장음표시 사용
31쪽
ii nihilominus identidem argumentis utebantur, quae spem omnem iis praecidere viderentur, ut legere est apud Ambrosium lib. I.deo a. de Poenitentia& Pacianum epis. a. Ricardus vero Armachanus lib. 9. quaestionum Armenor. cap. 27. ait proba bile eme, quod grandiora quaedam crimina sint, quae nulla Poenitentia ex
NULLUM est peccatum quod Poenitentia , & venia deleri non possit.
PROBATUR I. ex Scripturis. Primo enim Prophetae passim Iudaeos, qui horrendis caiminibus erans implicati , cohortari non desinunt, ut Poenitentiam agant, Veniamque iis Dei nomine pollicentur e verbi causa , Isaias cap. I. vers. I 6. Lavamini , inquit, mundi estote . . . quiescite agere perverse, discite bene facere .... σ venise , O arguite me, dicit Dominus, s fuerint peccata vestra urcoccinum , quas nix dealbabuntur Ο s fuerint rubra quasi vermiculus , velut lana alba erunt , idem sere habet cap. 33. Adde Ieremiam cap. 38. ροα Secundo Deus apud Ezechielem non tantum eodem modo loquituteap. I 8. 2I. Si impius egerit Poenitentiam ab omnibus peccatis suis , quae
operatuS UI .... vita vivet , . . . omnium iniquitatum ejus non recorda-hor : sed & rationem sit bjicit, cur eos tam amanter invitet ad Poenirentiam: Numquid voluntatis meae est, inquit v. 2 3. mors impii λ .... o non in Convertatur a viis suis ρο υλat Tertio Ioel cap. a. Vers. 3 r. veniam cuilibet Poenitenti absque diserrimine sperandam esse docet . Omnis qui invocaverit nomen Domini salvus
Quarto Christus in Evangelio cum Apostolis peecatorum remittendorum potestatem dedit, nullum excepit. , t Quinto Petrus Epistola prima cap. a. vers. q. Dei misericord am Praedicans , nolens inquit , aliquos perire , sed omne1 ad Poenitentiam rein verti . PROBATUR a. e sanctis Patribus. Hilarius in cap. I 8. Matth. Nequa fas est , Inquit , nos ex praeis scripto legis dandae veniae numero concludi; cum per Evangelii grati, tram sine modo suerit nobis a Deo indui ta. Ambrosius lib. 2. de Poenis. cap.4. Omnibus conversis, inquit, polliceturis Veniam: quia scriptum est, Omnis quicunque invocaveris nomen Domini DL
Hieronymus Epis. ad Oceanum de bigamia 1 Frustra mortuus estis Christus , inquit , si aliquos vivificare non potest . Μentitur Ioa is nea Baptista, & digito Christum & voce demonstrans, Ecce Agnus Dei;
32쪽
Sanctus Augustinus , cum alicubi dixisset peccatum aliquod esse quod nullatenus remitti possit, illud lib. I. retract. cap. I9. revocans Addendum se suit, inquit, si in hac tam scelerata mentis perversitate finierit hanc viri tam .' quoniam de quocunque pessimo in hac vita constituto , non estis utique desperandum , nec pro illo impudenter oratur, de quo non des-
D peratur. MIdem invenies apud Basl um ad vis nem lapsam , Chrysost. in duabus Epis. de repara . lapsi, & alios bene multos, quos vide apud Natalem Alex.
PROBATUR 3. auctbritate Ecclesiae. Primo enim capitulo Concilii Lateranensis sub Innocentio III. to II . Concit. pag. I q. habetur ista sententia: Si post susceptionem Ba- ,, ptismi quisquam prolapsus fuerit in peccatum, per veram potest semes per Poenitentiam repararie ,
PROBATUR exemplis e Scriptura ductis . Quis enim, verbi causa , Rex unquam pejor fuit Μanasse Ezechiae filio , cujus immania scelera describuntur 4. Regum II. ρο a. Paral. 33. At is tamen Poen, tentia sua placavit Deum , ut ibidem narratur . An execrabilius nesas admitti unquam potuit quam a Iudaeis qui Dominum Jesum necaverunt 8 At non tantum Christus pro iis oravit , sed & Petrus Act. a. Postquam versu 23. eos alloquens dixerat e . hunc per manus iniquorum Uigentes interemissis r sc , ne desperarent , subjicit vers. 38. Poenitemtiam agite . . . in remissionem peccatorum vestrorum , o accipietis donum Spiritus Sancti . Vide& AE . 7. v. uer. & 38. Quis impietate unquam superavit Simonem Μagum Eum nihilomiuus ad Poenitentiam hortatur Pe
PROBATuR 3. ratione. Ubique enim Deus in Scripturis peccatores impellit ad Poenitentiam, & gravissimas minas intentat iis qui ad se reversi non fuerint. At, quemadmodum acute Tertullianus monet de Paenitentia cap. 8. Non comminaretur non Poenitenti, si non ignosceret Poenim tenti. MOBIICIEs r. illud Heli ad filios suos t. Reg. a. 23. Si peccaverit vir in virum , piacari potes ei Deus e s autem in Dominum peccaverit vir, quis ora- hispro eo λ Igitur peccata in Deum admissa remitti nequeunt, cum pro iis
DISTINGuo consequens e remitti nequeunt ita facile ; concedo et Irorsus ; nego . Haec enim est sententia illius loci: quod nimirum Onge dissicilius remittantur peccata in Deum quam in homines admisella, utpote quae sint graviora . Atque id optime animadvertit Ambrosius lib. I. de Penitentia cap. 9. num. 4. Novatianis enim respondenν , qui iisdem verbis abutebantur , notat , non esse dictum , ullus orari ἐsed , quis orabit quia ad Deum tali in casu exorandum , opus est mitasse de Paenitentia. B a homi-
33쪽
a 2 DE EXISTENTra homine singularis apud cum gratiae , qualis , verbi causa, Moses sui c., qui Deum Judaeis ob idololatriam iratum placavit . Non enim scri-M ptum est , inquit, nullus orabis pro eo , sed , quis orabit λ Hoc est , si quis ille sit qui in tali causa orare possit , quaeritur , non excludio tur. Responsionem autem suam deinde simili locutione confirmat. ,, Denique habes , inquit , in psalmo a 4. Domine, quis habitabit in ta- ., bemaculo tuo ὶ . . . Non enim nullus, sed probatus habitabit . . . . se Similiter igitur accipiendum : Quis orabit pro eo P hoc est e singula- is ris Vitae aliquis debet orare pro eo qui peccavit in Dominum: quo major culpa eo majora sunt quaerenda suffragia. Tum adducit exemplum Μosis Exodi 3I. Non enim, inquit, quicumque de Vulgo pro Iu-M daeorum populo, sed Μoyses rogavit, quando vituli caput, fidei immea, mores, adoraverunt. MOBIICIEs a. illud Dei ad impios Prov. i. 23. Despexistis omne con- Illium meum , o increpationes meas neglexi tis o ego quoque in interitu vestro ridebo , ct subsannabo , cum vobis id quod timebatis , advenerit
. . . . . tunc ἱnvocabunt me , ct non exaudiam .' mane consurgent , o
non inveniens me , & Ieremiae cap. I vers. I I. Noli orare pro populo uti in bonum e cum ieiunaverint , non exaudiam preces eorum. RESPONDEo a. hoc pertinere potissimum ad primam controversiae partem , quam hic non tangimus p an videlicet Deus aliquando pen bεus deserat certos peccatores , quod hic & alibi significari volunt mutiat Theologi . Sic Amos l. 3. Super tribus sceleribus Damasci, oe super quatuorinon convertam : Μatth. 23. 3 . Et vos implete mensuram patrum vestrorum . Luc. I9. 42- Si cognovisses o tu Ierusalem. π quidem in lac die tua , quae ad . pacem tibi e nunc autem abscondita sunt ab oculisetuis . . . . eo quod non cognoveris tempus vistationis xuae : Joan. I 2. 39. Propterea non poterant credere, O . Atque haec quidem qua ratione sint
intelligenda non jam disputatur : Non defuerunt autem Theologi, qui ejusmodi peccatores a Deo penitus deseri judicaverint , de quibus V as queZ in prima parte diis. 97. cap. 2. Sunt , inquit , non pauci nec se infimi nominis Theologi qui censent interdum propter prIOra pec
se cata ita destitui homines per aliquam certam periodum Vitae, ut necis sussiciens , nec necessarium eis concedatur auxilium , , quo observareis Valeant mandata credendi , Poenitentiae, & alia ejusmodi, atque peccata devitare. Tum inter eos memorat Henricum Gandavensem, Abtilensem, Roffensem , Cajetanum di Tapperum. REsPONDEO 2. ista dici propterea quod vera tunc non esset Poenitentia , sed falsa tantum Poenitentiae umbra , utpote quas ex solo ingruentis mali timore-, non ex sincera peccatorum detestatione , & so- lida Dei charitate concepta sit . Cum autem pronuntiamus Poenitentia deleri posse omnia peccata ; de plena, non adumbrata duntaxat Poeni
OBJ1CIES: D illud 2. Machab. cap. 9. II. de Antiocho poeniten
34쪽
te r orabat hic scelestus Dominum , a quo non esset misericordiam eon'-
REsPONDEO hanc quoque Antiochi Poenitentiam non veram , sed fucatam extitisse , nec Dei amore , sed solo doloris sensu suis A eκ- pressam e eum denique non tam Deo satisfacere , quam mortem , &mali horrendi , quo cruciabatur , acerbitatem a se aVertere voluisse .. Unde Sanctus Thomas in q. dis. ao. quae s. l. art. r. quaesiuncula I. ad I
Dicendum , inquit , quod veniam consecutus fuisset Arriochus , si is vere poenituisset , sed non habuit veram Poenitentiam quia nonis ex amore justitiae de peccatis commissis dolebat , sed timore poenaeis quam expectabat , Vel dolore poenae quam sustinebat . Et hoc etiam se multis in fine poenitentibus contingit quia non est facile ut asse. ctus , quo homo toto tempore vitae suae inclinavit in aliquid, subito
se ad contrarium retrahatur. . . . t
De hujusmodi peccatis aiunt in schola ea esse irremissibilia ,. non ratione sui, sed ratione subjecti. OBIICIEs 4. illud , quo Novatiani maxime nitebantur, , Christi
dictum Μatth. I a. 3I. Omne peccatum, o blasphemia remitιetur hominibus , Spiritus autem blasphemia non remittet&r . Et quicunque dixerit verbum contω Filium Hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc seculo, neque in Juturo: Ergo remit
DISTINGUO consequens remitti non potest tam facile οῦ concedo e
omnino i nego . Sic enim loquitur Christus , quia rarius & dissicilius. remittitur . Ea enim blasphemia dicitur in Spiritum Sanctum , quia non est ex ignoratione & infirmitate , sed ex certa malitia & contraveritatem cognitam ; quod Pharisaei faciebant , qui cum manifestam Dei virtutem in Christo dissileri non possent Q Spiritus Sancti opera Daemoni tribuebant . Dicitur autem peccatum in Spiritum Sanctum . non quod non sit etiam in Patrem & Filium, sed quod Spiritui Sa cto adscribatur operatio miraculorum , & benigna mentis illustratio ad cognoscendam Veritatem .. Duae porro causae sunt , cur dissicilius remittatur e prima est , quod directa fronte petat Spiritum gratiae , qua peceata delentur: secunda quod nihil habeat quo excusari possit , non ignorationem , non infirmitatem. Neque vero mirum esse debet, quod di eat Christuς unum peccatum remittendum, alterum vero non item ad significandam majorem dissicultatem . Ea enim est Hebraeis usitata lo quendi ratio r sic Isaiae 34. Io. Montes commovebuntur, colles contremiscent : misericordia autem mea non recedet a te. Hoc est, Potius momtes commoverentur & colles contremiscerent, quam misericordia mea recederet a te . Sic Μati. 3. l8. Amen quippe dico vobis, inquit Christus, donec dranseat caelum o terra , tota unum aut unus apex non praeter bit a 'lege , donec, omnia fam . - Quod Lucas r6. I . clarius exprimit , la cilius est coelum o tςrram praeterire, quam de lege unum'apicem caderct . . B Ital
35쪽
Ita hunc locum explicat Chrysostomus bom. 24. in Matri ubi se ait : Spiritusne, inquies, blasphemiae non dimittetur poenitentibus t quod is omnino falsum esse patet : nam & hoc peccatum dimissum scimus ;is cum multis eorum , qui talia in Spiritum dixerant , ignotum esseis constet. Quid igitur est quod dicit λ Significare voluit, multo minus es caeteris esse ignoscibile ac Veniale. Quam ob remst quia videlicetes quisnam esset Christus ignorabant .' Spiritus autem Sancti gratia se multis di magnis signis se ipsam manifestaverat. - iEt vero, ut observat hic Chrysostomus, multi Iudaeorum fuerunt, qui, cum Christo diu adversati fuissent ac restitissent , ad eum postea conversi sunt, ut ex historia Actorum manifestum est et ac proinde non erat illud peccatum omnino irremissibile. , Qui plura de hac blasphemia volet , adeat Bellarminum libro a. de Paenit. cap. I 6. & Μaldonatum in suis ad Matibaeum Commentariis de
OBIIC. 3. illud Apostoli ad Hebr. 6. 4. Impossibile es enim eos qui femel sunt illuminati, gustaserunt etiam donum caeleste , oe participes facti sunt Spiritus- Sancti , σ prolaps sunt, rursus renovari ad Paenitentiam ἱrursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, m. Ergo, &c.
DISTING. antecedens e impossibile est renovari ad Poeniterviam amte baptis irrum, id est , ad baptismum ἱ concedo antecedens : ad Poenbtentiam post hantismum subdistinguo : impossibile est , hoc est, disse ciIe , concedo : omnino impossibile ἱ nego . Itaque duplex est horum Apostoli verborum intelIectus. Primo enim Ambrosius, Chrysostomus, Cyrillus apud OEcumenium, Augusti mis in expostione inoboata Di λ. ad Rom. Theodoretus , The phylactus & alii vulgo veteres ea accipiunt de rinitentia quae Baptis mo praemittitur , seu de ipso baptismate s atque id multa suadere ubdentur . I. nomen 'nitentiae, quod non videtur alia ratione illic s mi quam versu Io. ubi sic habetur r non rursum iacientes fundamentum
'nitentiae ab operibus mortuis o fidei ad Deum ; quod certe de baptismi Pgnitentia intelligitur. a. particulae istae semel & rursus, quas Verom simile est in rem eandem cadere r at cum ait Paulus, qui semel sunt i, Iuminaii , de Baptismo haud dubie sermonem habet : ergo eum addit rursus renovari , de Baptismatis iteratione loquitur. 3. causa quam a sert Apostolus cur impossibilis sit ista renovatio ; quia nempe hoc est Tursus crucifigere Christum et id autem longe melius quadrat in Baptismum. Nam qui baptizatur, juxta Apostolum, conformatur Christi momti, Rom. 6. 3. Quicumque baptietati sumus in Cbriso Iesu in monte ipsius baptizati sumus ; .nsepulti enim sumus cum illo per Baptismum in momrem . Ac proinde iterum baptizari , est quasi Christum secundoe crucimgi . q. nomen. ipsum renovationis . Baptismus enim ad Tit. 3. s. vocatur lavacrum regenerationis o renomationis . 3. denique scopus Apost
E. Ibi enim rationem reddit., cur ad persectiora provehatur, nec. rursu tradae
36쪽
tradat rudimenta fidei , qualia traduntur, cum de Baptismo cogitatur. Secundo alii, Origenes & Theognostus apud Athanasium epis. 4. ad Serapion. Anselmus & plurimi recentiores locum hunc referunt ad P nitentiam quae post Baptismum agitur. Et ad eam quidem illum esse referendum contextus ipse adeo clare sgnificat , ut ea de causa diu a multis in Ecclesia Latina in Canonem recepta non suerit isthaec epist Ia , quod videretur scilicet favere Μontanistis & Novatianis . Et vero nomen Pς nitentiae, quae post Baptismi mentionem ponitur, hanc juvat finterpretationem' e juvat etiam argumenti series . Adde quod comparet Apostolus hominem, qui in peccata labitur, terrae malediet , quod post acceptum csti rorem proserat tantum spinas & tribulos , & cujus consummatio sit in combustionem : quod innuit hujusmodi hominem prius accepisse Baptismatis gratiam , illique non tantum non superesse ait xum Baptisma, sed nullum aliud remedium. Denique similis nec minus dura sententia est cap. Io. 26. ubi sic Paulus ait , Voluntarie enim pe cantibus nobis pos acceptam notitiam veritatis jam non relinquitur pro peccaris hosia . At dubium nullum est quin hoc de Ps nitentia post Baptismum intelligatur e ergo nihil est cur alter locus de eadem non expo
Quidquid id est, jam patet responsio in . . Si enim ad Baptismum pertineat locutio, impossibile profecto est hominem, qui in peccata post Baptismum lapsus fuerit, eo renovari ; non
Si autem spectet ad Pgnitentiam post Baptismum ; impossibile idem est quod di ile. Alioqui non tantum esset aliquod peccatum irremissibile post Baptisma , sed omnia ement post Baptismum irremissibilia . Porro
autem noc nulli unquam in mentem venit, ne Μontanistis quidem MNovatianis r ergo omnes necessiario debent locum illum sic interpreta- Ti. Jam vero nemo diffiteatur peccata gravia post Baptismum dissicillime reparari, maxime si quis ultro a Christi fide deficiat, quo videtur hic Apostolus respicere, ut & cap. Io. 26. supra . Si enim vera Psnbtentia adeo rara est , ut Ambrosius dicat se plures invenim qui innotentiam baptismalem servaverint, quam qui amissam Pgnitentia reparaverint; quanto rarior est hujusmodi de riorum RO si1 . 6. illud ejusdem Apostoli de Esau in eadem Epistola , cap. Ia. I7. Scitote enim quoniam ρο postea cupiens haereditare benedictionem , reprobatus es e non enim invenit Poenitentia locum, quamquam cum lacrymis inqui et eam. RESPOND. hoc ad rem non pertinere ; ibi enim sermo non est demnitentia Esau, sed de Nnitentia Isaac : cum enim vellet Esau heneis dictionem ab Isaae datam Iacobo fratri ab eo rescindi , repulsam pasesus est, nec invenit in patre rinitentiae locum . qua illam revocam
OBJIC. 7. illud Ioannis Epist. r. 3. I 6. Qui scit statrem suum peccam
37쪽
re peccatum non ad mortem, petat, o dabitur ei vita peecanti non ad momtem . Mi peccatum ad mortem e non pro illo dico ut roget quis.
REsPONDEO hoc non dici de eo ipso, qui peccavit, quasi non possit rogare Deum, & Pς nitentia veniam consequi : sed de alio qui ubderit iratrem suum peccantem. Non prohibet tamen Apostolus quom, nus oremus pro aliis qui ita prolabuntur o sed innuit non ita certum fore precationis effectum. Si quis enim pro se ea quae ad salutem spectant pie ac perleveranter petat , certo id quod postulat a Dco imp trabit : sed non item . si pro alio petat . Quanto magis , si ille alius quoddam ingens flagitium admiserit 'Atque haec e Scripturis et jam ex antiquis Ecclesiae Doctoribus. OBIICIEs 8. Hermam, qui lib. 3. similitudine s. num. a. de hominibus loquens qui postquam nomen Domini nefandis insectati essent verbis, se totos tradiderant hujus saeculi desideriis, Iis, inquit, non estis per Psnitentiam regressus ad vitam. Hujusmodi homines morti sunt si destinati . Idem fere de iisdem profert similitudine 8. num. 8. idem
de proditoribus servorum Dei semilitudine 9. num. I9. RESPOND. hoc quidem argumento esse posse , quod ejusmodi homines vulgo deserantur a Deo, & tradantur in reprobum sensum ; ita ut vix ac ne vix quidem ab insania sua se unquam recipiant et non autem quod peccata id genus. veniami obtinere non possint, si vera & sincera Psnitentia accedat OB Ii C. 9. illud Clementis, seu ignoti potius ac recentioris scriptoris Volicarum conjti titionum lib. a. cap. 23. de impio qui directa fronte impetit Deum, quasi rerum humanarum curam non gerat, nec malos
aliquando sit suppliciis affecturus ,. Hujusmodi , inquit , Venia ca
is rebit. DISTING. antecedens et quia vix contingit ut Pς nitentiam agat; concedo et si agat; nego .. Ita loquitur Scriptor ille, quod qui prolapsus sit
ex certa ac destinata animi malignitate in hoc impietatis barathrum, ra Tissime ex illo emergat : mirum autem non est si non ignoscat Deus non psnitentibus. Caeterum si hujusmodi impios pgnitered sceleris, non pro hiberet Auctor eos suscipi. Ipse enim paulo post cap. 24. Episcopus se obserVet, inquit, ut qui non peccaverunt, sine peccato maneant. : Item is conVersos a peccatis, postquam sanaverit, recipiat : sin vero Ps nitenis tem, immisericors ipse non admiserit, delinquit in Dominum Deum suum . . . ia Hunc ad iram provocant qui poenitentes excludunt. Cap. autem II. de quocumque homine Poenitente . Resipiscentem, inquit , is Vehementer castigatum suscipe. Cap. I 4. Si vero Pς nitentem non se admiseris, insidiatoribus dea ititium praebes .. Igitur Psnitentem reci se pes nec te ullatenus. dubitare faciant. aut a proposito. retrahant, qui se immisericorditer dicunt non oportere cum hujusmodi coinquinari, ne
,,.que. vel sermone communicare. Et Vero Cedrenus tom. 4. I. p. q.
eapdem auctoris illius sententiam laudat & sequitur. Quis autem inde ita
38쪽
serat aevo Graeculi hujus recentissimi peccata quaedam habita esse pro irremissibilibus. Ergo ex iis verbis id colligi non potest . io a II C. Io. Origenes & Theognostus , teste Athanasio Epol. 4. ad
Serv. num. 9. dixerunt eos, qui post Baptismum ad peccata recidunt , remissionem non consecuturos , quia omnia Baptizatorum peccata sunt veluti totidem blasphemiae in Spiritum- sanctum e cujus quidem opinionis vestigia adhuc impressa supersunt apud Origenem tom. a. MDam. cap. 37. DIST. antecedens e veniam non consecuturos nisi dissicillime; con- Cedo : Omnino ; nego . In hoc quippe Origenis ac Theognosti placito duo includuntur : i. quod nullum sit Baptizatorum grave Peccatum , quod non sit blasphemia in Spiritum - sanctum . uae tententia singularis est nec Evangelio certe consentanea d a. quod nullum ejus generis peccatum sit , quod non sit irremissibile . Porro hoc postremum amrmant, eo quod dissicilius remittatur; non quod remitti nullatenus queat. Duo nempe diligenter in scriptis Patrum sunt animadvertenda, cum de Peccatis mentionem faciunt ir unum , quod ita extenuent peccata ante Baptismum commissa, ut nulla aut fere nulla esse videantur, quod dudum Observavit Albaspineus lib. a. Obse . cap. I. alterum , quod ita eXagSerent
peccata post Baptismum perpetrata , quasi nulla jam venia donari poselynt; ac praesertim paulo graviora. Non enim ea est tantum Origenis,& Theosnosti loquendi ratio , sed & Clementis Rom. D. a. , ad Cor. Iraenei lib. 4. cap. 43. Paciant supra & frem. de myrismo , Didymi de Spiritu - Sancto, tom. 9. bibl. Patrum p. 33. Epiphanti Haeres 39. num. 3. Hieronymi Ep. ad Demetriadem cap. 8. Sc. Sed an idcirco illi omnes arbitrati sunt peccata hujusmodi esse prorsus irremissibilia Neutiquam profecto. Qui enim ibi dicunt esse irremissibilia, iidem alibi asserunt esse remissibilia. Ιmo Pacianus & Epiphanius eodem in loco utrumque simul pronuntiant, quod nempe irremissibilia sint sine gravi &. laboriosa Poenitentia, quae rara est; & remissibilia tamen sint, si ea adsit qua eluantur. Ut ut sit, id certe immerito assingitur Origeni , quo nemo disertius unquam definiit peccantibus post Baptismum adhuc restare spem poenitendi . Tomo enim I 3. in Matth. conceptis verbis docet , si quis post Baptismum sit prolapsus, eum Poenitentia reparari posse. Quid quod Origenes Poenitentiae patrocinium cepit ex professo adversus Cellum Christianis exprobrantem, quod etiam post Baptismum homines variis sceleribus inquinatos reciperent in societatem suam , si eos poeniteret : Rursum resipiscentes, inquit lib. 3. haud secus quam redivi-M VOS recipiunt tandem post longiorem melioris mentis approbationem; is ea tamen conditione, ut, quoniam lapsi sunt, in posterum excludanis tur lab omnibus dignitatibus Ecclesiasticis r quod suis ibidem prosequiIur. aEquum vero est ut idem de Theognosta iudices, cujus nulla integra ast nos opera pervenerunt. ED sane Athanasius ipse monet utriusque sententiam inquisitione adhuc indigere, ne serte profundior in
Spsis eorum dictis mens lateat. i. l. ε . . . .
39쪽
Os 31 C. Ir. Sanctum Cyprianum, qui libra 3. tesim. ad Quirin. cap. 28. id ostendendum sibi proponit, non posse scilicet in Ecclesia remioti ei, qui in Deum deliquerit. Id autem probat ex verbis Heli N. Reg.& Christi , de blasphemia in Spiritum - Sanctum . Ejusdem auctoritate abutuntur Novatiani apud Pacianum Epis. 3. quod Tract. de lapsis, di xerit Noe, Iobum & Danielem pro improbis orasse, nec veniam a Deo
REsPONDEO minime omnium opponi posse Cyprianum, quippe qui
nedum in hanc immisericordem , quam convellimus , opinionem abje- ait, ad mortem usque decertarit contra Novarianos, & eos semper crudelitatis & inclementiae accusaverit, quod lapsos a spe communionis ac Pacis arcerent , ut liquet ex pluribus ejus epistolis , ac praecipue ex Epis . ad Antonianum . Μulto autem magis mirandum est , quod eum
laudarint quondam Novatiani, quasi faventem sibi; adeo ut hinc man, festum sit quanta prudentia quamque justis ponderibus tractanda sint &examinanda veterum scripta. Primum igitur Cypriani locum accipe dedissicultate veniae ; secundum de incerto successu precum , quas justi fundunt in gratiam aliorum , si ipsi nimirum Poenitentiam Non agant , quales erant Iudaei, pro quibus orarunt Noe, Job & Daniel . Scilicet Cyprianus alloquitur lapsos, qui Martyrum precibus ac libellis nimium confisi , statim & absque 1blito Poenitentiae curriculo veniam sibi concedi impudenter flagitabant r sed preces etiam Μartyrum irritas fore absque ullo Poenitentiae sensu Ostendens, adducit in exemplum Dei Dpud Prophetam de Noe, Job & Daniele dictum e tumque sic conci dii r Adeo non omne quod petitur , in praejudicio petentis, sed in
se dantis arbitrio est. . Id confirmat Pacianus e reponens enim Nova-tianis, qui Cyprianum obtendebant ; Sed Noe, inquit, Iob & Da- se niel Diios suos & filias liberare non potuerunt. Et hoc tale est; si is pro non rogantibus petunt, si pro perseverantibus in crimine depre-
OBI. II. S. Athanasius Epid. 4. ad Serap. explicans quid sit illa in Spiritum-Sanctum blasphemia, ait, certum esse peccatum, quo Divini Λaris oPera Diabolo e)usque daemonibus attribuuntur : in quam impi tatem incidisse amrmat Pharisaeos tempore Christi , & aevo suo Ari nos , qui Christi divinitatem inficiabana ur : eorum autem ex aequo cubpam centies ibi statuit esse irremissibilem. Ergo. Dis T. min. esse irremissibilem, hocaeest dissicilius remittendam; comcedo : plane irremissibilem; nego . Quod enim nolit eam esse penitus irremissibilem, pluribus momentis iisque certissimis & evidentibus demonstrari potest. I. enim ibi tantum quaerit, quaenam sit illa blasphernia in Spiritum Sanctum di qua autem ratione esset irremissibilis , nec investigat, nec decidit: adeoque irremissibilitatem illam, ut ita dicam , relinquit prout in Evangelio jacet, nihil addens, nihil augens. 2. Cum
ibid. peccata in Christum ut hominem admissa distinguit ab iis quibus
40쪽
divinitas ejus violatur, ait priora illa remissionem consequi FACiLE ae CITO ; num. II. Μagnopere quidem peccant, inquit possunt tamenis CELERITER Poenitentiam agendo veniam consequi. Ibid. M Ci Tose resipiscentibus veniam Christus donare potest &c. ergo alia in divinitatem admissa in eo solum opponuntur ac dicuntur irremissibilia , quod non ita facile, nec tam celeriter dimittantur I 3. Ejusdem plane generis & ordinis atque irremissibilitatis illud Pharisaeorum crimen esse putavit, cujus olim suerat Iudaeorum scelus, cum vitulum aureum ad raverunt, ibid. num. I 6. At.constat hoc Iudaeorum nefas non fuisse omnino irremissibile, cum iis veniam impetrasme legatur Μoses Exodi 3 a. q. Comparat hanc Pharisaeorum blasphemiam in Spiritum-Sanctum cum Arianorum impietate, ibid. num. 23. & utrumque scelus pariter esse idiremissibile pronuntiat. Similiter Epist. I. ad eamdem num. 3. & Epis. 3. num. 7. definit Pneumatomachos blasphemare in Spiritum-Sanctum rergone idcirco existimavit venia donari non posse Arianos & Pneuma- tomachos, si in Ecclesiae sinum redire vellent ρ Nequaquam. Ipse enim ibid. Dis. 3. num. 7. hortatur Pneumatomachos ad Poenitentiam a Mes Fortasse enim , inquit , vel sero tandem resipiscentes , ante insitum is errorem abstergent ab anima sua. Arianos vero ipse admisit in synodo Alexandrina anno 362. & haereseos quidem Auctores & artifices gradu , si quem haberent, deturbari voluit; reliquos vero etiam cum
tristinis dignitatibus recepit: de quo vide Benedietinos in vita Athana-ii , ad annum 362. num. y. c.
INs T. Athanasius num. 3. resellit opinionem Origenis & Τheognosti . qui censebant omne peccatum hominis baptisati esse blasphemiam in Spiritum-Sanctum, resellit, inquam, ex eo quod Paulus Corinthium absolverit, imo & in eum charitatem confirmari Voluerit, & quod G latus retrorsum abeuntes parturiret , donec formaretur iterum in eis Christus: ergo blasphemiam ejusmodi remitti nec debere, nec posse adi
DI ST. consequens e remitti nec debere nee posse ita sicile concedo et Omnino ; nego . Nam haec quam describit Pauli erga Corinthium & Galatas agendi ratio plena benignitatis , summam in Apostolo indicabat ad is noscendum propensionem e at non ita a3endum es se credebat cum iis qui blasphemiae in Spiritum-Sanctum rei forent. Ιωs T. Atqui de irremissibilitate absoluta, ut loquuntur, quaestio erat nam ibid. num. I 3. arguit Origenem & Theognostum , quod nempe ,s eorum sententia obtineat , Iam nihil sit eur Novatianos culpemus :h Cur, Vero , inquit , Novatum culpamus Pgnitentiam tollentem , &is dicentem nullam superesse iis veniam ν qui post lavacrum peccave- ,, rint, si haec verba de illis qui post lavacrum peccaverint dicta. fu , , ret At sine dubio Novatiani admittebant peccata illa esse omnino irremissibilia. h. iDIs T. antecedens r nihil sir cur Novatianos culpemus in hypothesi
