertim si succo eius madefactum seratur, olera nulli animalium obnoxia futura tradunt in totium uero nec erucas, si palo imponatur in hortis ossa capitis eX equino genere, seminae dumtaXati Aduersus erucas iancrum fluviatilem in medio horto suspensum auXiliari narrant. Sunt qui sanguineis lirgis tangant ea, quae nolunt his obnoxia esste. Hactenus ille. Palladius uero loco supra a me citato ita ait Contra crucas semina, quae spargenda sunt semper iiivae succo madefiant, uel earum sanguine. Quod postremum Palladi remedium ridiculum puto crim haec anim lias anguine careant male enim ille locum intelleYit, unde uertit,

ut infra de aliis apparebit. Idem paullo post illud quod supra destis ictilis aliij, de trito allio, uitibus medela retulit,ita stibi ungit Nasci quoq.prohibetur, si circa arborum uel uitium crura bitumen&sulphur incendas uel si ablatas dehorto uicino campas excoquas aqua, per horti tui spatia uniuersa diffundas. Et paullo post Democritus asserit, ne l. arboribus, neque satis qui blislibet noceri poscte a quibuscumq.bestiis, si fluviatiles cancros plurimos, quos Graeci passuro nominant , non minus quam decem,

fictili uascillo in aqua missos tegas , stib dio statuas, ut dece diebus sole uaporentur, postea, quaec timq. illacia uolueris es. ea aqua persundas:&octonis diebus peractis hoc repetas,donec lide quae optaueris, adolaicant. Et no multo post Campas nonnulli

127쪽

Variarum lectitonum

nulli ficulneo cinete persequuntur si permanserint, urina bubula&amurca,aequaliter mista conserueant,& ubi refrixerint olera omnia,hoc imbre consperge. Haec ille quae pro maiori parte ex

Constantino, seu eo, quisquis sit, qui sub Constantini quarti Imperatoris nomine de agricultura scripsit,lib. s.c. 8.trastulisse eum apparet cum quo tamen non cocordat in eo, quod Palladius cancrorum conspersionem octauo die repeti mandat, cum ille alternis diebus fieri praecipiat. Hactenus de erucis dixisse sufficiat, quas Catonis, Columellae,&Pliniitemporibus uitibus non no cuisse existimo,cum eo tempore arbustiuis iugatis uineis, quae

se multum a terra extollebant, uterentur,quibus nec hodie nocere solent. Verum quoniam post illa tempora,instar prouincialiti pedatis &humilibus uitibus usi sunt, utvi nos utimur. nam Palladium inter auctores non multum antiquos connumero nocuisse credendum est: ideoq omissa a Catone, Columella MPlinio remedia, a Palladio aduersus eas prodita leguntur sic&p steriores de eis meminerunt nam Petrus Crescetius,qui de agricultura Italico sermone seripsit, lib. . cap. 18.eas manu legendas, pedibus i. conterenda , aut igne comburendas praecepit. Andreas uero Matheolus in Dioscoridem lib. 3. c., . in Tuscia ui coillis occurri. Verum antiquisi ne ipses molestia caruisse quis putet harum loco infensi fuerunt inuoluuli, quos alij conuoluulos, alij uolucra, Palladius uero cantharides appellauit ea enim bestiola est magnitudine paullo amplior tritici semine , longi rostri, instar curculionis, qui frumentum praerodit: aliae uiridis, aliae aurei, aliae caelestis, aliae uariscolori S, fulgentes omnes,& lucidae,alas habentes, ut Scarabei, contectas nocte matutino tem pore uagantur,4 rostro pubescentes pampinos tenera uuas, curculione in caulem infigo, praerodunt necnon soliorum caules in quibus selis auxilio miris modis, ad aestum euitandum se inuoluunt & occultant,unde nomen sumpsisse uidentur ex Plauto in Cistellaria, actu sce a cuius haec sunt. La imitatur nequam bestiam, Et damnificam Ph. sed quidnam, amabo La inuoluulum, Quae in pampini solio intorta implicat se, itidem haec Intortam orationem exorditur sibi. Cum autem animal istud hodie quo 1.uineis arboratis nocentissimum sit, non ab re esse putaui,si,de eo quoq. quid scriptum inuenerim,

128쪽

Liber Sextus

nerim . recenseam. Cato de re rust cap. Ioa Conuoluulus tuinea ne fiat, amurcam condito puram bene facito in uas alienum indito cogi os duos postea igni leni coquito,rudicula agitato crebro, us'. adeo dum fiat tam crassum, quam mel postea sumito butuminis tertiarium, sulphuris quartarium conterito in mort rio, seorsum utruque postea infriato quamminutissime in amuream caldam vi simul radicula misceto, & denuo coquito sub dio. nam si in testo coquas,cum bitumen Esulphur additum est, excandescet ubi erit tam crassum, quam uiscum, finito refrigescat hoc

nitem circum caput sub brachia unguit conuoluulus noni scetur. Quem Catonis locum ad uerburn fere retulit Plinius di cto lib. I 7. c. 28 declarans tertiarium pro tertia parte, quartarium pro quarta Intellexi ego, eius amurcae,quae ad mellis crassitudinem coquendo fuerit redacta Persequitur Plinius ubi supra: Quidam contenti sunt fumo huius misturae suffre uineas, secutio fatu,continuo triduo . Plerique non minus auxilij adiumenti arbitrantur in urina, quam Cato in amurca, addita modo aquae pari portione, quoniam per se noceat Pergit idem Alij uoluocem appellant animal praerodens pubescentes uuas quod ne accidat, falces cum sint eXacutae, fibrina pelle detergunt , atque ita putant, aut sanguine ursino liniri uolui postputationem easdem

Hactenus Plinius . qui haec fere omnia excolumella libro de a boribus, qui est omnium ultimus, c. s. sumpsisse uidetur, ubi ille ita scriptum reliquit. Genus est animalis, Volucra appellantur, id fere praerodit teneros adhuc pampinos, Quas quod ne fiat,falces , quibus uineam putaueris , peracta putatione sanguine ursino linito, uel, si pellem fibri habueris, in ipsa putatione, quoties falcem acueris , ea pelle aciem detergito, atq ita putare incipito. Et haec Columella Qua in re animaduertendum censeo, quod Plinius uisus est addubitasse an Catonis couoluulus idem esset cum Columellae uolucro, cum de eis separatis nominibus uno eo demq. cap. tractauerit scripsit enirn quae in utroq. legerat, non curans an eadem essent uel diuersa. Ad Palladium redeo qui ipsas bestiolas coloris formae, ut arbitror, similitudine, Cantharides appellasse uidetur is de his relato loco sic tradidit. Ne casa tharides uitibus noceant in cote , qua falces acuuntur , ipsae sunt conterendae. Sed Constantinus dicto lib. s. c. 7. unde locu hunc Palladius sumpsisse uidetur , mandat cantharidas oleo macerari

eoque

129쪽

Variarum eranum. Io9

eoq. oleo cotes, quibus falces acuuntur, perungi De inuoluulis quoq tractauit e nostris Cassaneus, satis admodum costise,4 com rupte antiquorum dicta reserens, suo consilio super hoc edito, quod est omnium primum, ubi quaerit an animalia uitibus frit gibus nocentia, per sacros nostros antistites quomodo execrari debeant. Et haec de his, occasione ab anni qualitate sumpta, di xisse fiat sit. Ceterum annus hic hominibus exstitit salubris .in quo anno illud quo l. annotandum , memoriae tradendum putaui, Romanum populum, quod selix faustumq sit , ad eum numerum auctum suine, ut hoc anno a festo Paschatis Resurrectionis Dominicae us'. ad idem festum sequentis anni 171 Romae comesa suerint vaccae&boues numero duodecies millies&nonaginta, uituli undecies millies 'recenti octuaginta quinque,uerue-ces quater&uigeties millies quingeti&nouem,agni bis&quin quagies millies trecenti quinquagintaquinque, haedi semel&quinquagies millies trecenti, porci octies decies millies centum kseptem tubalae , temporibus Plinij incognitae, nobis familiares, ducentae quinquaginta, stumenti cribrati iurgati ad molendum rubiacentie decies septies millies trecenta septua ginta quattuor.ad quem numerum numquam ad hanc diem a ducentis annis citra peruentum est. hic est numerus , qui ex pro sessione ad publicanorum notitiam peruenit

De numero dierum, qui inter dicita toris intercalationem

nostra tempora intercedunt demena essentu.

AD EXCELLENTEM PHILOSOPHUM

ARTIUM ET MEDICINAE DOCTOREM

ALEXANDRU PETRONIVM.

mihi per Brumam quinctanarium fieri timenti H eri Alexander optime,pro tua prudentia,& tenuiorei'

Ciri

uictum, otium imperasses , eq. saepitus amanter, ut soles, in uiseres ac sermo inter nos de Bruma in- )calaribus i. diebus incidisset, memini continuo uulgaris effris q. astronomorum querelae,quam&apud aliquos legeram, saepius a peritis disseretibus audieram, Solem a CaesariS

130쪽

Liber Sextus

saris dictatoris intercalatione citra adeo progressum , ut nisi denuo intercaletur, futurum esse, ut festu natiuitatis seruatoris nosti hesu Christi, quod hodie octauo Kal. Ian.celebratur, in uernutempus differatur. Quamobrem, negotij uacuus cupiens rei liti itis ueritatem, quantum in me esset,percipere,ad huius rei caussas dirationes indagandas etsi mihi id extra ollamis repagula esses irem: qod enim homini ab ineunte aetate in iure&causis di cendis uersato, cum astronomia commune esse potest Θ studium contuli, tandem,ut arbitror,inueni, latuin abesse, ut quattuordecim,aut undeviginti dies, ut aliqui memoriae tradiderunt,Sola dictatoris intercalatione citra progressus fuerit, ut potius retro gressus seu uerius minus sit progressus nec illi dies , quibus Sol ni inus progressus est, qui q. de medio demendi uidentur, tot esse

numero, Ut praedicant,sed longe pauciores. Huius rei argum ei

rum sumebam ex eo, quod uno ore astronomi asserui, cursum so lis habita etiam ratione motus sphaerae stellarum fixarii, esse die

rum trecentorum seXaginta quinq.&horarii sex sere. I a sacro

busto tradi de sphaera . . Orontius Fineus eode tract. lib. I. c. fere enim diXerunt , quia non integrae seY horae sunt, sed paullo minus. cum autem Caesar dictaton, ope &consilio Sosigenis, eius rei, ut Plinius refert lib. 13. c. 28. peritissimo, sublata pontificu i tercalandi licentia , quae mirum in modum anni ordinem turbauerat, ut auctor est Suetonius in Dictat. c. .& Alcia. l. cu bis sexto de uerb.&rerum sig. quarto quoq. anno unu integrum diem ad

didisset quas integrae sex horae annis singulis de cursu Solis superessent , sq.esset,iit Celsus l.cum bis sexto,de uerb.&rerum sise testatur sexto Kal. Martias 4 ita intacte ab inde citra relictum sit, nulla illius minus,quod est sex horarum,ratione habita:secutu est, in ses plus minusue dierum spatio Sol retrogressus sue, ut uerius dicam, minus progressus sit, unde tempora anni &sollemnia constituta, progressa esse uideantur. Horum autem sex dieru fere numerus hac certa quide apud me ineuitabili ratione depre henditur.Brumam tempore Columellae, qui paullo post tempora

Dictatoris non multo ante tempora Pliniifloruit, ipsius quoq. Plini tempore, qui sub Vespasiano Imp. militauit,& illi suu opus inscripsit, dupliciter, si ipsi Columellae Ilinio credimus , sumptam fuisse, ambigi non potest, cum scilicet Sol in Capricornum transitum faciebat, secundum Hipparchi sementiam , cum Sol

octauam

SEARCH

MENU NAVIGATION