Institutiones historiae ecclesiasticae N.T.

발행: 1837년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

CAP. III. S. I. 3r

ctam induciarum fidem violare, pecuniam in saenerationem transferre liceret, paena constituta monialibus, quae nuptias aut privata contubernia per- Cuperent, monacis , que is civilium legum et medicinae peritia lucro esset, militibus qui gladiatorie congredi solerent, necnon et violentis clericorum Concussoribus, incendiariis, ementitis paenitentibus,

balistariis, et sagittariis christianae plebi permolestis prospectum denique, ne presbyterorum proles

in sacra officia cooptaretur, neque Sacramentiam ullum pretio exigeretur. Ouod in superiori, ita et in hac Synodo, eximiis operibus, ac prodigiis spectata Virtus refulsit, caelestes quippe honores . turmio Consessori , ipso Apostolicae vocis praeconio, instituti sunt 257 .

Concilium Lateianense III. Oecumenicum autem XI., o illius causRe.

Iisdem 258j, quibus Innocentius II. gravioribus

258 Concilium Laiora non se ΙΙI. Oecumenicum XI ab Alexandro III. n. l 29. habitum est, tercentorum piscoporum in Laterano, ut ex historia hujus concilii apud Lahbeum Tom. XIII. Concit col. 409. et seq. Causae quibus sui Ponti sex motus ad generale hoc concilium convocandum, videntur fuisse, ut forma aliqua electioni Pontificis apta praescriberetur, ut mores hominum, schismatis causa corrupti consormarentur, ut usura, simonia, aliaque vitia coercerentur, potissimum vero ut damnarentur haereses Callia rorum, Sive Publicanorum, vel Paterinorum in Aquilania exortae quaeque Sese dilatarunt per Vasconiam, Albigensium, Tolosanorumque parte i

242쪽

fortasse causis Alexander III permotus fuit, ut Concilium quod XI. inter oecum enica recensetur, datis an . II 78. litteris convocaret Acerbissimum quippe schisma viginti et amplius annorum spatio continuaverant Victor IV. Paschalis III., Callistus III. et

statui si quidem in hoc concilio Alexander Pontifex ad futui a schismata vitanda, ut non habetetur Pontifex, nisi a duabus Cardinalium partibus electus, rescidit ordinationes a schismaticis Pseudo Pontificibus octaviano, Guidone, et Joanne habitus, haereticos anathematigavit, eosque qui ab illoriarii communione non e Separassent i Pluraque allia egit Ecclesiae utillima. Hujus concilii extant canones Septem, et viginti, ut apud Lahbeum loc cit a col. 16. ad 452. et quorum summa haec est In l. statuitur, Pontificem illum habendum, quia duabus Cardinalium partibus suerit lectus; in ΙΙ. abolentur ordinationes ab Antipapis actae, irritaeque declarantur schismalicorum in- Vasiones; in ΙΙΙ. regulae statuuntur observandae in eligendis ad regimen Ecclesiae in V. modus definitur Praelatis apud in seriores hospitandi in V. ordinatur Episcopis vitae necessaria subministrare Diaconis vel Presbyteris sine litulo ordinatis, donec eis in aliqua Ecclesia convenientia stipendia militiae clericali assigneni in I. decernitur methodus qua a Praelatis in subjecto judicia, sive sententiae proferri dehent in VII. prohibetur, ne novi census ab Episcopis, vel Abbatibus, aliisve Praelatis imponantur Ecclesiis, nec Vetere augeantur in VIII statuitur, ne beneficia Ecclesiae, sive cclesiasticaministeria tribuantur, vel promittantur nondum vacantia, jubetur autem, infra sex menses vacantia esse coni erenda in IX. agitur deabus Templarior uni, ac Hospitulariorum in exercendis privilegiis suis, de Ecclesiis interdictis, et interdiciorum sepulturis in X. in hibetur, ne Monachus, vel Religiosus aliquis sub pretio recipiatur cin XL vetatur omnino in sacris ordinibus constitutis mulierculas in Omibus habere, et ut a clero removeantur incontinentes contra naturam , decernitur in XII. Clericis Subdiaconis interdicitur, suscipere saeculares procurationes cin XIII praefinitur, ne habeantur plures dignitates, et Ecclesiae parochialos in XIV. idem statuitur, insimul et praescribitur, ne laici in Ecclesiis Clericos, neglecta piscoporum

243쪽

CAP. III. S. II. 33

Innocentius III., quibus licet extinctis, aeda tamen ubique manebant violatae religionis vestigia, sacrimanebant intrusis hominibus male parti, pessumque habiti honores. Neque minus dolendum erat Romanae Ecclesiae de pestilenti errorum colluvie quam

auctoritate instituant, vel removeant, et ne Presbyle i tales institutiones recipiant in XV iubetur ut, sive intestati sive non Clerici decesserint, hona per Ecclesias acquisita in Ecclesiis debeant manere, item prohibetur ne Decani, pro ceria Pecuniae quantitate Episcopalem iurisdictionem exerceant in XVI. agitur de Ecclesiasticis ordinationibus in XVII praecipitur, ut si in plures paries Ecclesiae sun datorum vota se diviserint, ille praeficiatur Ecclesiae, qui majoribus juvatur meritis, et plurimor uni assensu eligitur in XVΙΙΙ. decernitur, ut in unaquaque Ecclesia cathedrali magister ad pauperes erudiendos constituatur, nec ullum prelium sub quolibet obtentu ab illis petatur, nec Episcopus docere quempiam petita licentia, qui sit idoneus inierdicat in XIX. inhibetur Consulibus vel aliis civitatum Rectoribus onera Ecclesiis imponere in XX torneamenta abolentur in XXI. reguarum tempora Statuuntur, paenaeque adversus reguarum si actores in XXII. securitati Presbyterorum, Monachorum , Peregrinorum , alior unaque consulitur in XXIII. constituitur, ut leprosi habeant proprias Eccle-clesias, ac caemeteria; XXIV. inhibetur, ne Saracenis christiani serviant, aut arma ad Christianos impugnandos eis subministrent, et excommunicantur qui Christianos honestis causis navigio vectos vel capiunt vel expoliant, naufragorumque bona capiunt citi XXV. usurari manis est ab altaris communione repelluntur in XXVI. Ordinatur, De Saraceni Christiana mancipia quovis titulo in domibus suis habeant, vetatur Christianis cum Saracenis habitare, sta luitur Christianorum testimonium adversus Iudaeos esse recipiendum, Judaeosque ad Christianam fidem conversos a possessionibus suis nullatenus excludendos; in XXVII. paenae contra haereticos, scilicet Catharos, Paterinos Publicanos, aliosque eorumque defensores, vel receptores, ne non Ontra Barbanti Ones, Aragonenses, avarios, aliosque immanitates in Christia Dis exercentes infliguntur ac dominicum sepulcrum visitan tium securitati prospicitur.

244쪽

contra illius principatum, Sacrarnenta Variasque divini cultus rationes, et attulerant Valdenses, e auctore Petro Waldo, qui et Arrial distae, speroistae, Lollardi ex signiferis ita nuncupati, icardi, Albi-genses, et Bohemi e pollutis per haeresim deformatisque provinciis alia etiam nomina cum variis morum speciebus induentes horum crebri in Calliolicorum sine incursus populationes teterrimae, sae Valem plorum incendia, instauratae, et inhexaustae Caedes. Ac vitiosa rursus, Corruptaque morum OnSuetudo emendanda erat, simoniaca praesertim labes eluenda, quam admotae tot Pontificum, et Conciliorum curae abstergere nondum potuerant. Avaritia

in rapinis, in judiciis corruptela, et oppressio, in flagitiis luxuries, hae domesticae insidiae, haec intestina scelera, quae Ecclesiam, schismaticorum perfidia,

et haereticorum pravitate, convulsam labefactabant. S. VIII.

Concilii CanoneS.

Cum in Lateranensi Basilica trecenti convenissent piscopi initium generali Synodo factum est III Non. Martias an . II 79. praeside Alexandro III., vocataque in disputationem, o deliberationem ea omnia, quibus Ecclesiae tranquillitati, ac si delium saluti consuleretur. Et cum de iis ageretur, quae non

recens Xorta, Sed inveterata era ut, si ranavit roboraxitque Synodus Canones per superiora concilia, tum

245쪽

Principum arrogantiae, et ausibus, tum Clericorum fastui, incontinentiae, Oeneribus, incestisque studiis, quibus ad prosarias procurationes, vel ad plura simul munera, et regimina contenderent. Eligendi quoque Romani Pontificis rationem explicarunt, eumque hoc nomine, ac munere dignum Voluerunt, cui duae electorum partes suffragarentur; ne silentio praetermitti passi sunt quae revera in sacris honoribus deserendis saepe inmittebantur, aetatis IIempe, Virtutis, doctrinaeque commendatio Cautum praeterea ne piscoporum hospitia subditis incommoda, ne judicia praepropera essent, et ne quis in monasterium pretio Xciperetur, excommunicationis paena proposita opitulatoribus Saracenorum, aut qui piratas adversus Christianos agerent, aut qui Iudaeis famularentur. Obviam emplariis fratribus

et Hospitalariis a Concilio itum est, qui privilegiis

abutentes, decimas oblationes sibi vindicabant, sa- cultatemque simul donandi sacramentis, et sepultura interdictos, aliaque insolenter, a superbe contra Ecclesia disciplinas admiserant. Quae demum consecrationes alseudo-ΡOntificibus factae essent, omnino irritae, quae bona arripuissent, postlimini re. stituenda Albigenses haeretici eorumque assectae, et satellites sacris communibus amoti debellatores autem perditissimae factionis noxis expiati. Haec septem Canones supra Viginti.

246쪽

CAPUT IV.

Di DOCTRINA FIDEI.

S. I.

De Spiritus Sancti Processione.

De Spiritus Sancti Processione, eaque ContrOVeTSia, an a solo Patre, an a Filio quoque originem cepe

rit, quidquani heodoretus 259 jam oli in Cyrillo

Succensere visus fuerat. Suscitatum postea ignem, qui longo temporis spatio obrutus fuerat, Gentilia censis Conventus ad Lutetiam, Pipino Francorum Rege, habitus, satis ostendit. Idem etiam liquet e Concilio Aquisgranensi, quod anno O9. coram Carolo Magno celebratum est, Spiritus Sancti processione in disceptationem, quaestionemque vocata a Joanne Monacho Hierosolymitano, qui Monachos nonnullos Latinos Montis Oliveti profitentes, Spiritum a Patre et Filio procedentem haereseos insimulaverat Misit autem Carolus Legatos ad Leonem III qui ontifex summus Ecclesiae praeerat actumque est BO-mae de additione vocis u FILIOQUE , cum jam in

259 Id est viii Theodore ius abreptus contentionis aestu in Cy- illi rim Consul. XII. in hujus Capitula.

247쪽

Missis inter Gallos decantari caepisset. Quam primo ommittendam existimavit Leo, deinde Orientalium obsistente nemine, comprobavit. Porro allacissime venditat Photius, Leonem Magnum ac ertium, tamquam impugnatores hujusce Processionis, quae potius in utriusque Litteris commendatur.S. II

Photii sententia in hoc dogma.

Nullus sane in Catholicum dogma invectus est Photio vehementius, qui cum abrogatum sibi a Nicola L intelligeret Pontificalem honorem quo gnatium dejecerat, excanduit contumeliosissimis Verbis in Apostolicam Sedem, excanduit in Catholicam Veritatem, furialibus ad Orientales atriarchas Litteris, emissoque in Latinos Tractatu, quo eorum dogma eorumque mores perstringeret. Hinc commissum bellum vel alienis etiam praesidiis confirmaturus Michael et Basilio Augg suadet, decernant de Fide et Latinorum doctrinam, quae Spiritus Sancti Filio Processionem tradit, omnino deleant. Neque tamen hostili quantumvis odio in nostros OnVerSUS additionem Symbolo factam objecit, quam id temporis Romana Ecclesia minime susceperat, ideoque non de violata phesin Synodo, sed de solo Processionis dogmate calumnias suas holius instru

260 Nondum in hunc Photii errorem egimus oppugnat Pse Α

248쪽

ita vivam S. Litteras, quae . iritim Oeritatis, de meo Christo)accipiet IO. XVI. et hiritum Filii inom. VIII et Gal. IV.

non obscure innuunt. Contrarios habet Athanasium variis in locis, et praesertim orat. IV. adv. Arian. S. Basilium ita coni. Eu D. L. III. disertissime jentem uitii enim necesse est Si dignitate ac ordine itertius est Piritus natura quoque eum esse tertium' dignitate quidem secundunt esse a Filio tradit fortasse Pietatis Sermo a natura fertia uti neque ex Sanctis Scri turis edocti sumus, neque eae prius dictis ulla consecutione colligi potest. Quemadmodum enim Filius ordine quidem, Patre Secundus est, quoniam ab illo est dignitate ero quoniam Origo ejus est, et causa ea re quod Osius est, Pater, et quoniam per i sum accessus aditusque est ad Deum, et Patrem non autem natura secundus, quoniam Deitas in utroque una est ita Drofecto et Spiritus Sanctus etsi tum ordine, tum dignitate secundus a Filio est, ut tandem hoc etiam concedamus, tamen non jure sequi, ut sit alienae naturae hinc Petici, pag. 222. lib. 5. adv. Eunomium T. I. opp. edit maurinae Parisiis 22 l. quamvis hunc locum, quo nullus pro re ostra major dari potest, Graeci delere conati suerint, et gravissima de eo extiterit controversia in

Florentino Concilio inter M. Ephesium et Joannem insignem ordinis Dominiciani Theologum, ut videre est ap. Labb T. XVIII. Concit. Idem sentit S. Greg. Nyses docens, Spiritum Sanctum ab aliis duabus Personis solo ordine disserre, qui ordo non alius sit quam originis et processionis vid oratio I. contra Eunomium pag. 4-2l edit Paris 4645. ;idem clarissime S. Epiphan. Haer. LXII pag. 5a5. edit Colonien. 4682. Didymus L. II de Trinit. pag. 4l2-509 odit. l. inga relli Can Reg. Bonon. 4769. Cyrillus Alexandrinus asserens lib. de Recta Fide. Spiritum Sancium a Filio procedere pariter ac Filium a Patre, aeterna proinde ac substantiali missio De quae eadem persequitur respondens ad orientales ad Nestorium. mss. loca Cyrilli Alexandrini adv. Julian. pagg. 98. 46 264 270. interpretibus Nicola Borbosio, et Joanne Α uberto, exi. T. II opp. Juliani, ipsi ae edit. n. 4696. monam in JO. et S. Jo Damasc. L. I. de Fid. Ort. pag. 40. dii Le Qui en Paris. 742. T. I. opp., quibus aliisque Graecis PP. consentiunt uti animi suntonii ac Latini II ilarius L. II de Trin. in cujus sententia Spiritus Sanctus . de Patre et Filio Auctoribus confitendus est pag. 802. dit. Maurina Paris. 795. S. Ambros qui alici a Spiritus Sanctus ero S iritus est, procedens quiden a Patreset Filio . in tractatu de symb.

249쪽

CAP. Iv. . . III.

S. III.

Particula Filioque Symbolo addita,

et quam Graecis invisa.

Prostratis Photii viribus, pax mansit utrique Ecclesiae usque ad ichaelem Caerularium 261 li

cet eam interturbare Sisinus, et Sergius ambo Constantinopolitani Patriarchae, conati fuerint Cum interim Romana Ecclesia additionem vocis Filioque i, apud varias sic clesias receptae admisisset, erupit jam diu conceptum in Apostolicam Sedem Graecorum odium, persectumque schisma, quod Caerularius in Constantinopolitanam Sedem invadens conflaverat; hoc autem, ut Graeci actant, offensionis, invidiae-

cap. 5. col. 89 edit Paris. 664. T. IV. opp. et S. August. L. V. de Trin. C. 47. cum Spiritus Sancti a Patre processionem innuisset, haec subdit . Ideo addidi, principaliter, t i et de Filio Spiritus Sanctus Procedore re'eritur Q, item S. Leo M. Serua. I. de Pentecoste col. 50l. T. I. opp. dii Balterinianae Venet. 755. S. Fulgent. Lib. de Fide ad Petrum Diaconum, exi in appendice T. VI op P. S. Augustini pag. 49. edit Paris Mauritiae 4685. S. Anselmus in Onologio pag. 22. et L. de Process. p. S. coni Graec pag. 49 edit Maia rinae Paris. 72l. Concilia denique Tole lana praesertim multa huic

veritati testimonium reddidere vid. . ΙΙΙ. Concit. Hispaniae per Iosephum de Aguir re p. 24. edit. Romanae 4255 Cst etiam S. Pa tres oleiani T. III pag. 525. edit Mali iti 1295.ὶ unde nil majus desiderari potest ad revincendam insaniam Pholii, qui processionem Sp. Sancti a Filio, et sacris Litteris et S. Patrihus repugnantem dicere non dubitavit. Qui Photii objectiones expendere velit, adeat Natal. Alox inmisi. ccl. Saec. IX et X. Diss. 48. T. VI. Opp. edit Lucae 175l pag. 50l. et T. XVI ΙΙ. Concit. Labbet. 26l Vid. at Alex. . VII. H. E. p. 72. edit Lucae 25l.

250쪽

que caput, ut interpolatum nempe a nostris additione unius vocis Symbolum, et communis Christianae Fidei tessera corrupta violataque sit Latinos enim in Ephesinam Synodum, tertia haec inter Oecumenicas recensetur turpiter peccasse Onclamat, quae cum adversus Fidei cxpositionem a Charisio Philadelphiae resbytero oblatam ita constituisset Alteram Fidem nemini licereis ferre, aut conscribere, aut O Onere, Praeter desinitam a

SS. Patribus qui in Nicaea Piritu S. congregati fuerant 26 a se omnem utique additionibus viam

obstruat. S. IV.

Iure utique vox eadem Symbolo addita.

At salso de Romanis Pontificibus conqueruntur. Hi namque Occidentalium Ecclesiarum consensu concentuque prolatam Vocem denique admisere, non quae Expositionem Fidei aut vitiaret aut verteret;

262 Apud Labboum Τ ΙΙΙ. Concit col. 249. Haec illius judicii occasio. Prolata est a Charisio Presb. expositio Fidei quorumdam discipulorum Nestorii, cui propriam ipse opposuit, in qua nonnulla erant, quae in Symbolis Nicaeno et Constantinopolitano minime haberentur. e. gr. in Sotrictιn S. consubstantialem Patri et Filio . . Cum itaque et de Charisii fide, et de Nestoriano Symbolo Synodus cognovisset, ita decrevit . Nemini liceat proferre, aut cere alteranesidem etc. . damnavitque Nestoriani Symboli defensores, nulla iacia Charisii, et illius confessionis mentione, quam expresse reiecisset profecto, si Nicaeni et Constantinopolitani Symboli verba duintaxat, et nulla deinde alia suscepisset. Cf. citatus Labbeus T. III. col. 205. et seqq.

SEARCH

MENU NAVIGATION