Lvcae Paeti ivrisconsvl. De mensvribus et ponderibvs romanis et graecis : cum his qvae hodie Romae svnt collatis libri qvinqve : eivsdem variarvm lectionvm liber vnvs

발행: 1573년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

117쪽

IURIS CONS.

LIBER SEXTUS.

VARIAS LECTIONES CONTINENS.

Declaratas a Plinio defensia Virgili, carmina:

Humida solstiria, atque hiemes orate serenas Agricolae hiberno laetissima puluere farra.

d nobili mum, prudentissimumq uirum

Horarium Namn .

VAEsIVISTI a me, optime Nare, quid sibi Virgilius uoluerit Georgicorum I. dum inquit: Humida solstitit, atque hiemes or te serenaSAgricolae hiberno laetissima pul

uere farra.

Ego, etsi in ea re non multum mihi tribuam , tamen, ut tibi, cui ob summa erga me beneuolentiam multum debeo, di quem summe diligo, satisfaciam, quid sentiam, explicabo. scio autem te, qui astronomiae studia non perstinctorie delibasti, probe nosse, solstitiorum duo esse tempora, unum iuxta Hipparchisententiam, quam hodie sequuntur astronomi cum sol primam Capricorni partem attigerit, alterum Cancri etsi Plinius lib.nat. hist. 18. c. s. uYta EudoYid Metonis sententiam, in fastis relatam, ut Columella lib.9.c. I .&cum eis Martianus Capell.de nupti)s philolo lib. 8. in octaua eorum signorum parte confici fuerint arbitrati, duodecim q. dies singulo solstitio tribui, in quibus sol ita sensim mouetur, ut progredi aut regredi non uideatur EX-cludo igitur, Virgilium de aestiuis solstitialibus diebus sensisse: quia

118쪽

Liber Sextus

quia docet nos usus,4 rerum magistra experientia, ea tempor siccissima desiderari,ut optime nouerunt agricolae pluuiae enim tunc perniciosissimae esse dignoscuntur, tum quia demessa frumenta uel in agris iacent , uel in area triturantur,tum quia, si pluuiae eo tempore euenerin f, gramina statim subnascuntur,&le bae revirescunt, quae uetant stipulas lagros combur quorum incendium agricolis prodesse, idem poeta testatur,4 fieri mandathis carminibus: Saepe etiam steriles incendere prosuit agros, Atque leuem stipulam crepitantibus urere flammis. Cum&tertio, quia statim, postquam Virgilius ipse humida solstitia optari iussit, de hieme meminit quasi declarare uellet, de quibus solstitialibus diebus intellexerit. Vt igitur de hiemalibus solstitialibus diebus eum sensisse dicamus , ratio quaereda esst, cur ea solstitia humida hiemesq. serenas desideradas praeceperit. Et quidem sciendum existimo , semina eadem , prima sementi sata, citius, postrema, uel etiam media, serius e terra prodire ideoq. Columella lib. a. c. . prima sementi rarius , nouissima spissius semen s argi praecepit si quidem putauit, recte Amen,postremo tempore satum, serius erumpere, ideoq. non paruam eius partem inter nascendum interire. unde&prouerbij in modum apud oesusurpatum fuit, tempestiuam sementem saepe fallere, serotinam numquam quin mala sit frigus enim&gelicidia serius sata semi nafacile corrumpunt, erumper no sinunt, quod proprium est temporis humidi ideoq idem Virg. eodem lib. 1ta praecipit. Nudus ara, serenudus: hiems ignaua colono Ad demonstrandum

igitur, qualis esse deberet selicissimus frugibus annus , iussit poeta agricolas orare solstitia, id est hiemales solstitiales dies humi dos nam si humidi, ex tecessaria quodammodo consequentia sine glacie, Africo, Austro Euro flantibus, qui tepidas pluuias

nobis adducunt quo humores tepore uocata scrotina etiam semina ex terra facile prodeunt nam sicut frigoris adstringere, includere, ita teporis aperire, aeuocare propriu est quibus etiaserotinis seminibus e terra natis, quia hiems continuo post solstitia sequitur, tunc ut serotinae&tempestiuae sementi consulatur, serenam eam hiemem optandam praecipit ex qua serenitate, ut re ipsa comperimus, nascuntur g clicidia terram adstringetia quibus gelici dijs , a Soled tepore diurno liquatis, terra, quae glacie adstricta

119쪽

Variarum lectionum.

adstricta suerat, relaxatur,atqata sermentatur ut sartata uideatur:& tandem , iteratis uicibus, humore superficie tenus consumpto, tellus ipsa in puluerem redditur i sicq. efficiuntur hiberno laetissima puluere farra unde messis uberrima, qualis in Gargaro mole, sequetur.Nec me mouet aduersus hunc Virgilij locum Plini sententia, dum lib. 7. cap. a. inquit Ergo, qui diXit hiemes serenas optandaS, non pro arboribus uota fecit, nec per solstitia imbres uitibus conducunt hiberno quidem puluere laetiores fieri me .ses , luxuriantis ingeni fertilitate dic ina est alioqui uota arborum frugum conam tima sunt, nities diutinas sedere. Haec ille. Quibus uerbis Virgilium de tribus redarguisse uelle uidetur,primum . quod uotum ipsius arboribus non conueniat secundum, quod optare hiemes serenas fuerit ingeni luxuriantis,cum id segetibus non coueniat tertium, quod uotum, quod commune est arboribus,&satis, Virgilius Ormiseriti hoc est, ex eius quidem sententia, ut hieme niues sedeant diutinae. Nam, quod ad primum attinet, certissimum esse arbitror, Virgilium eo in loco de arboribus non sensisse, de quibus sequenti libro seorsum a primo tractare uoluisse aperte indicant illius carmina in libri principio

Hactenus arvorum cultus, sidera caeli: Nunc te Bacche canam, nec non siluestria tecum

Virgulta, & prolem tarde crescentis olivae. Vere igitur in hoc Virgilium reprehendi non oportuit quia de arboribus non sensit etsi uotum ipsius arboribus quoq.co ueniat, ut paullo infra demonstrabo. Secundum, scilicet quod hiems serena pulverulenta segetibus non conueniat, cum illae niues desiderent, non minus, quam primu iniustum esse arbitror nam etsi uerum sit, quod incisalpina Gallia, locis q. montanis plurimum segetibus nives hibernaeo diutinae soleant prodesse no tamen Virgilius illis sed Romanis Latium incolentibus sua praecepta tradere uoluit, ut aperte testatur Georgicorii inscriptio ad Maecenatem , uirum apud Augustum primarium,& Romae degetem. Quid faciat laetas segetes , quo sidere terram vertere Maecenas , ulmis 3 adiungere uites Conueniat, quae cura boum, quis cultus habendo Sit pecori, atque apibus quanta e Xperientia parcis. Quod etiam clarius lib. a. demonstrauit, ubi aperuit de qua Ita

liae parte loqueretur , dum dicit.

120쪽

Liber Sextis

Hic uer assiduum , atque alienis mensibus aestas Bis grauidae pecudes , bis pomis utilis arbos.

Quae descriptio circumpadanis aut montanis regionibus non contrenit. Et paullo inseritis,postquam ad totius Italiae laudes digressii fuerat, ad Latiti redies,cuius agricolis praecepta dabat,ait. Salve magna parens frugum, Saturnia tellus, Magna uirum: ribi res antiquae laudis Martis ingredior, sanctos usus recludere sentes, Ascraeum q. cano Romana per opida carmen. Et non multo post. Sin armenta magis studium, uitulosq. tueri,

Aut fetus ovium, aut urentes culta capellas,

Saltus daturi petito longinqua Tarenti, Et qualem infelix amisit Mantua campum. Quibus postremis carminibus cum illis aperte loquitur, quibus

Tarentinari Mantuana pascua sunt longinqua, ut Latium esse amparet quod in utriusq; agri medio consistit. Vt igitur affirmemus, quod negari sine cauillatione non potest, Virgilium de colonis Lati j agri Romani sensisse, in quo niues uix semel in Iustro,&tunc mora unius aut alterius diei, conspiciuntur: remanet,&in

hoc secundo Virgilium recte serenas hiemes satis frugibus q. desiderasse praeceptum illius non luYuriantis ingenij, sed recti iudici exstitisse. Ut interim omittam, quod in Latio, ubi armenta oues hieme sub dio, non sub tecto continentur,4 non arido pabulo, ut in circumpadanis , sed uirentibus herbis pascuntur , si quis niues in eo uel per quatriduum permanentes desideraret,

quadrupedum,&praecipue boum precaretur interitum: adeo, ut nisi in sequenti anno peregrini boueicompararentur, terrainculta remaneret Ex quibus tertium quoq obiectu diluitur nam si nives in Latio, ubi uer perpetuum ex recitata sententia est, diutinae sederent , ut ipse Plinius peroptandum esse siladere uidetur: arbores , quibus mutatio consuetudinis non minus, quam hominibus, nocere solet, dicente eodem poeta Geor. a. loquitur autem de arboribus ex seminario transferendi Ouin etiam caeli regionem in cortice signant: Vt quae quo l. modo steterit , qua parte calores Austrinos tulerit, quae terga obverteritaXi- Restituunt adeo in teneris assuescere multum est.

Si di

SEARCH

MENU NAVIGATION