Institutiones historiae ecclesiasticae N.T.

발행: 1837년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

obnoxii immittebantur, ita enim existimabant, insontem divinitus declarari qui aqua prorsus obrueretur, re Um autem aenaque dignum qui aquis fluctuaret 339 . Item qui manum e serventi aqua illaesam extraxisset, qui candentem serrum 34o rite piatum his aut ter extoderet, vel ab ardore carbonum inoffensum pedem referret, culpa omni absolutus censebatur: at e contra cui res non aeque

feliciter incesserat, dira ab eo supplicia exposcebantur. Erat et transitus per ignem, angusto videlicet tramite, inter duas incensas lignorum strues, unde qui incolumis evaderet, judiciali deinde molestia carebat idque experimenti genus Occidentales populi a Graecis acceperunt. Sed et judicio crucis, ut Vocabatur, et S. Caenae 3 i innocentiae testimonium oblatum primo, si quis protensis in crucis formam palmis immotus persisteret, secundo si Clerici et Μonachi, sacra Synax resecti, neque morbo aliquo

neque morte oppressi essent. Risum autem merentur,robationes an is Vel casei quae adjectis a Sacricola execrationibus, qui sine vomitione deglutiret, is judicium minime suberat. Probationes hujusmodi, quae gentiles reliquiae Videbantur, cum ma-

559 Recolantur quae diximus ac retulimus in superiori nostra nota 88 et vid. Dumange in voce quae, et aq/ια frigidae judicium pag. 605. T. I. et Mabillonius p. 46l veter analeci edit. Paris. 725. i540 Vid. Dumange v. Ferrum candens pag. 594. . ΙΙΙ. 54l Vid. Dumange v. Iudicium Pag. 4580 et seqq. T. III.

292쪽

gnam vim in populorum animos haberent, Principum edictis interdum firmatas legimus.

Singulare certamen.

Omnium autem periculosissimum erat experimentum singularis inter duos honaines certaminis,

vulgo Duelli 342ὶ quod institui solebat non modo

ut de crimine decerneretur, sed ad quasdam etiam lites dirimendas qui superior discederet, meliori esse in causa aestimabatur. Et si ancipiti ortuna pugnaretur, cum praefinitum tempus decederet, erat ei, qui accusatus fuerat, innocentiae praeconium Suus

542 Consulendus est Cardinalis Gerditius in cit. p. a Traite des Combais singuliers. qui ab agresti immanique, apud Veteres Germanos praesertim, libertale et audacia, singularis certaminis initia desumit . me liberte feroce se futient a lita oeur de ignorance, dans e sein de a rusticite: cette liberte occasionne des querelles, et o Se bat . pag. 25. T. V. opp. edit cit. c. 2. Contentio proprii honoris Potnt 'honneur quae expolitis ingeniis, illustrataque ratione ad magna prosecto obeunda perducit, in temporum ruditale, et morum libidine id mali quam maxime fovit Pinguis nempe temporum ruditas, in qua nulla doctrinae et virtutis ratione habita, quidquid lacertis valeat in honore habetur, infelix clepravatio, quae ignorantiae conjuncta, ulciscendi ardorem atque impetum, et morem prostrandi hostem summae felicitati ac gloriae veriti. Erat ejusdem ignorantiae singularis certaminis exitum tamquam iudicium criminis aut innocentiae putare quod Dei justitia proserre omnino deberet. Ita credulari imis superstitio vim iudiciarii testinioni duello tribuit et civiles leges auctoritatem suam addidere. Vid. sup cit Gerdil. et u angevoce Duellum pag. 667. . II.

293쪽

CAP. V. S. XII. 83

praeterea certainini locus suae leges, gladio autem, et interdum etiam sustibus dimicabatur. Et quamvis profani homines armis congredi solerent, et ex iis praestantiores genere ac nobilitate viri Clerici nihilominus et Monachi, imo et senes et mulieres ad eandem aciem accesserunt, qui Ver armis et sanguine prohibiti Advocatos, Ut nomen erat, Vicarios

et Campiones 343 eligebant, atque hi consertis

manibus, eorum Causam propugnabant; quamquam non defuerunt qui in claustro se se experti sint, et quod praeterea dolendum, principes ipsos certamina ejusmodi indicere ad Veritatem eruendam non puduit. S. ΙΙΙ.

Experimenta ei certantina cclesiae legibus damnata.

Licet multi e Levitico cautia vulgaribus probationibus, et singulari certamini operam dederint, Fcclesia tamen rudes illas superstitiones, Saex OSqUO ludos constantissime respuit Probationes, Veluti arcanae rei tentamina, a Steph. V. Vel I. Ont. a X. hisce verbis proscriptas fuisse, auctor est GratianUs in Decret. Ferri candentis uel aqua erueritis examinatione confessionem extorquere a quolibet, sacri

non consentiunt Cariones, et quod Sanctorum Patrum Documento Sancitum non est, si erratitiosa adiumentiο- 545 Vid. Dii Cange . Campiones P. Q. T. II.

294쪽

ne non es Praesumendum ., Similia hujus Decreta tulit Caelestinus III quae in Gregorii IX. Decretalibus Lib. V. tit. V. de urgat vulgari asseruntur. Ommittimus quatuor Concilia Gallica saec. IX. coacta in Uares Probationes, ingentemque Doctorum copiam, qui fallacias ejusmodi acriter perstrinxere. Sane, eodem saeculo ineunte, duos illis opposuit libros Ago bardus Antistes Lugdunensium expungens nomina

illaci tota Dei δέ h, que is appellari consileVerant,

haud secus ac Deus, inquit, ea praeceperit, aut Ul-garium opinionum commentis, et curiositati nostrae indulgere voluerit; neque minus acriter Iu Carnu tensis experimenta improbavit. Quoad singulare certamen attinet, vehementius, quo magis periculi et saevitiae rei inest, illud Ecclesia omnibus sententiis damnavit, crudelissimum, inquam, sacinus ad honoris redintegrationem, ad verae sortitudinis indicium minime praestans, moratis olim gentibus ignotum, civili Uipublicae inimicum , a Christiano autem quam maxime abhorrens, ut Philosophi et Theologi de humana societate et de Ecclesia promerentes iu-

544 Quae appellabatitur etia in probationes, ordalia forsan ex alitiquo ratacico, vel te utonico urdelacides judicare unde Saxonicum illud ordeia. De judiciis Dei sive Ordaliis videatur ab ci auctore cit. Agobardus, exi. . XIV. Bibl. P. Lugd. p. 50l et seqq. Lugd. 677. Atque inter reconliores Hoos, Mater, tedemann et Q Zwicher in p. ger inanice exarato uteber die Ordale . De Ordaliis Gottingon 18l8.el consulatur Histoire critique de Pracique super Stitieuses etc. anonym. Petri e Bruta Paris 4202.

295쪽

victu demonstrant 345 . Invecti sunt itaqu0 in exitialem consuetudinem Nicolaus I. Caelestinus III., et Alexander III qui duello procumbentes Christiano sepulcro exsortes pronunciaVit. Eandem paenam comminata est Valentina Synodus 346ὶ quae patratores illius necis homicidarum loco habendos ac plectendos esse decernit. Neque sacris Ecclesiae legibus impune fuit iis qui certamen provocarent, demandarent, indicerent, aut qualibet denique ratione so-

Verent.

Monachorum disciplina et instituta.

Praebet haec periodus illaudatos aliquot monachorum mores, at iis depravataeque aetati contraria

545 Haec omnia data opera ostendit Daniel Stadie in tractatu . de Duello honoris vindice ad Theologiae, et juris principia examinatio is edit. Ingolstadii et Aug. Vindelic. an. 254. 546 Celebr. n. 855. hujus nominis synodus ΙΙΙ. in can. ΙΙ.col. 1156. T. IX. Conc Labbe legitur: in quia ex hujusmodi juramentorum immo ei juriorum contentione etiam usque ad armorum certamina solet prorumpi, et crudelissimo spectaculo essunditur cruor belli in pace, statuimus, juxta antiquum Ecclesiasticae observationis morem, ut quicumque tam iniqua, et Christianae paci inimica pugna alterum occiderit, seu vulneribus debilem reddiderit, velut homicida nequissimus, et latro cruentus ab Ecclesiae et omnium fidelium caeluseparatus, ad agendam legitimam paenitentiam modis omnibus compellatur. Ille vero qui occisus fuerit, tamquam sui homicida et propriae mortis spontaneus appetitor, dominicae oblationis commemoratione habeatur alienus, nec cadaver juxta sanctorum canonum Decretum, cum Psalmis vel orationibus ad sepultura ni deducatur etc.

296쪽

Δ86 INSTIT. HIST ECCL.

sanctissimorum hominum exempla et leges. Sane cum monasticum vitae genu Benedictinorum laudibus magna aestimatione, eximioque honore auctum fuisset, summique principes regium splendorem idem posthabere minime dubitassent, inter bellorum turbas, quae Europam exagitarunt, a primaeva dignitate ac virtute aliquantum desecit. Quae vero ut restitueret totis viribus Benedictus Ananiensis 347 incubuit, et secundo adjuvanteque Ludovicolio Aug. lapsae monachorum consuetudini sinceram Benedicti Patris regulam objecit, imo in Aquis granensi Concilio an . 817 quo ex Gallia et Germania Abbates convenere, Patrum praescripta ser-m LXXX revocanda, et Benedictinae familiae alumnis imperanda cura it 348 . Verum neque res adeo salutariter constituta diu processit, invadente undique principum et optimatum licentia, quae monachorum mores ad aulicam mollitiem transtulit malisque artibus in secit. Id causae fuit cur alios quoque supremum Numen excitaret, illustri sanctitate clarentes et regularis disciplinae percupidos, qui Benedicti regulam aliarum omnium principem

547 Vid. abillonius in piaes ad acta S. Bened saec. IV. P. a. S. P. pag. xvii. Venet. 254 idem abillonius 6 p. xiv. causas inquirit ob qua disciplina regularis apud Benedicti nos relaxabatur.

548 Extant Col. 597. et seqq. T. IX. Concit. Labbei id Ma-hillonius T. II. Annal. p. 40s edit Lucae 759.

297쪽

et ducer praeserendo severe admodum constituta

solutis mortalibus opponerent 349 .

S. V.

Benedicit ni Reso maiores.

Clunia censi monasterio in Sequanis a Berno ne A b. condito, cum R. S. an HUS ageretur 9 IO. regularis instaurationis exordia deducta sunt. Ibi siquidem Odo Ah et Bernonis successor Benedicti disciplinam reserens, arctissimam vitae rationem a suis studuit ineundam , quae viros deinde virtute omnigena illustres oclesiae peperit; dilonem, Hugonem et C. Summosque praeclari nominis oratifices Gregorium VII. Urbanum II et aschalem II. Cardinales autem et Praesules pene innumeros Cluniacensi monasterio egregia magnorum virorum testimonia exstant 135ol.

549 Cf. Mabillonius in praefatione supra cit Iis autem Voluntatibus erga regulares institutiones serebantur omnes, ut ritus inde enasceretur offerendi Deo pueros adhuc impii heres in si Onasteriis praesertim Benedictinis. Vid. Petrus Magagnoti in libro singulari super hoc antiquo ritu CL opus nonymi Marquai di ergo it Monachi Benedic lini Congr. S. Blasi in silva nigra' inscriptum . Vetus Disciplina monastica η Paris. 726. 550 Prae ceteris . Petrus Damiani haec habet . Et quid aliud Cluniacens monasterium, nisi agria in Domini plenum dixerim, ubi velut acervus est caelestium segetum chorus tot in charitate degentium Monachorum V in epistola ad Ugonem Abbatem ejusque monasterii Monachos lib. I. Epistolar. N. 4 ext. p. 88. T. I. opp. edit aliascit. Constantini Cajetani Paris. 745. Vid. Vii S. donis ab Ioanne

298쪽

Ea dein premens vestigia S. Bonaualdus 351

BaVennae an prope O7. Ummo loco ortus, cum apud Varios severioris vitae magistros Versatus esset, in Campin Malduli inter ardua Apennini juga Secedens, Congregationem ibi amat dulensium haud procul ab initiis saec. I. condidit, et ad Benedicti magni patris Regulam informa it. Quae Congregatio in Caenobitas, et in Heremitas a quibus celebre in

Apennino monasterium Montis Coronae postea distributa viris utrinque sanctimonia praefulgentibus

suo jure gloriatur Alba illis vestis, rigida admodum jejunia, jugis praecatio, manualis labor , aliaeque

corporis afflictationes 352j. Camaldulensium institutio imitatores sortita est monachos in Valle Umbrosa Tuscae ditionis exortos, medio circiter saec. XI.

S. Ioanne Gualberio Florentino 353 , oinualdi

M Onaclio scripta, exi. p. abilloni uni saec. V. S. Bened. p. 448. Cff. Martinus Marrier et Andreas Quercetanus in Bibliotheca Cluniacensi in qua S. Patrum Abb. Clun vitae, ni iracula scripta, latuta cic perleguntur. Lutetiae Paris. 4634. pag. 4654. et se l. Quoad exitum hujus ordinis consulatur Claudius Fleury, qui divitias et vocalium recta in titultitudinem praecipuas causas fuisse dicit hujus ordinis exilii Discotir VIII suri Histoire Eccl. pag. 44. Paris 4720. 55l Vita . Romia abii Ab ext T. II opp. S. Petri Damiani Pag. 206 edit Paris 4245. 552 CT Joannes Benedictus Mitta relli, et An scimus Costadoni in opere cruditissimo et inscripto si Annallas Cania Liuienses idinis S. Benedicti , Ven. n. 755. et seqcl. et M. ita illotitus T. IV. Atin. 555 Vid. Vii S. Ioannis ualberii p. abillonium nec. I. SS. Bened Parte II pag. 2 5 et seqq. exarata ab tione primum Abbate, deinde Episcopo PistorienSi.

299쪽

CAP. V. S. v. 89

discipulo 35 j. Praeclara inter societates Benedicti

legibus obtemperantes, est Cisterciensibus laus, quorum initia posuit una cum viginti sociis an Io 98. S. Robertus 355 Ab Molis naensis monasterio totius

ordinis principe Cistercii 356 constituto, qui locus

solitudine pene inaccessus et vepribus obsitus ad poenitentiae afflictationes caeteris acrior videbatur, sacris autem concellitis supra omnium opinionem frequentissimus, cum Bernardus an . III 3. illuc concessit. roxiniam Cistercii reddebant imaginem monasterium Clara ex allis, et alia plurima hujus exemplis addita, quae niuia id praesertim spectabant, ut Benedicti Regulae penitus inhaerescer2nt, editis per viros sanctissimos Albericum et Stephanum Abb.

constitutis quae illius studium atque amorem magis magisque conciliarent, et quae Callixtus II. an. ii 19. aliique Pontifices comprobarunt Magna deinde in hoc ordine vita austeritas cum eximia doctrinae institutione conjunctari quae duo mirum in modum sociavit Bernardus Claraevallensis, iique omnes sane permulii, sanctitate literisque florentes,

554 Nec praetermittenda est congregali Hirsaugiensis in Germania ab Guillelmo libate fundata. id vita Beati Wilhelmi Hir-Saugensis Monasterii Abbalis, auctore Heymone Monacho Hirsatagensi coaequali, et B. Wilhelmi discipulo, apud abillonium saec. I. Part. II. S. Bened. p. 246. ubi pag. nempe 240 Iegitur vita riderici Abbatismirsaugeti SiS.

555 In Campania gallica natus. 556 In Burgundia non procul a Divione.

300쪽

qui illius vestigiis insistendo saeculum XII nobilitarunt 357).

Horrida vitae asperitas Carthusianos monachos ab hisce Benedicti sectatoribus distinguit. Eorum auctor Bruno Coloniensis et Canonicus Regularis Rhemensis, humana a Versatus, primo apud Hugonem Antistitem Gratianopoli lanum sese recepit, deinde una cum septem comitibus an Io 63 vel juxta aliorum sententiam, o 84 inter praeruptos rigentesque Callia ipsius Narbonensis montes in eremum Carthusianum secessit et durissimum vivendi genus capessivit. Id vero novis et arctissimis legibus illius

successores ita XaCUerunt, Ut perpetuo silentio, longis ac flebilibus precationibus, carne cibatus interdictione jugique corporis atque animi contritione Carthusianorum sodalitia primaevis Christianae paenitentiae exemplis aequanda sint. Quod majus est, ingravescentibus quotidie ad severitatem legibus, nulla earum vim dissolutio, aut relaxatio imminuit, et Alexander III. Carthusianorum ordinem Busa

edita an ii 76. 358 in dem suam suscepit 359 .

557 CT Atinales Cislercienses Angeli Manriqueet Petrus Lena ita Essa de Histoire de 'ordire desiitea uae, et Labbeiis . L Novae Bibl. SS. pag. 40. Paris. 1652. ubi pag. nempe 642. legitur processus canonigationis S Roberti Abbalis Molis mensis et primi Cister. ciensis Ordinis fundatoris, et consulatur Bertrandus ossie in . Bibliotheca Patrum Cisterciensium , id est opera Abbatum et Monachorum ordinis Cisteiciensis qui saeculo S. Bernardi aut paulo post ejus obitum floruerunt etc. . Bonosoni 1660.

SEARCH

MENU NAVIGATION